Postquam consilium ductor cognouit iniquum
Atque omnes patuere doli gentisque nefandae
Persensit crudele nefas, tunc cuncta reuoluens
Obtutu tacito mentis discurrit acumen
5
Per partes uarias, quae sint peragenda requirens.
Vincere quippe grauis melius sapientia gentes
Quam uirtus armata potest. moderamine iusto
Percenset uarias relegens celer ordine curas
Atque animo per cuncta uolat. sic praepes hirundo
10
Inquirens teneras pullis circumuolat escas:
Proximior terris uirides modo conspicit herbas
Itque reditque locis, ramos nunc arboris altae
Explorat, tacitis proscindit et aera pennis.
Tandem consilium pacata mente resedit
15
Et sociis sic ductor ait: "non uiribus audet
Carcasan nostris fretus concurrere telis,
Arte sed asper agit, Latias uexare cohortes
Et fugere inde parans. fugiat licet improbus astu,
Non tamen effugiet: tanta superabitur arte.
20
Castra locanda mihi mediis Iuncensibus aruis,
Quae modo raptor habet. si fors committere pugnam
Ausus erit mecum, planis fundetur in aruis:
Nam melius miles campis concurret apertis
Liber equo, pilo feriens uel harundinis ictu.
25
Sin fugitiua locis gens impia cesserit illis,
Litora praecipimus nullasque exire iubemus
Impensas terris. perient nihilominus hostes
Nec poterunt sufferre diu, gentesque nefandas
Concutiens obscena fames sine Marte necabit.
30
At nos aequor alit, uenalia tempore certo
Cuncta ferens, Cereremque simul Bacchumque ministrat.
Castra mouete, uiri, comptisque incedite signis."
Vix ea fatus erat: campos contexerat omnes
Altus eques lentusque pedes, rumpuntque per agros
35
Agmina densa uirum fremitusque increscit equorum.
Senserat hoc cautis Carcasan monitus alis
Antalasque ferox. subito crepitante tumultu
Castra mouent. timidi planis consistere campis
Deseruere locos fossasque in montibus altis
40
Constituere metu et celsis cinxere camelis.
Litora Romanus densis exercitus armis
Occupat et latos implent tentoria campos,
Massylique duces medios posuere Latinos.
Hinc atque hinc cunctos cannas fixere per agros
45
Atque omnes tenuere uias. tunc litore ab omni
Contrahit ipse rates portuque stare Larisco
Iussit et impensis socios gentesque leuauit
Dispensans per castra pater numerosque Iohannes.
Dum trahit ille dies digna fortissimus arte
50
Et gentes cruciare parat, consurgit oborta
Seditio, populosque furor per castra Latinos
Insanis urget stimulis. iam murmure crebro
Exacuunt dubias contra sua pectora mentes.
Pro dolor! armatas reuocant in uiscera dextras
55
Quisque sibi propriisque parant ceruicibus enses.
Quis furor ille fuit, quo sic exarserat omnis
Funditus ipse suas Latiaris perdere miles
Tunc acies? mentes miseras sors saeua trahebat.
Non metuis, Romane, ducem? tot bella, tot hostes,
60
Quos circum fossas certum est posuisse, caueto.
En Libyam per bella paras cum gentibus una
Vertere et infensis miseram petis, improbe, telis.
Heu pietas! ubi sancta fides? fors saeua laborat
De manibus partos populis auferre triumphos.
65
Coeperat obliquo ductorem lumine miles
Respiciens iam dura loqui sociumque quietos
Exagitare animos auresque implere susurro.
Nec iam odiis posuere modum, sed uoce nefanda
Impia uerba ferunt. siluam uelut ignis adurit
70
Appositus primaeque mouent incendia flammae,
Cum tenuis scintilla leues succendere frondes
Incipit aut fragiles crepitant cum fomite culmi:
Fumum atrum primum paruamque exire fauillam
Saepe uides, mox se uacuas Vulcanus ad auras
75
Erigit et densos tedunt mala flamina colles:
Sic caeci mentes paulatim acuere furore,
Sic rupere minas: " quonam, miseranda iuuentus,
Hunc sequeris per bella ducem? quo fessa trahuntur
Agmina? quo rursus miseris mors saeua paratur?
80
Heu, uiles animas uario discrimine fundit
Et merces non ulla datur. nos Marte cruento
Mortibus affecit: Romanus sanguis harenas
Proluit et mixto nigrescunt aequora tabo.
