Interea ductor munitis agmine signis
Iam tutum carpebat iter, sociisque reductis
Successit paruae defessus moenibus urbis.
Hic populi satiata fames. post bella salutem
5
Hic licuit spectare uiris. hic ardor equorum
Pulsus aquis tristisque fames per pabula cessit.
Fouit equos olim sitiens per flumina miles
Optatis gauisus aquis, casusque priores
Commemorans gelidis infundit corpora lymphis.
10
Percipiunt epulis paruas post tempora uires
Laetificumque bibunt post tristia bella Lyaeum.
Nox terris nunc atra ruit mundique labores
Distulit, obscuro confundens omnia caelo.
Hanc sequitur madidus curis solacia somnus
15
Dulcia <iam> referens, tacitisque amplectitur alis.
Soluerat effuso nutantia lumina cornu
Noctis amica quies. tunc corda oblita malorum
Atque sui iacuere uirum, nimioque labore
Cetera defessis proflabant corpora membris.
20
Dux tamen insomnem turbato tempore noctem
Protrahit, innumeras uoluens sub pectore curas.
Concussus pietate pater, tot funera deflens,
Ingemuit lacrimasque dedit. Ricinarius illic
Solamen ductoris erat sociusque laborum.
25
Hic mala mixta bonis pariter semperque ferebat,
Non humili cum plebe iacens, grauitatis amicus
Et uirtute potens, animam qui ponere numquam
Pro patria timuit. nouit ferus omnia Perses
Facta uiri, ingenium, uires, consulta, labores,
30
Martis opus clarum, pacemque fidemque benignam;
Nouit in infensis quae fecit et Africa Mauris,
Nouit et ipse pater secum tolerasse labores
Saepe uirum. sic creuit amor, sic grata uoluntas
Inter utrumque manet. patrem putat ille Iohannem,
35
Ille putat genitum proprium de sanguine natum.
Ergo inter sese tristis narrabat uterque
Peruigil, infausti referens pia funera campi.
Dux prior haec: "uana est hominum uigilantia certe
Non uigilante deo. propriis non uiribus ullus
40
Vincere bella potest. solus qui conterit hostes
Omnipotens, qui cuncta mouet uertitque ruitque.
Non tamen excelso nimium Romana propago
Inuisa est domino, tanta inter milia pressos
Quod uoluit saluare meos. reparare ruinam
45
Accelerare placet, pugnam temptare repente,
Dum uictor securus adest uictumque fugacem
Esse putat. uicti quotiens uicere superbos
Marte uiros! datur et paucis uictoria maior.
Consule, care, magis nostris quid competat armis."
50
Tunc placidus grauitate sua Ricinarius ora
Soluit, amica duci referens consulta iubenti:
"Diuinum spectare pium est, o summe magister,
Auxilium. pugnas iterum temptare quid instas?
Virtus nota mouet magnaeque potentia dextrae?
55
Non tamen ambiguis caput obiectare periclis
Nunc opus est. hostes fecit fors saeua superbos
Audacesque iuuans. fugientum proelia semper
Frigent corda metu. mortis confracta pauore
Virtus magna timet. belli sufferre tumultus
60
Paucorum est, post bella magis quae caede recenti
Concussere uiros. sparsa est pars maxima nostra,
Sed manet incolumis. hanc fortis collige, ductor,
Et uires reparare iube gentesque require
Alterna de parte ciens, quae nostra fideles
65
Foedera semper habent. has motis praecipe cannis
Et signis † aperire † suis. exercitus omnis
Conueniens sic tutus erit, uenalia quippe
Inueniens quaecumque uolet. pecuaria secum
Multa trahunt gentes. uenient ad litora puppes
70
Et Cererem Bacchumque ferent. iam tempus apertum
Aequor habet. quassas reparabunt agmina uires
Oblitaeque metus renouabunt proelia turmae."
Consilium placuit: fidique magister amici
Optima dicta tenens celeres mandata ministros
75
Ferre iubet cunctis. sonipes discurrit ubique
Ductoris praecepta ferens, gentesque suosque
Praecipitanter agunt. nullus per bella repulsus
Sic potuit renouare celer fera proelia ductor,
Quiuit ut egregius uigilanti corde Iohannes.
