Imperii culmen rerum non motibus ullis,
Non armis sumptum, non ambitione potitum
Auspicio meliore cano, licet omnia nullus
Inclita gestorum ualeat monumenta piorum
5
Ordinibus numerare suis, tamen utile seruis
Esse reor mentem dominis aptare fidelem
Officio quocumque datur. praecommodo linguam:
Vos, diuae, date uerba, et quae Vigilantia mater
Et quae summa regens Sapientia protegis orbem.
10
Vos mihi pro cunctis dicenda ad carmina Musis
Sufficitis, uos quaeque latent arcana monetis.
Tuque dei genetrix sanctam mihi porrige dextram
Et fer opem, quaeso. magni mihi causa laboris
Surgit, et inualidos ad pondera tendo lacertos.
15
Vrguet amans dominos carmenque impellit adire
Quaestor Anastasius, sancti pars magna senatus,
Compositor morum, iuris legumque sacerdos:
Et Thomas, Libyae nutantis destina terrae,
Qui lapsam statuit, uitae spem reddidit Afris,
20
Pacem composuit, bellum sine milite pressit,
Vicit consiliis, quos nullus uicerat armis:
Nec non magnanimus, meritis et nomine Magnus,
Mente placens dominis, sacris rationibus aptus,
Rectorum Latii discussor prouidus orbis:
25
Successorque boni rediuiuaque gloria Petri
Hinc Theodorus adest, patria grauitate magister:
Hinc secreta sacrae tractans Demetrius aulae
Vmentes oculi pressit sopor. haut sine summi
Numinis auspicio reor hunc uenisse quietem.
30
Signa futurorum sopor ostentare bonorum
Venerat ille uiro, rerumque arcana docere.
Nondum plena quies uictos laxauerat artus,
Cum uirgo superas caeli demissa per auras,
Aspectu clemens et gressu laeta pudico,
35
Purpureas uelata comas oculisque benigna,
Quantum signa dabant, sacrae Pietatis imago,
Diuinos stetit ante pedes, dextraque coronam
Imposuit, sanctoque caput diademate cinxit,
Augustoque uirum circumdans mitis amictu
40
"Te decet hic habitus, regnantum maxime", dixit,
"Terribilis princeps et amabilis omnibus idem,
A magno dilecte deo, diualis origo.
En ego laeta tuis occurro prima secundis,
Gestorumque tibi felix praenuntia ueni.
45
Sustulit haec nox alma patrem, fortissime, surge.
Te expectat, Iustine, dies. tu proximus heres.
Te pater omnipotens diuino ornauit honore,
Te dominum sacrae firmauit auunculus aulae.
Quid fundis lacrimas! rerum quid gaudia defles
50
Proice tristitiam. uiuit pater, aethere uiuit,
Et fruitur meliore die. succede labori,
Atque regendarum sudores suscipe rerum.
Est uirtus roburque tibi, praestantior aetas,
Prudens consilium, stabilis mens, sancta uoluntas,
55
Et rerum custos uigilantia, dignaque caelo
Vestra gubernatrix lati sapientia mundi.
Haec ne uana putes aut credas somnia fingi,
Accelera. manifesta loquor. tibi seruiet orbis,
Fortia uirtutum miratus facta tuarum.
60
Quisquis erit uestrae, per se cadet, inuidus aulae.
Afficietque uiros legum pius ensis iniquos.
Barbara Romanos augebunt bella triumphos.
Regnaque sub uestris uenient fortissima plantis.
Ecce tuae proceres pulsantes limina portae
65
Iustinum Sophiamque rogant succedere patri".
Dixerat haec uirgo, placidus cum lumina somnus
Deseruit, purisque uolans se miscuit auris.
Et iam crebra manus ueloci concita pulsu
Limina quassabat ductis munita catenis.