Nos sitis atque fames, flammis nos Africus ussit,
85
Et meritis non ullus honor. concurrite, ciues.
Saxa, faces, gladios, quidquid furor, ira ministrat,
Diripite: infando careat pars nostra labore
Morte ducis meriti." diro sic castra tumultu
Exagitata fremunt atque impia murmura crescunt.
90
Contrahitur furibunda manus coetuque coacto
Exacuunt dubias ... feruoribus iras
Decernuntque nefas. clamor tentoria miscet
Horrificus, saeuis resonat clangoribus aether,
Non aliter dubiis quam ferret proelia fossis
95
Omnia conturbans Nasamon. ductoris ut aures
Contigit ille sonus, "quisnam crepitante tumultu
Exagitat mea castra furor, perquirite," dixit
"Et celerem remouete gradum." dux Tarasis ante
Egreditur trepidus rerum condiscere causas.
100
Vt strepitus sensit dubios murmurque uirorum,
Accessit placidis populos sedare loquelis.
Nec ducis hos facies nec uerba precantia flectunt
Nec Romanus honor: animis reuerentia cessit.
Ausi quin etiam lapides temptare minaces.
105
Vrgebat sors saeua uiros fatumque futura
Morte premens miserosque dies suprema trahebat.
Vertitur ad dubium pedibus celer inde magistrum
Nuntius, et saeuas insani militis iras
Exarsisse ferens bellum ciuile repente
110
Ortum ait. infremuit ductor telumque uerendus
Corripuit, fossasque furens et castra reliquit
Egrediens uirtute sua, comitesque secuti
Atque duces et fida manus. tunc aggere celso
Constitit atque graui populos sic uoce furentes
115
Admonuit metuenda: "ferum me nempe putabas,
Miles, acerba furens? si fas ciuilibus armis
Iusque datum est, en sum: propera, si bella uetari
Me pereunte putas, si Martis causa Iohannes.
Ciuibus haecne fides? si sic Romana recessit
120
Ex animis pietas, certe iam gentibus istis
Bella geram. noster fortis semperque fidelis
Cusina rebus erit, gentes comitesque ducesque.
Vos ignaua manus nostris discedite castris.
Vadite. iam ueniat commotis Cusina cannis:
125
Noster Ifisdaias propriis cum gentibus assit
Bezinaque et uelox acies famulantis Iaudae.
Vix ea fatus erat: densis Maurusia signis
Agmina per latos ruperunt undique campos
Auxilio uentura ducis. tunc saeuior arma
130
Corripuit Romana manus, fossasque per omnes
Ferrati micuere uiri: nec torpor acerbas
Percussit mentes aut densus terruit hostis.
Hos tamen aspectus proprii terrorque magistri
Atque monens placido sapiens Ricinarius ore
135
Coeperat attonita restringere mente furores.
Deposuere minas: tristis discedit Erinys.
Paenituit furuisse uiros: summittere colla
Nunc humili cum uoce uolunt, non gentibus acti,
Sed rerum memores. mouit pietasque fidesque
140
Principis atque metus, grauitas uirtusque magistri
Et placidis reuocans Ricinarius agmina uerbis.
Praecipit alternas acies astare parumper
Pace sub ancipiti mandatque haec uerba Latinis:
"Cernite quot gentes rerum pia iussa sequantur,
145
Et pudeat uoluisse nefas. sin forte paratis
Aspera bella sequi mentemque implere malignam,
Dicite. cognoscam, quaenam suprema uoluntas
Vestra manet: socios saluem perdamne rebelles?"
Nec minus ut Caesar medio impendente tumultu
150
Romanos potuit uerbis terrere superbis:
Erubuit stupefacta phalanx, humilique magistrum
Sic pia uoce rogat: "paucos furor impius egit
Hoc sceleris temptare genus, quos iusta nocentes
Vltio rite manet. sontes sua poena sequatur:
155
Nos humiles ductoris eri praecepta sequemur."
Has inter uoces auctores criminis insons
Turba trahit uinctosque duci pro crimine tanto
Tradidit et culpam deuota mente piauit.
Facta quies populis: sceleris uindicta nefandi
160
Composuit mentes. ductoris maior in omnes
Hinc gentes terror: sedato milite laetus
Ingreditur fossas. deuota mente fatentur
Nunc hilares socii dictis parere iubentis.
Ilicet inde iubet rauco stridentia cantu
165
Aera ciere acies. commotis litora signis
Deserit et campis posuit sua castra Catonis.