80
Non illum fortuna prior Mauorte secundo
Inflatum erexit nec tunc contraria fregit,
Immotum uirtute sua. iam roscida surgens
Oceano gelidas Aurora remouerat umbras.
Ductor ut albentem uidit consurgere lucem,
85
Lauit aquis geminasque manus uultusque gerentes
Puluere concretos hesterno Marte capillos
Orauitque ferens palmis haec uerba supinis:
"Omnipotens genitor, uirtus et gloria rerum,
Certa salus mundique sator, qui foedere certo
90
Omnia disponens uertisque regisque mouendo:
Tempora permutas nec tu mutaris in illis,
Quattuor explicitum uoluens successibus annum
Bis senisque diem claudens aequalibus horis:
Ordine cuncta nouas nec tu renouaris ab ullo,
95
Idem auctor dominusque manens et conditor orbis.
Credo, summe pater, tua sit quod magna potestas,
Et fateor: miseras gentes sua pessima fallant
Numina quae credunt. permittis saepe probari
Ipse tuos, pietate tamen celer erigis idem.
100
Appropia fessisque tuis solacia praesta.
Erige Romanas acies, prosterne superbas
Massylas, quae bella uolunt, nostraeque ruinae
Festinus succurre, precor, et consule rector."
Haec orans uultus lacrimis implebat inundans
105
Concussus pietate pater, Libyaeque periclum
Sollicitus pensans iterumque iterumque gemebat.
Hic pater omnipotens, lacrimas et uerba dolentis
Suscipiens, Latias uoluit reualescere uires.
Adueniunt socii, Martis quos sparserat horror
110
Hostilisque metus. multos tunc esse magistro
Incolumes referunt, Iunci spectare sequentem.
Gaudia parua salus sociorum audita creauit
Solamenque mali. ductor tunc contrahit omnes
Aere ciens. rara trepidi cinxere corona.
115
Circumstant tristes lacrimasque in pectore fundunt.
Quos bonus affatur miti cum uoce magister,
Exhortans releuansque uiros, et talibus infit:
Non lacrimis, iuuenes, animos confringere fortes
Est opus in bello. numquam Romana iuuentus
120
Frangitur aduersis. nimium cur fletis, amici?
En socii ueniunt mediis ex hostibus omnes
Incolumes, alios Iunci superesse docentes.
Si uiuunt socii, nihil est quod quisque sub hoste
Amisisse putet. praedam quam forte doletis
125
Nunc uobis rapuisse uiros, seruata manebit
Augeturque magis. tumidos quos cernitis hostes
Caede leui, discent grauiter quid proelia possunt
Romanusque uigor. tunc uestras tollere praedas
Maurorumque simul solita uirtute iuuabit.
130
Soluite maerentes animos, expellite curas
Indignosque metus uestris arcete, Latini,
Pectoribus. ueniet rebus uictoria nostris."
Laetificans alios referebat talia ductor:
Ipse dolens uultus hilares simulabat amicis.
135
Spem dabat aspectu, curas nam corde premebat.
Inde petens Iunci Romanum contrahit agmen,
Disposuitque duces, numeros fortesque tribunos
In proprios remeare locos, reparare fouendo
Quadrupedes fessos, pugnam sperare sequentem.
140
Corripit ipse uiam, gradiens per litoris oras,
Quo socios posset uictu reparare diurno.
Inde superna petit contemptis moenia ripis.
Vrbs Laribus mediis surgit tutissima siluis
Et muris munita nouis, quos condidit ipse
145
Iustinianus apex, orbis dominator Eoi
Occiduique potens, Romani gloria regni.
Huc socios ductor celeres occurrere iussit
Atque duces gentesque sibi, quas ipse fideles
Nouerat esse suis primo in certamine signis.
150
Nuntius infelix Tyriam concusserat urbem,
Proelia dira ferens et saeui funera campi.
Obstupuere quidem: sed spes fidissima rebus
Vna fuit, saluum retulit quod fama magistrum.