70
Ad strepitum custos, cura est cui claustra tueri,
Sic ait indignans. "quisnam temerarius hic est,
Qui placidos audet dominorum rumpere somnos,
Tempore quo dulcem nox intempesta quietem
Ingerit, et membro sopor est gratissimus omni"?
75
"Si te fida mouet dominorum cura tuorum,
Surge citus" Calinicus ait. mox agnita uox est.
Ante fores dominis Calinicum nuntiat esse.
Auspicium felix illo de nomine cepit.
Prosperitas ea prima fuit fortunaque rerum
80
Tempora defesso renouans felicia mundo,
Quod primum ad limen bona tunc Victoria uenit,
Orbis in Augustam dominos ut duceret aulam.
Hoc nomen sors laeta tibi, Calinice, dicauit
Pro meritis, uir clare, tuis. factusque minister
85
Tanti consilii, licet haec deus omnia fecit,
Tu quoque cum dominis, quoniam sic mente fideli
Vixisti uiuesque, tuis mercede laborum
Aeternam famam laudemque et nomen habebis.
Fit iussis mora nulla dein: mox claustra resoluens
90
Ianitor excelsam stridenti cardine portam
Imperio reserauit heri. iam uisio certum
Fecerat illa uirum, dulcesque a pectore somnos
Expulerat, curaeque altae pia corda mouebant.
Vt latae patuere fores, subit ampla senatus
95
Atria, et aurati subter fastigia tecti
Corripuit festinus iter monstrante ministro.
Est domus interior tectorum in parte superna,
Luce sua radians et aperto libera caelo,
Conspicuo uitrei splendens fulgore metalli.
100
Dicere si fas est, rutili non indiga solis
Vel solis dicenda domus. gratissima uisu
Et facie miranda loci. pars prospicit una
Immensum pelagus, pars respicit altera portum,
Portum quem geminae complexant bracchia ripae
105
Moenibus appositis, rapidos contemnere uentos
Et faciunt, praebentque salum statione quietum.
Aequoreos frangunt obiecto marmore fluctus,
Et prohibent refluas angustis faucibus undas.
Gratior ille fuit dominis locus, unde solebant
110
Vndiuagum spectare fretum curuasque carinas
Omnia uectantes gemini commercia mundi.
Illic e stratis consurgens impiger altis
Electus princeps secreta in parte sedebat,
Atque ostensa sibi carae referebat amanti.
115
Dum loquitur pensatque pia cum coniuge curas,
Limina sacra patres deiectis uultibus intrant.
Ille habitus casum signis monstrauit apertis.
Surrexere citi, uerbisque in sede relictis
Ad medios uenere locos. "quid fertis, amici?
120
Cur tristes" Iustinus ait. "pater inclitus orbis
Occidit an uiuit"? magno tunc regia fletu
Ingemuit. gemitus uno Calinicus ademit
Ora premens digito, dextraque silentia fecit.
Aggere non aliter cum uicto flumen inundans
125
In latos erumpit agros, si cautior illic
Marginibus sparsas erectis colligat undas
Agricola, in sese refluus reuocabitur amnis,
Praecipites frenantur aquae, redit impetus omnis,
Et clausi bibula riui minuuntur harena.
130
"Romanum imperium, patri dum uita manebat,
Vestris consiliis uestrisque laboribus auctum
Et plebi notum est et nos cum plebe fatemur.
Augustum, Iustine, genus te principe dignum.
Te dominum sacrae quis non praedixerit aulae.
135
Cum magni regeres diuina palatia patris,
Par extans curis, solo diademate dispar,
Ordine pro rerum uocitatus curapalati?
Dispositu nam Caesar eras. cum sceptra teneret
Fortis adhuc senior, regni tu summa regebas
140
Consilio moderata graui. nil ille peregit
Te sine, magnanimus seu fortia bella moueret,
Foedera seu pacis cum uictis uictor iniret.
Nunc idem genitor laetus plenusque dierum
Funere felici caelestia regna petiuit,
145
Te successorem statuens sibi. suscipe gaudens.