Syrticus at raptor munitis tuta tenebat
Castra locis. sed dira fames iam coeperat omne
Marmaridum turbare genus. pecuaria tantum
170
Sunt epulis, nam nulla Ceres. cognouit ut ingens
Romani ductor populi, concludere gentes
Obsidione parans certis tunc signa diebus
Abstinuit siluisque acies exclusit iniquis.
Iamque dies alterque dies dilatus ab armis
175
Arte ducis. gentes dubias se credere campis
Efficit ipsa quies. certum putat esse pauorem
Infelix Nasamon: in planis ponere terris
Castra soluta iubet. nimium iam morte propinqua
Audaces animos et saeuas sumpserat iras.
180
Conuocat e mediis deducens agmina fossis
Consilium ductor. stetit aggere celsior ipse.
Tunc lecti uenere duces fortesque tribuni,
Atque suo ueniens condensus in agmine miles
Per numeros turmasque ruit, rebusque fidelis
185
Contrahitur Massyla manus sic mixta Latinis,
Ceu Romana ferox. cunctos amor ipse magistri
Terribilisque metus campis occurrere iussit
Vnanimes: habitus gentes discernit utrasque.
His tunicas ferrum, his, nudis de more lacertis,
190
Purpura picta dabat uario permixta colore.
Hos clipeus, hos caetra tegit. stat casside celsus
Miles et implicitae Maurus uelamine pallae:
Ast alius longos remouens a fronte capillos,
Missilibus nixus geminis et poplite flexo
195
Aut dura solidam defigens cuspide terram.
Quos ductor medius dictis affatur amicis:
"Romani comites, fessae spes unica terrae,
Certa salus Libyae uestris nunc pendet in armis.
Iam bellum finire decet durosque labores:
200
Pugnandum est." gauisae acies gentesque Latinae
Signa mouent. uox una fremit, populique ducesque
Massylaeque manus magno cecinere fragore.
Promittunt animos curritque per agmina laeto
Murmure cuncta sonus. non sic agitata resultant
205
Aequora uenturos longe signantia uentos.
Sensit ut egregius populorum uota Iohannes,
Consilio meliore docet quae prima salutis
Causa fuit rebusque data est uictoria summis.
Vt fremitus pressit dextraque silentia iussit,
210
Attoniti siluere uiri, faciemque loquentis
Suspiciunt: animi iussis auresque parantur.
Affatur socios clara sic uoce magister:
"Haec, socii, transacta dies: nec crastina pugnae
Apta datur, domino quoniam sacrata per orbem est.
215
Quare agite, o proceres, Christo famulemur ouantes.
Praesidium lacrimis humiles oremus ab illo,
Et ueniet, confido, citum: gentesque malignas
Confringet uirtute deus nostrosque labores
Respiciet nostrisque dabit noua gaudia rebus.
220
Ast ubi perfectis caelestia munera sacris
Obtulerit domino uenerandus rite sacerdos
Votaque Romanus persoluerit ordine miles,
Ponemus mensas. ne longe pascite campis
Quadrupedes, epulis quoniam de more receptis
225
Castra mouere placet, non tristia mittere bella,
Sed tantum properare locis, ut luce sequenti,
Mox primo mundum consurgens margine Phoebus
Flammiuomis continget equis, committere pugnam
Vicinis liceat feruenti caede Lataris.
230
Nec longum quassabit iter, sonipesque pedesque
Fortis erit, gentesque feras uirtute necabit."
Assurgunt clamore uiri plauduntque fauentque
Exultantque animis. redeunt in castra cohortes.
Nec minus et Nasamon diuersa in parte rebellis,
235
Consilium infandi faciens pro tempore belli,
Impia cognatae contraxerat agmina turbae,
Atque alias Libyam bellis quas scindere gentes
Compulerat praedonis amor sortisque nefandae
Extrema iam morte dies. Guenfeius una,
240
Aspera bella ciens, animo consulta reuoluit,
Impatiens differre diu. tamen ordine primus
Carcasan sic orsus ait: "uicina Iohannis
Castra premunt et saeua fames iam comprimit omnes.
Gentibus una salus celerem committere pugnam,
245
Dum solidae uires membrorum robore constant.