Coniugis interea miserae peruenit ad aures
155
Haec eadem pinnata ducis. stupefacta relinquit
Corda calor subitoque tremens oppalluit ore.
Mox miseranda cadit: caelum terramque tenebris
Eripuit cum luce dolor. tunc mortis imago
Clausa diu tenuit resolutis lumina neruis.
160
Accurrunt famulae dominamque leuare cadentem
Nituntur celeres, refouent et pectora palmis.
Spiritus in gelidis tenuis recalescere membris
Vix potuit. manibus ... erecta resedit,
Nec mouet obtutus, amens et saucia luctu
165
Immemor atque sui. mentem mox fessa recepit
Ceu dubiam, primo luctus sic orsa dolore est:
"Cor dolet, et nullas effundunt lumina guttas.
Cur miserae nullas prorumpunt ora querelas?
Luctibus in tantis animis dolor excidit ardens?
170
An dolor ipse magis lacrimas et uerba negauit?
Mene peregrinam sors haec miserabilis urgens
In Libyam duxit, pelago terraque secutam
Coniugis arma mei? cur non per bella cucurri?
Nunc pariter miseros caperent fors saeua sepulcri
175
Clausa duos ruptae subito telluris hiatu.
Dulcia consertis strinxissem pectora palmis
Miscuissemque simul corpus complexa mariti.
Dulce mori miseris: iterum comes ire per umbras
Atque utinam fatis cupidae licuisset amanti!
180
Ah miserande, iaces aeternum clausus harena,
Quem gentes tremuere ferae. uirtutis adegit
Causa mori. quidnam populo fugiente redire
Solus et innumeras uoluisti pellere turmas,
Heu nimium confise tui quo uersa recurram
185
Quoue ruam? auxilium cuius captiua rogabo?
Tu miserae requies, tecum transire profundum
Non timui secura mei, cum feruidus Auster
Iactasset trepidas fluctu surgente carinas.
Te sine per diras potero remeare procellas,
190
Infelix coniunx, tanto uiduata marito?
O mihi si medios rupissent prospera luctus
Fata trahente die, tantos nec ferre labores
Passa diu mors saeua foret, sed sorte recenti
Manibus ore mei fruerer sociata Iohannis."
195
Sidoniam tantis implebat luctibus urbem
Cum lacrimis miseranda gemens: ululatibus augent
Ardua tecta sonos. cunctorum lumina salsos
Effundunt fontes, gemitus pia pectora rumpunt.
At pater alternans Athanasius ordine curas,
200
Sollicitus rerum patriaeque suaeque salutis,
Agmina cuncta mouet latis incedere campis
Et forti properare duci. ueneranda senectus
Euigilanter agit populos: reuerentia tanti
Pulsat amorque uiri. grauitas seniumque laborque
205
Verbaque blanda iuuant tristes mulcentia mentes.
Ergo tot impensas genitor tunc ire iubebat
Et socios urgebat agens, fortique magistro
Consilium gratus senior mandabat amicum.
Nec non egregius dispensans omnia Petrus,
210
Ceu foret ille senex, magno mandata parenti
Ferre iubet celeres iterumque referre ministros.
Quam, reuerende puer, Libyen cum patre tueri
† an patris † pietas animum mouet! hoc ego quidquid
Esse putem † dicam ueratus † mirabile signum est,
215
Has puer ut tenero discernas pectore curas.
Iam gentes rumore tuo pauitantque tremuntque
Deficiuntque metu, palmis oculisque timorem
Audito parui signantes nomine Petri.
At famuli pariter cura praestantius omni
220
Pro rebus magnoque laborant ... magistro,
Pellentes dubias exire in proelia turmas,
Hortanturque uiros flectuntque mouentque docendo.
Hic prece nunc socios, asper nunc increpat ille.
Odit amare moras angusto in tempore ciuis.
225
Quippe dolor pietasque uirum magnique Iohannis
Pulsat amor mentes. placidos modo pectore uultus
Versat et absentes animis auditque uidetque
Sollicitus, dominumque rogat pro nomine tanti
Proque salute ducis. pauitat secumque uolutat,
230
Atque animis tam dura putans pia corda fatigat,
Quo pater ille modo, quo nunc Ricinarius una.