In tua iura suum transmisit auunculus orbem.
Non te cognatum sanctissimus ille putauit,
Sed genitum. te iura uocant, te sustinet aula.
Tu decus imperii lumen uirtusque Latini.
150
In te nostra salus, in te spes tota resurgit.
Oramus, concede tuis, succede parenti.
Rumpe moras, cape dona dei, sceptrisque paternis
Vtere, et Augustum, quod defuit, accipe nomen".
Talibus orabat sacras uir fidus in aures
155
Hortans et rerum dominis cunctantibus instans:
Consensusque sui manifestans uota senatus
Creber adorabat dominos, et poplite flexo
Plurima diuinis supplex dabat oscula plantis.
Verbaque narrantis tacite firmabat amici.
160
Ipse autem patris concussus sorte beati
Sceptra recusabat lacrimans, largoque rigabat
Imbre genas, fletuque uiri uestesque madebant.
Tantus amor senioris erat. "desistite"! dixit.
"Duram rem petitis, frustraque instatis, amici.
165
Ergo superposita caput hoc ornabo corona,
Quando Iustinum tristem decet esse? per orbem
Flere libet. patrem res publica perdit et orbis,
Non dominum. quem non hominem pietate benigna
Continuit, fouit, monuit, nutriuit, amauit?
170
Et tamen innocuo plures uoluere nocere.
Non caret inuidia regni locus. ibo paternas
Tristis in exequias: regalia signa recuso".
Talia dicentis pedibus prostrata iacensque
Omnis turba simul "pius es, miserere" perorat
175
"Supplicibus, uir sancte, tuis: succurre periclis.
Omnia mox ueniente die periisse uidebis,
Si uacuam uulgus sine principe senserit aulam.
Quantumcumque boni moueat dilectio patris,
Non sit amor patriae patrio minor. ipse tenere
180
Sceptra tuus moriens te iussit auunculus ore.
Aspice quanta fuit nostrae simul urbis et orbis
Prouida cura seni. pro te deus omnia fecit,
Quae fieri uoluit. solium conscende paternum,
Et rege subiectum, princeps fortissime, mundum.
185
Aurea nascetur uobis regnantibus aetas,
Nec mutans dominos Romana uidebitur aula".
Vocibus his flexus cessit tandem: itur in arcem
Obsequio comitante patrum. gratissima coniux
Subsequitur, non tunc solito stipata tumultu.
190
Incedunt media securam nocte per urbem
Fronte parum laeti, quamuis gaudente senatu
Imperium peterent, quamquam omnia tuta uiderent.
Diuinis animis inerat dolor ille parentis.
Ante pios oculos mitis uersatur imago.
195
Illa mouet mentem, penitusque in pectore utroque
Indiuisa manens pia numina numine complet.
Limen ut Augustae sacro pede contigit aulae.
Omnia gallorum strepuerunt culmina cantu.
Exactam noctem primi sensere uolucres,
200
Et laetum cecinere diem, alarumque dedere
Plausibus adsiduis et acuta uoce fauorem.
Excubiae primum, quae summa palatia seruant,
Imperium felix dominis intrantibus optant,
Et cunctos aditus armato milite uallant,
205
Ne quis in Augustam contrarius audeat aulam
Infensum conferre pedem. deuotio tanta
Atque hominum cautela fuit sollersque bonorum
Sollicitudo patrum. nam quis temptaret obesse,
Cum deus imperium sancto iam dixerat ore
210
Iustino Sophiaeque dari, muroque potenti
Cinxerat atque armis totam caelestibus aulam
Omnia disponens muniuit prouidus arcem
Tiberius, domini semper cui maxima cura
Vtilitatis erat. namque illum maximus orbis
215
Communis benefactor alens et ab ubere matris
Suscipiens primis puerum praelegit ab annis,
Vtque pater genitum nutriuit; fouit, amauit,
Paulatimque uirum summa in fastigia duxit.