Nam pecudum spes sola epulis et lymphiger amnis
Sustentat suprema uiros. iam farris ab omni
Defecit Nasamone genus. memorare Lyaeum
Non opus est: iuuat unda fluens. si uincimus hostes,
250
Omnia Maurus habet, prostrato milite castra
Diripiens tot plena bonis. immota manebunt
Securo responsa mihi, quae corniger Ammon
Sorte dedit, Latias bello superare cateruas."
"Crastina festa dies populo peragenda Latino est"
255
Excipit Autiliten. "Romanus proelia miles
Nulla pauet solitis sacris. tunc arma mouere
Nostra iube. incomptos subito rumpamus in hostes,
Dum medio calet hora die, dum cuncta sub umbris
Corpora fessa iacent nimio lassata calore.
260
Praeterea geminas tantum rescindere fossas
Est uirtutis opus. duri primum ipsa Iohannis
Castra tene, densasque simul fortesque cohortes
Audacesque duces collectis elige signis,
Et Latias sic posce manus. ibi sanguine multo
265
Certandum est. reliquas acies, quo castra nefandus
Cusina ductor habet, condensas Guarsana ducat.
Hic quoque certa manus Romani militis ardet.
Est etiam dux ipse ferox, disperdere gentes
Romana pro parte parans, dum plaudit honorum
270
Inflatus titulis, dum dicitur esse magister,
Dum consanguineus, genitus de matre Latina.
Hac sibi laude placens fortis fidusque uideri
Vult inimicus atrox. alios nec nominet hostes
His uictis Nasamon: cuncti tua castra sequentur.
275
Sic dabitur nostris fortis uictoria signis."
Consilio assensere uiri gentesque nefandae
Infremuere animis acuuntque in proelia mentes.
Condidit unda diem Oceano: nox atra secuta est.
Tunc Phoebus disiunxit equos, tunc Cynthia iunxit,
280
Dum renouat nostras uires. haec surgit ab undis,
Mergitur alter aquis. placidam per membra quietem
Accipit omne genus, dulcique impressa sopore
Cetera per campos fessis animalia membris
Somnus habebat iners, pecudes uariasque uolucres
285
Horribilesque feras gelidosque in litore pisces,
Cum uigil insomnem, flagrans iam Marte, Iohannes
Ducebat noctem cautoque in pectore sollers
Voluebat magnas dispensans ordine curas.
Quem iuxta sapiens Ricinarius horrida bella
290
Pectore pensabat placido sensuque sagaci
Percurrens uarias relegebat in ordine causas.
Alternis animos releuabant uocibus ambo
Mutuaque ex oculis arcebat fabula somnos.
O quotiens adiere pares dominumque potentem
295
Pro rerum, populi, Libyae propriaque salute
Cum lacrimis petiere diu! nec fundit inanes
Tristis uterque preces. orantes uidit ab alta
Sede pater, terrarum orbem qui fulmine terret,
Et finem imposuit tanto per bella labori.
300
Marmaridum interea nocturnis dedita sacris
Castra fremunt, statuuntque aras et inania poscunt
Numina. producunt pecudes altaria circum
Et fundunt miserum riuis per prata cruorem.
Hi mactant Gurzil, alii tibi, corniger Ammon;
305
Hi Sinifere colunt, quem Mazax numina Martis
Accipit atque deum belli putat esse potentem,
Mastiman alii. Maurorum hoc nomine gentes
Taenarium dixere Iouem, cui sanguine multo
Humani generis mactatur uictima pesti.
310
Pro scelus infaustum! gemitus miserabilis, auras
Vndique concutiens, clamoribus aethera pulsat.
Imprimit hic ferrum iugulis et uocibus ipsum
Numen agit dubiasque uocans exire per umbras
Solis iter temptare iubet. tunc more profano
315
Diripiunt pecudum fibras et fata requirunt.
Presserat ista deus, surdumque ad carmina numen
Omne fuit: nulli retulit responsa sacerdos.
Phoebus ab extremi resplendens margine caeli
Oceani rumpebat aquas meliorque resurgens
320
Lumine fulgentes radios tendebat in orbem
Felici nascente die. iamque ordine certo
Christicolae ueniunt populi, Romana iuuentus
Magnanimique duces signis comitantibus una.
Dux ubi distensis habuit tentoria uelis
325
Vna cum primis media inter castra Iohannes,
Hic magnum statuit uelans altare sacerdos
Et solito sacris circumdedit undique peplis
More patrum: instituuntque choros et dulcia psallunt
Carmina deflentes humili cum uoce ministri.
330
Ast ubi sacrati tetigit dux limina templi
Ingrediens, gemitus populi rupere dolentes.