Scilicet infando tristantur pectora casu.
Ardet adire uiam, dilectas cernere turmas,
Oscula uel plantis optans libanda magistri,
235
Cunctaque disponit cura bene cautus in omni.
Plaustra gemunt onerata uiis altisque camelis
Feruet iter: ferrum resonantia concutit aera.
Omnia per latos conuectant horrea campos
Armaque multa uiris more expendenda Latinis.
240
Iamque duces hinc inde ruunt fortesque tribuni
Victricesque ferunt aquilas atque agmina densant.
Mittitur et sollers geminas componere partes
Stephanides iuuenis discreta mente Iohannes.
Namque inter sese duri iam semina belli
245
Saeuus Ifisdaias et fidus Cusina iunctis
Tunc habuere odiis. bellum iam corda futurum
Coeperat alterno succendere barbara motu,
Inuidia geminante iras. hunc ergo magister
Inter utrumque iubet placidam componere pacem
250
Et sedare uiros ipsasque arcessere gentes
Subsidio rerum. nec duras flectere mentes
Aut animos alius posset placare feroces.
Hic poterat rabidas uerbis mansuescere tigres
Atque feros facili mulcens sermone leones
255
Serpentumque malum dictis arcere uenenum.
Distulit † ille tamen † alterna parte furentes
Compressitque nefas et pactum gentibus auxit
Arte noua. quos saepe metus, quos ille labores
Inter utrumque tulit, tantas dum flecteret iras!
260
Pro patria libuit tot saeua pericula ferre.
Composuit gentes pariterque ad proelia mouit.
Conuenit ergo fremens, uariis ornatus in armis,
Innumerasque acies Maurorum in proelia ductor
Cusina fidus agit. commotis omnia cannis
265
Arua gemunt: solidant latos uestigia campos.
Ille duces proprios triginta fortior armat:
Et quamuis numero milleni quemque sequantur,
Romanis gaudet sese tamen esse magister
Militibus medium, quos princeps maximus orbis
270
Ipse dedit pacis socios pugnaeque ministros.
Illis fretus erat gentesque et bella domabat.
Venit Ifisdaias centum cum milibus ardens,
Arsuris et latos impleuit tarua campos:
Sed numerus uirtute minor. † tamen ornat † in armis,
275
Hostiles acies uisu terrente, per hostes
Proelia dum miscet densis asperrima telis.
Auxiliumque dedit rebus famulatus Iaudas,
Cum nato comites bis senis milibus armans.
Omnia castra simul praefectus Bezina ducit
280
Conueniens agrosque suis pecuaribus implet.
Ductor ut innumeris firmauit robora turmis,
Signa mouet gentesque feras diffundit ut amnes,
Proelia dura petens. campis Mammensibus Austur
Rustica funereis sternebat corpora telis,
285
Byzacii partem rapiens praedamque secundam.
Antalas rursus proprium tunc iunxerat agmen
Partibus aduersis seseque in bella ferebat.
Nuntia pinnatis uentos transuerberat alis,
Syrtica castra petens, uenientis fama magistri.
290
Cuncta per ora uolat. tumidos modo territat hostes
Aspera uerba canens, tantasque ad proelia gentes
Praesidio uenisse ducis; modo concitat iras,
Dum ferus imbelles Antalas esse cateruas
Maurorum, signis qui se iunxere Latinis,
295
Arte refert solita. Carcasan obuius ire
Tunc uoluit feruens. reuocat Guenfeius hostis
Consiliis uerbisque docens. haec insuper addit:
"Vincere si quaeris Romanos, maxime rector,
Accipe dicta libens, quae sint peragenda, salutis.
300
Non opus est istis committere proelia terris.
Fortis adhuc miles nullis concussus et asper
Exitiis per bella furit. nec Marte furentes
Ferre quibus populis poteris nec stare Latinis
Ante famem. sed castra moue retroque fugaces
305
Finge uias. sequitur nostras exercitus ingens
Quippe fugas. quaecumque uirent, attriuimus arua.