Hinc etiam iuuenis tota uirtute laborans
220
Pro rerum dominis animam uitamque periclis
Non dubitat praebere suam, uigilatque, fidemque
Exhibet, et summum meruit dominantis amorem.
Hic bene suscepti primordia prospera regni
Discreta ratione uocans, properare fideles
225
Vrguebat famulos et cuncta parare iubebat.
Aurato interea corpus sublime feretro
Impositum turba famulorum flente iacebat.
Et flentum lacrimis iustus dolor ora ligabat.
Arbor uti mediis, auibus gratissima, campis
230
Annis uicta cadens antiquum robur opacis
Seruat adhuc foliis, et corpore fusa supino
Languida per latas expandit bracchia terras;
At circum querulae uolitantque sedentque uolucres,
Maerentesque dolent sedem cecidisse priorem,
235
Et quaerenda nouis arbor placet altera nidis:
Sic suprema suae seruans insignia uitae
Iustinianus erat, non mutans morte colorem,
Sed solito candore nitens. quod uicerit orbem,
Mors ueneranda uiri signis monstrauit apertis.
240
Ipse uidebatur cunctis plangentibus unus
Effigie gaudere pia, diademate comptus
Purpureaque in ueste iacens, requiescere somno
Credere quod possis, non duro funere, corpus.
Haut, reor, immerito sic laetus et ore benignus
245
Ille foret moriens, nisi mens sibi conscia recti
In caelum properans securos linqueret artus,
Et tutum imperium firmato herede locaret.
Huc ubi magnanimus sacra cum coniuge uenit,
Cara per exanimum circumdans bracchia corpus
250
Cum lacrimis Iustinus ait. "lux urbis et orbis,
Iustiniane pater, dilectam deseris aulam?
Cognatos famulos et tantos linquis alumnos?
Contemnis terras? fesso non prospicis orbi?
En Auares Francique truces Gipidesque Getaeque
255
Totque aliae gentes commotis undique signis
Bella mouent. qua ui tantos superabimus hostes,
Cum, uirtus Romana, iaces"? haec patris amore
Verba loquebatur lacrimans. nam pectore toto
Bellorum iam cura fuit. iam signa ducesque
260
Dispositi, classes, acies, exercitus, arma
Consilio moderata nouo taciteque parata.
Iustini nutu gentes et regna tremiscunt:
Omnia terrificat rigidus uigor. hic pietatem
Ostendit natura suam, iustumque dolorem
265
Diuinis animis nulli euitabilis auxit
Carnis condicio cunctis mortalibus aequa.
Hic pietas laudanda uiri est semperque canenda.
Dicite, quis hominum lacrimis ita possit amaris
Flere senis mortem, regni successor et heres?
270
Imperat et dolet: imperium proferre parenti
Mallet quam regni solium, quam sceptra tenere.
Nec minus imperii gratum patrem inclita consors
Flebat, et humanam sortem pietate dolebat.
Exequiis adicit solito plus dona paternis,
275
Ireque contractas denso iubet agmine turbas.
Et tulit intextam pretioso murice uestem,
Iustinianorum series ubi tota laborum
Neto auro insignita fuit gemmisque corusca.
Illic barbaricas flexa ceruice phalanges,
280
Occisos reges subiectasque ordine gentes
Pictor acu tenui multa formauerat arte.
Fecerat et fuluum distare coloribus aurum,
Omnis ut aspiciens ea corpora uera putaret.
Effigies auro, sanguis depingitur ostro.
285
Ipsum autem in media uictorem pinxerat aula
Effera Vandalici calcantem colla tyranni,
Plaudentem Libyam fruges laurumque ferentem.
Addidit antiquam tendentem bracchia Romam,
Exerto et nudam gestantem pectore mammam,
290
Altricem imperii libertatisque parentem.
Haec ideo fieri uiuax Sapientia iussit,
Ornatum ut propriis funus regale triumphis
Augustum in tumulum fatalis duceret hora.