Lumina confundunt lacrimis: uox undique caelos
Pulsat et infensis tot conscia pectora pugnis
Percutiunt. "delicta patrum dimitte, rogamus,
335
Nostraque, Christe" gemunt et tensis aethera palmis
Suspiciunt dominique sibi solacia poscunt.
Ipse inter primos, genibusque et corpore flexo,
Pro populo exorans motus pietate Iohannes
Ex oculis lacrimas fundebat fluminis instar,
340
Percutiensque suum geminato uerbere pectus
Talia uoce rogat: "mundi sator, unica rerum
Vita salusque, deus, terrae, maris, aetheris auctor
Omnipotens, caelum et terram uirtutibus implens
Vndiuagumque salum uel quidquid gignitur orbe,
345
Aeraque et taetrum populi pallentis Auernum,
Imperium tu solus habes, tibi summa potestas
Et laus et regnum magnaeque potentia dextrae.
Respice iam tandem Romanos, respice, summe,
Atque pius succurre, pater, gentesque superbas
350
Frange, precor, uirtute tua: dominumque potentem
Te solum agnoscant populi, dum conteris hostes
Et saluas per bella tuos. nunc sculptile damnat
Omne genus, uerumque deum te, magne, fatemur."
Haec memorans terras oculorum fonte rigabat
355
Compulsus pietate pater, Libyaeque periclum
Mente dolens rerumque graues populique labores.
Nec minus umectans iuxta Ricinarius ora
Luminibus fundebat aquas supplexque Latinis
Auxilium populis uultu maerente rogabat.
360
Magnanimique duces umecto pectore fletus
Ad caelum misere suos fortesque tribuni,
Atque omnes pariter lacrimosa uoce cohortes
Ante deum fudere preces. summusque sacerdos
Munera pro populis, onerans altare, Latinis
365
Obtulit atque aras lacrimarum fonte rigauit.
Tunc precibus placidis patrem benedixit honorans
Et solitas reddens Christo dedit ordine laudes.
Munus erat summi domino acceptabile caeli,
Sanctificans mundansque simul genus omne Latinum.
370
Adiungens ducibus "fortis Putzintule," dixit
"Cum numeris signisque tuis, quo Cusina fidus
Signa tenet, propera. pariter tu, Geisirith ingens,
Iunge uiro socios: dignum releuare fideles.
At tu contractis iuuenum modo, Sinduit, armis,
375
Fortis Ifisdaias ubi gentem et signa locarit,
Romanas coniunge acies. tibi proximus ille
Fronimuth acer erit numerosque et signa iuuabit."
Imperat ille uiris: et iam sua quisque secutus
Signa per extensos acies construxerat agros
380
Miles, et hostiles properabant undique turmae.
Primaque Marmaridum † clipeatis agmina campis
Cum magno clamore ruunt hastasque reductis
Mittere temptantes uibrant in bella lacertis.
Zabeas hic, hic Bruten erat, quos deinde secuti
385
Mille duces. celsum subtexens lancea caelum
Densa uolat: clipeis uenientia uulnera uitant.
Militis aera gemunt. inter tot tela furentum
Romano nullum maculatum est sanguine ferrum.
Primus init Martem fortissimus ipse Iohannes
390
Hastam concutiens mediosque irrumpit in hostes
Et ferit aduersi conto caua pectora Sasfi.
Ille cadit reuolutus equo, fluuiumque cruoris
Dat specus irruptum siccasque infundit harenas.
Protinus Ifnaten sequitur, quem cuspide longa
395
Auersum post terga ferit, qua spina sedentis
Colligat incuruas nodorum robore costas.
Ossibus haerentem recipit dum feruidus hastam
Luctaturque diu ducens, uenit ecce superbus
Mirmidonis tremulumque intentat mittere telum.
400
Ille tamen rapiens morientis missile torsit,
Conixus uirtute sua, mediumque per hostem
Transadigit tetigitque nouo praecordia ligno.
Arduus ingenti Tameneum perculit hasta
Et deiecit equo. Narti rapit ense sinistram
405
Cum clipeo, iugulumque premit mucrone Samasci,
Colla secat Fileti, transuerberat ilia Palmi,
Per faciem Calamena ferit naresque genasque
Dentibus infractis ferro rapit: horrida quassant
Membra solum et uasta gemuerunt arua ruina.