Ast illi nihil inuenient. aut spargitur hostis
Aut fame deficiet. fera tunc si proelia temptes,
Victor eris uictosque fames ferrumque necabit."
310
Consilium infelix placuit, fossasque leuauit.
Insequitur fortis fugientia castra magister,
Ingeminans iter omne suum. iam proximus hosti
Proelia temptabat iunctis committere signis.
Sed quia ductori necdum concesserat horam,
315
Distulit arma deus melioribus apta triumphis.
Namque per extensos pergebant agmina campos,
Puluis et aduersi apparebat certius hostis
Haud procul esse uiris. uirtus crescebat acerbis
Mentibus et pugnam iam iam temptare parabant,
320
Cum subito calefacta dies. nam Phoebus anhelis
Altior ibat equis, medio libratus in axe,
Vindicat umbra duas breuior quo tempore plantas.
Africus igniuomus terras exurere flabris
Incipit et populi uires furiasque resoluit.
325
Flamine cuncta rigent igniti corpora uenti:
Aret lingua uiris, facies rubet, altus anhelat
Pectora pulmo ciens mittitque e naribus ignem.
Aspera subtracta feruescunt ora saliua
Et furit exustus siccis in faucibus ardor.
330
Omnis ab internis umor fluit † anxius † extis
Perfunditque cutem, quem mox exsiccat iniquus
Aeris ipse calor tepidumque a corpore sumit.
Vidit ut hoc ductor, dilato Marte Iohannes
Castra super dulces posuit sitientia fontes.
335
Confluit ad gelidas ardens exercitus undas,
Incumbuntque siti. quo more canalibus horti
Innumerae densantur apes, cum sole sub alto
Iam sese e pastu referunt riuoque fluenti
Mellificum bibit agmen aquas: sic igne perustum
340
Per ripas ruit omne genus. non frena retardant
Cornipedes domitos, non quae super ora camelos
Vincula rara tenent. mixtum genus omne bibebat
Vndiuagos latices. ardent sitiuntque bibentes.
Hic genibus fixis, manibus bibit ille cauatis,
345
Pronus aquas alius lambit de flumine lingua.
Ille cadum potans, pateram tenet alter et urnam.
Flumina iam minuunt. ipsis impressat harenis
Belliger ora, super foedant quas saepe mouendo
Quadrupedes, mixtasque fimo nec respuit undas
350
Turba siti feruens: miseros sic flatus agebat.
Syrtica castra tamen, nimio turbata pauore,
Saeua sub alternis urebat flamma periclis.
Namque super uento grauior timor ipse fatigans
Ingeminansque sitim gentes pellebat amaras
355
Ire procul: retinet sed uictos Africus igne
Impediens populos. captiuos comprimit Afros
Horrida mors. miseros praedo urget, flamma retardat,
Lancea terga ferit miserorum, pectora turbat
Africus igne calens. campis prostrata cadebat
360
Turba gemens: moritur uariis per deuia fatis.
Hic uenti flammis, hic saeui uulnere ferri,
Hic ab utroque cadit: gladiis nam corpora fundunt
Halitus in summo tenuis quibus ore remansit.
Iam grauior flatus ueniens Maurusia turbat
365
Corpora, morte premens. mixti per prata cadebant
Fessi quadrupedes: uitam sors saeua negabat.
Sed tamen infensas urgens timor ire cateruas
Per deserta iubet. nec iam sua castra locare
Permittit terror, sed longas pellit ad oras
370
Massylas gentes. bis quinis Africus ingens
Auxerat igniuagis exurens cuncta procellis:
Tot fugiens hostes acies inimica diebus
Se procul a fessis posuit terrore Latinis.
Ductoris iussu hostes explorare tribunus
375
Caecilides numero pariter comitante feroci
Vectorum egreditur, quibus hic uirtute placebat.
Forma uiri magno fuerat iam nota magistro,
Non minor Herculeis prosternens uiribus hostes.
Hic leuitate celer, nimia uirtute tremendus,
380
Consilio maturus erat. Maurusia quamquam
Obsidione uias gens aspera clauserat omnes,
Ille tamen melior cautis percusserat armis
Saepe feras gentes. tremuit prostratus Ilaguas
Marte uirum, tremuit Frexes et Naffur anhelus.