Dum famuli pia iussa parant aptantque feretrum,
295
Vox ingens facta est, plausus et gaudia surgunt,
Et fragor ex imis altum petit aethera terris,
Almaque discreto placuit concordia uulgo.
Laeta per Augustam pennis plaudentibus urbem
Fama uolans somnum populos inopina grauantem
300
Increpat, impellitque fores, et limina pulsat,
Multiplicatque suas felix praenuntia linguas.
Somnus ea ueniente fugit, secumque cadentem
Traxit segnitiem, totaque excessit ab urbe.
Imminet illa fauens et crebro pollice pulsat
305
Tardantes populos, et "surgite, surgite" clamat
Castigatque moras, et plena palatia narrat
Conuentu procerum, sorti senioris adempti
Dilecti numen struerent quo nocte peracta.
Vrguet, agit, stimulat, pulsat latus, imprimit, instat.
310
Accelerant, uacuantque domos, uicosque per omnes
Gaudentes currunt, et murmura prima mouentur
Nondum clara metu, ciuemque interrogat omnem
Occurrens ciuis, rumorque per agmina serpit.
Solis honore noui grati spectacula circi
315
Antiqui sanxere patres, qui quattuor esse
Solis equos quadam rerum ratione putabant.
Tempora continui signantes quattuor anni,
In quorum speciem signis numerisque modisque
Aurigas totidem, totidem posuere colores,
320
Et fecere duas studia in contraria partes,
Vt sunt aestiuis brumalia frigora flammis.
Nam uiridis uernis campus ceu concolor herbis.
Pinguis oliua comis, luxu nemus omne uirescit:
Russeus aestatis rubra sic ueste refulgens
325
Vt nonnulla rubent ardenti poma colore:
Autumni uenetus ferrugine diues et ostro
Maturas uuas, maturas signat oliuas;
Aequiperans candore niues hiemisque pruinam
Albicolor uiridi socio coniungitur una.
330
Ipse ingens circus, plenus ceu circulus anni
Clauditur in teretem longis anfractibus orbem.
Amplectens geminas aequo discrimine metas
Et spatium mediae, qua se uia pandit, harenae.
Referam primus iunxisse quadrigas
335
Et currus armasse nouos, Pelopemque secundum
In soceri uenisse necem. praestantior alter
Inuentus gener est, plus sponsae iunctus amore.
Hunc ueterum primi litum non rite colebant,
Esse deum solem recta non mente putantes.
340
Sed factor solis postquam sub sole uideri
Se uoluit formamque deus de uirgine sumpsit
Humani generis, tunc munere solis adempto
Principibus delatus honor munusque Latinis
Et iucunda nouae circensia gaudia Romae.
345
Huc omnes populi, pueri iuuenesque senesque
.................... dant agmina plausus
....................... uox omnibus una,
Mens eadem: nomen populis placet omnibus unum.
Ales ut exustos cum phoenix innouat artus
350
A busto rediuiua suo, concentus in unum
Stans auium spectat solem solisque uolucrem.
Dum ueniat, regemque nouum clamore salutant:
Sic decus imperii, sanctum sic iota resurgens
Exortum est de fine suo, seniumque reponens
355
Nominis et recti Iustino in principe uiuit
Iustinianus apex; domini sic uulgus amore
Vndique conueniens laetarum more uolucrum
Tu uincas, Iustine"! canunt, ingensque tumultus
Crescit, et Augusta luctus discessit ab aula
360
Laetitia ueniente noua. uox excitat omnes.
Omnia Iustino praebent elementa fauorem,
Omnia congaudent. omnes clamore uocati
Conueniunt proceres: lux sacra palatia complet.
Ipsum quin etiam exanimum gaudere putares
365
Corpus, in angelicam mutatum morte figuram.
Signa dedit manifesta deus, seque ipse probauit
Iustino claram regni imposuisse coronam.