410
Nec procul aduersum pilo ferit obuius Ancum,
Et calido figit Manti mox pectora ferro,
Mastumaeque latus transuersam compulit hastam
Per geminum uirtute fremens, Salpinque supinum
Sternit humi conto: morientem desuper hostem
415
Percutit acer equo. nigro de corpore sanguis
Emicat alta petens calidasque irrorat harenas.
Ocius Autiseran sequitur, quem cuspide fixum
Impellens deiecit humi, Caggunque Taninque
Altifatanque necat pectusque impressit Anesti.
420
Mucrone Autufadin iugulat piloque superbum
Conserit Ontisiren. Canapi caput ense rotauit
Et rigido Tubian strauit per gramina ferro.
Compulsat post terga acies Nasamonis iniqui.
Has sequitur Romanus eques fortesque tribuni
425
Armigerique ducis: medius uolat ipse magister.
Inuadunt turbantque uiri fugitiua per agros
Agmina Marmaridum, mactant sternuntque premuntque.
Hinc redit expulsus Nasamon atque agmine facto,
Cusina qua proprias permixto milite turmas
430
Signaque fida regit, cuneum facit. obuius ille
Ire parans dictis iuuenes affatur amicis:
"Romani comites et gens o nostra fidelis,
Nunc fortes monstrate animos uiresque fidemque.
Laguatan sufferte minas: nec terreat hostis
435
Vos ueniens. iam uictor adest, en, cuncta Iohannes
Signa mouens Romana simul. uos ite per hostes.
Dum ueniet, laudet fortes rebusque fideles.
Nota uiri uirtus: oculis placuisse magistri
Laus uobis o quanta, uiri." sic Cusina mentes
440
Incendens dubias socios ad bella coegit
Irarumque simul per cunctos semina fudit.
Moti animi pro laude uiris. fortissima campis
Irrupit Romana manus mixtusque Latinis
Maurus eques, densosque uolat dux ipse per hostes
445
Militibus medius feruens, fortesque tribuni
Arma Latina ferunt. Nasamonum more cateruas
Excipiunt hastasque parant et spicula tendunt.
Aspera tunc primis miscentur proelia turmis.
It clamor caelo, puluis simul aethera complet
450
Obscurans cum sole diem. subtexitur aer
Missilibus densis neruoque uolatile ferrum
Spargitur et crebris discurrit lancea nimbis.
Corpora pars, pars arua capit: feriuntque caduntque
Hinc atque hinc gentes. magna uirtute premebant
455
Marmaridae: sed spes uenientis fida magistri
Sola ducem comitesque simul populosque leuauit.
Ductor ut agnouit fama uolitante Iohannes
Cusina quod fidus camporum in parte prematur
Marte graui ualidoque armorum pondere nutet,
460
Talibus ipse suos uerbis accendit in hostes:
"Romanum imperium, gentes quascumque fideles
Subiectasque uidet, ciues putat esse Latinos.
Hac pietate placens totum sibi subdidit orbem,
Dum releuat uirtute humiles humilatque rebelles.
465
Cusina bella gerit, nostris fidissimus armis,
Marte sub ancipiti: quem si non laeserit hostis,
Nomen erit nostrae mansurum in saecula famae.
Cernatur Romana fides uirtusque laborque.
Eia agite, o iuuenes, tanto in discrimine Martis
470
Auxilio releuate uirum gentesque superbas
Deicite et uestros, socii, saluate clientes."
Sic ait, et motis ruperunt agmina signis.
Terga dabat iam fida manus Maurusia campis,
Laguatan iam uictor erat. Putzintulus una
475
Cusinaque et uictis cedebat Geisirith armis.
Respiciunt subito uenientis signa Iohannis
Percipiuntque animos et mollia colla retorquent
Alipedum: celeres pugnam uirtute reposcunt.
Acer in aduersos feruens Putzintulus hostes
480
Ante uolat rupitque prior. tunc sternit Imastan
Vulnere confossum ualido, fortemque Nifaten
Ense ferit nigrique secat fera colla Mamonis.
Diuidit aduersi ferro caput obuius Irti,
Sanguis et immixto perfundit membra cerebro.
485
Proximus infensi ueniens per guttur Amanti
Transadigit ualidum letali uulnere telum.
Vocis iter clausit: fluitans cruor inde per ora
Per geminumque micat subducta cuspide uulnus.
Hunc procul ardentem media inter tela suorum
490
Ifuracum uidere duces: tunc agmine facto
Aduersum pariter ferrum tot milia torquent
Quisque suum. clipeo uenientes suscipit hastas.