385
Vandalicae gentis timuit hunc ille tyrannus,
Diligit hunc fortem nimium pater ipse magister.
Ipse laborantem propriis prospexit in armis
Saepe uirum: captos suscepit Marte rebelles
Illius e manibus. nouit Romana iuuentus
390
Fortia facta uiri, tantis gauisa tropaeis.
Ergo missus abit. Iunci populator iniquus
Arua tenens uicina mari, securus et errans
Omnia summissis urebat praedia flammis.
Ceperat ille suas noctis per opaca latebras,
395
Sollicitaeque celer successit moenibus urbis
Hostes per medios: tanta est fiducia ferri.
Non ignota cano. timuit non ille periclum
Pro patria superare sua. sic iussa magistri
Perficere et tantos potuit sufferre labores.
400
Ingreditur portas, hostis secreta requirit,
Circuit hostiles digressus in ordine fossas,
Cognoscitque locos per amica silentia lustrans.
Hinc redit ad socios: magnum petit <inde> magistrum.
Iamque per innumeras euaserat ipse cateruas
405
Praedonum impauidus. postquam tentoria longe
Marmaridum uidit saeuaeque pericula gentis
Non super esse suis, et passim comperit hostes
Deuastare locos, animus consurgit in iram,
Et sociis sic orsus ait: "si dicta feremus
410
Sola duci, non plena fides est. nam loca tantum
Quae teneant fossae, cuncti nos scire fatemur.
Consilium gentis summo perferre magistro
Vtilitas haec rebus erit perfecta Latinis.
Tempus adest, socii: † rarus iam † rapiamus ab hoste,
415
Dum locus est, qui cuncta duci manifesta resoluant
Carcasan arcana sui." nec plura locuto
Obuius ecce uenit Varinnus, belliger ille
Terribilis quondam, tristi stipante caterua.
Hic pinnatus erat, non quem lacerauerat ante
420
Ensipotens Solumuth. † generis tamen asper uterque †
Sanguine proximior sese per bella ferebat.
Hunc ubi prospiciens contra Liberatus euntem
Vidit et erectis temptantem proelia dextris,
Irruit ipse prior turmasque inuadit equestres.
425
Inde ferum Veuman ualido per pectora pilo
Transadigit, Marzinque neci nigrumque Lamaldan
Et Zeias dedit ense graui, fortemque Tifilan
Et Burcanta Nathunque ferit Sarzunque Tilinque
Ensiferumque Nican: comites quis mittit ad umbras
430
Terribilem Masan et uibrantem missile Dextrum.
Audacem Petrus Tafaran confixerat hasta,
Quem petit infensis luctantem Iammada telis.
Hunc tamen exceptum Petrus mucrone peremit,
Verticis alta rotans truncatis tempora uenis.
435
Stephanus Altisan, Tarah ferit ense Iugurtam,
Muriferum Priscus Ielidassenque Carosus,
Siluutis Zembrum, † Grorgius inficit † Auspur,
Vulnere perfodiens contortae cuspidis inguen.
Victa phalanx uersum dederat Maurusia dorsum:
440
Victorum sequitur pubes ueloxque tribunus.
Surgit ad aethereos nubes densissima campos,
Puluere facta fugae. duro sonat ungula cornu
Et latet aspersis campus coopertus harenis.
Cornipedum fodiens densis calcaribus armos
445
Hostis uterque uolat. sequitur tunc agmina puluis
Significatque uias. dirupto carcere uentus
Non aliter teneras flatu conuoluit harenas,
Cum tumidus Boreas, Scythica iam liber ab aula,
Perfurit in campos: turbo uolat horridus ante
450
Contortus uirtute Noti gyroque coactus
Verrit harenosas conturbans aequora terras.
Iamque secutus erat miles fugitiua per agros
Agmina Marte furens, bellatricesque cateruas
Spargebat tepido fundens per gramina ferro.
455
Despicit ipse tamen dedignaturque tribunus
Sternere caede uiros, uiuos sed prendere certans
Veloci uolitabat equo, pilumque retorquens
Grandia percussis iactabat corpora membris.