Vulnera nulla pauens loricam tempserat ille,
Confisus uirtute sua. dum lancea circum
495
Densa uolat, dirum sentit sub pectore ferrum
Dux, heu, magnanimus. nec fractus uulnere tanto
Sic socios hortatur ouans: "uictoria, ciues,
Vestra manet. pugnate, uiri, gentesque nefandas
Inferiis mactate meis. si uincitis hostes,
500
Tum uideo, tum uiuo magis, gaudensque per umbras
Laguatan gentes propriis aptabo triumphis.
At uos incolumes uno minus ardua celsis
Excipiet portis summo Carthago triumpho."
Talia dicentem comites iam uulnere fessum
505
Suscipiunt hilaremque animis in castra reponunt.
Hic socius Deciis infernas ibat ad umbras
Felix morte sua. nomen post bella beatum
Semper erit semperque manet memorabile letum,
Dum fera bella legent aeuo ueniente minores.
510
At Romana manus iussu ducis horrida turbans
Agmina per cunctos fertur, cornuque reflexo
Stridula raucisonis compellit spicula neruis:
Condensos ueluti fundunt caua nubila nimbos
Grandinis et latos destringunt culta per agros:
515
Sternitur alta seges, uiridis nec pampinus uuas
Vindicat ipse suas, arbor nec densior ulla
Defendit teneros foliorum tegmine ramos.
Horrida tum neruis uolitans pulsatur harundo,
Vulnera certa ferens: nullum sine sanguine telum
520
Corruit aut campo uolucres cecidere sagittae.
Nunc fortis sonipes, densus nunc sternitur hostis:
Omne rubet tepidum Massylo sanguine ferrum.
Succedit pilata manus, cunctosque per agros
Corpora felici sternebant caede tribuni.
525
Militis arma calent: nullum est sine sanguine Mauro
Romani ferrum populi. dolor excutit iras.
Quis tot acerba ducum dederant quae funera campis,
Quis uarias mortes aut dictis explicet hostes
Prostratos captosque ferens, quosque ipse magister
530
Deiecit uirtute uiros? sine nomine plebes
Marmaridae periere simul. sed carmine paucos
E multis signabo meo, quos fama priores
Attulit ad cunctas uolitans ex hostibus aures.
Armipotens, hostes cernens obstare, Iohannes
535
Irruit in densas acies turmasque rebelles
Letifero mucrone secat, ceu messor acuta
Falce metit segetes maturo tempore sollers:
Et modo cum teneris culmos compressat aristis
Laeua manus, nunc dextra secat, nunc fune tenaci
540
Colligat innumeros gaudens per rura maniplos.
Syrticus Altilimas ductoris uulnere uictus
Corruit, execto fusus per gramina collo.
Tunc Alacanza ruit magnum pinnatus in hostem
Missile uibrato, conturbans calce frequenti
545
Celsum cornipedem: sed nil conterritus ille
Amputat ense caput. truncum uidere cadentem
Lumina fessa suum: morientis lingua loquelam
Rumpere non potuit, sonuit tamen. inde furentem
Deicit Esputredan Tamatoniumque, Iugurtam
550
Congressus uirtute premit Tursumque trucidat.
Audilimanis equum retro ferit: horrida neruos
Ossaque dura pedum secuerunt uulnera ferri.
Voluitur in tergum sonipes, nec corpore toto:
Nam celsos necdum terrae summiserat armos.
555
Fortis adhuc rectaque ferus ceruice laborat:
Surgere pertemptans dominum deturbat harenae.
Vulnera congeminans uictor per membra Iohannes
Venit in obnixum stricto mucrone uerendus,
(En tumidum) frontemque quatit. tunc aspera ferrum
560
Sanguine confuso permiscuit ossa cerebro.
Hastam deinde tenens campo uolat. horrida Flacci
Perfodit hic minitans transacto pectora pilo
Tergaque dura uiri. sanguis per uulnus utrumque
Emicat et calidae perfundit gramina terrae.
565
Celsior aduersi conto fodit ardua membra
Cernisai trepidique celer praecordia Derci.
Tunc mucrone latus Grachi ferit, inde Minisae
Colla metit saeuumque secat per tempora Cutin.
Viuentem Camalum pressit: rapit ipse capillis
570
Captiuumque trahit, propriis quem deinde ministris
Tradidit, atque alias sequitur per deuia turmas.
Labbas infenso torquens hastile lacerto
Nisus magnanimum telo temptare magistrum:
Sed postquam uires ueniens persensit iniquas,
575
Infelix ueniam summissa uoce rogabat:
"Ossa per Euantis digno bene compta sepulcro,
Quae talem genuere uirum, per maxima Petri
Facta futura tui, cuius iam fama per hostes
Tanta uolat gentesque feras et regna fatigat,
580
Perque tuae uirtutis opus, quo uictus Ilaguas,
Huic animae concede, precor, post crimina uitam
Meque tuis, uictor, serua post bella triumphis.
Nam tali seruire iuuat." qua uoce reflexus
Vulnera continuit: uelox tamen illigat ambos
585
Post tergum implicitos mordaci fune lacertos.
Mitis in immitem Ricinarius irruit Vrtanc
Perque uiri pectus rigidam celer impulit hastam.
Corruit ante pedes, belli pars magna nefandi,
Magni animi iuuenis, numquam placabilis Vrtanc,
590
Atque solum diro foedauit sanguine. Meilan
Deinde petit ualidum ualida quem cuspide uictor
Deicit impulsum tepidaeque infigit harenae.
Fulmineo caput ense metens obtruncat Alantas
Et nigrum Sacoma ferit. per prata cadentem
595
Horruit acer equus mollemque obtriuit harenam
Vngula pressa metu, uoluitque in terga redire.
Sed leuis excusso Ricinarius alta flagello
Ilia concutiens latis pauidum impulit ire
Cornipedem campis. ui postquam corpus ademptum
600
Transiit impulsus sonipes, tunc Marte secundo
Funera conuoluens et telis Syrtica miscens
Agmina per latos uolitabat feruidus agros.
Tunc celerem prosternit Afun fortemque Nicandrum,
Asperaque infixo geminauit uulnera Sucro.
605
Inde necat Tanadum fortemque sternit Erancun,
Ense ferit Tinudum piloque infigit Enipten.
Bulmitzis Tumudan conto premit, inde Licurdan
Fortis agit campis: telum per terga rebellis,
Per fibras pariter discurrens pectora rupit.
610
Celsus equo fidens fertur super agmina Succur.
Hunc Solumuth sequitur. quem dum non prendere posset,
Fraxineam torquens per campos eminus hastam
Alipedis ualido transuerberat ilia ferro:
Vulnere quo uictus sonipes grauitate ruinae
615
Confregit dominum. belli sine uulnere Succur
Infelicem animam Stygias transmisit ad umbras.
Non illum saluauit equus leuitate per hostes,
Quo sibi fisus erat, nec fractum conscia uirtus
Eripuit fatis aut sacro numine Gurzil.
620
Armiger ense caput ductoris nomine Varti
Amputat ex umeris, † palineque astit enerdi
† mee tiluzant Dorotis ferro necat ....
Execuit ...............................
Cornipedem Anzatal tum currens Fastita fixit
625
Missile contorto. fugit ilico mille per hostes
Permixtusque suis ..................
Carcasan, tanta concussus caede suorum,
Per medios hostes ductoris signa † retorsit
Milia multa trahens. uenientem uidit ....
630
Heros magnanimus. felicia tela Iohannis
Armigeri rapit ipse manu piloque superbus
Irruit aduersumque petit per uulnera <pectus>
Et ferit intrepidus. sanguis per tela cucurrit
Vulnere summa fluens uestesque aspergit eriles.
635
Extemplo turbatae acies pereunte tyranno
Marmaridum petiere fugam. iam nullus in hostem
Contorsit telum, sed laxis fertur habenis
Currere compulsus sonipes. nec fidere castris
Iam potuit Nasamon: latos moriturus in agros
640
Currit eques mixtusque pedes. Romana sequuntur
Signa ducesque simul, numeri fortesque tribuni:
Et laetus pariter felici Marte Iohannes
Ante uolat densas sternens per prata cateruas.
Planus erat campus, liber quo currere posset
645
Miles et infensas telis effundere turmas.
Inuadunt mactantque uiri gentilia passim
Corpora Marmaridum. poenas dat uictus Ilaguas
Ifuracumque acies et mixto <Naffure> Frexes.
Dant animas gladiis. Romani militis ira
650
† ey
P
L
Condun
Per ramosque sedent. ibi feruidus in...
655
Ceu uenator, aues uisco qui fallit et arte.
Sanguinis ex omni fluitantes arbore riui