Quattuor electos rapiens ex agmine Mauros
460
Vinxit et implicitis praestrinxit bracchia nodis
Seruauitque uiros, magno secreta magistro
Qui referant linguisque suis arcana resoluant.
Varinnum prensis rapuit uirtute capillis
Et suspendit equo. tremuit dextraque pependit
465
Infelix Nasamon. quem protinus ille remissum
Strauit humi ueloxque super fera pectora sedit,
Descendens leuitate sua, tortisque lacertis
Aspera per geminas substrinxit uincula palmas.
Ducitur hinc uictus, manibus post terga reuinctis,
470
Cum sociis Varinnus atrox, uultuque remisso
Ductoris stetit ante pedes. tunc omnis in illum
Turba coit currens studio Romana tuendi
Massylique duces, cupidi condiscere causas
Et quae sit manifesta fides. uictorque referre
475
Caecilides sic iussus ait: "tua maxima seruans
Optime iussa ducum, Christo pugnante cucurri
Per medios hostes et castra feralia uidi,
Quae fixere uiri miseris Iuncensibus aruis.
Ingressus trepidam bellis cingentibus urbem
480
Condolui. illic magna tamen miracula uidi:
Namque iacent nullis circumdata moenia muris,
Praesidio munita dei. non turribus illam
Ardua pinnati defendunt culmina tecti.
Mansuescit gentes uerbi uirtute sacerdos:
485
Sic parat indociles caelestis gratia mentes.
Ille potest monitis rabidos lenire leones
Et placare feras. mansuescunt corda luporum
Atque auidis teneros non laedunt morsibus agnos.
Hortaturque simul iubeas properare sequendo,
490
Proelia Romanis confidens prospera rebus,
Si uenias. lacrimis non desinet ille precando
Pro populis armisque tuis castrisque Latinis,
Exorans iugiter nostros ut conterat hostes
Omnipotens humiletque sua uirtute superbos.
495
Hos ego digressus nimio sudore rebelles
Detinui, qui cuncta tibi secreta resoluant
Gentis iniqua suae doceantque ex ordine mentem."
Finierat dictis quae gesserat acta tribunus.
At ductor uinctos iam dudum lumine toruo
500
Despiciens iratus ait: "qui mentibus ausus?
Dicite, furciferi. quae uos sors dira coegit
Hinc Libycos bellis iterum remeare per agros
Et uetitas temptare uias solitisque rapinis
Poenorum spoliare domos gentesque Latinas?
505
Carcasan uicisse putat? quem tempore certo
Subiciet per bella deus uinctumque uidebit
Plebs Romana suis captiuatumque sub armis.
Ante tubam memora quis mentem terror adegit
Insidiis, uestrosque dolos fraudesque tuorum."
510
Tunc Nasamon pinnatus ait: "me cuncta fateri
Iussio dura premit. mortem licet ipsa minentur
Verba mihi meritam, narrans tamen omnia dicam.
Carcasan nostris dux est fortissimus armis.
Huius in auspicio nostri spes maxima regnist
515
Et manifesta manet. cecinit sic gentibus Ammon
Fatidicus nostris, donans per proelia Mauris
Byzacii campos, Carcasan ire superbum
Per Libycos populos et pacem reddere mundo.
Ammonis his dictis gentes Bellona coegit
520
Innumeras uestros iterum remeare per agros.
Ipse quidem ductor tecum committere pugnam
Iam uoluit. uertens animos Guenfeius hostis
Distulit arma uiri mentemque a Marte reflexit,
Consilio sed ualde graui. tu quippe fugaces
525
Quos populos nunc rere magis, non terror acerbus
Hos agitat uictiue pauent. ut uestra fatiget
Castra fames, finxere fugam, uobisque labores
Arte parant. gentes nostras ne crede fugaces,
Si ueniat princeps totumque exhauriat orbem
530
Secum ad bella mouens. nec Maximianus apertas
His potuit conferre manus, cum sceptra teneret
Romani princeps populi uictorque per omnes
Poenorum gentes bellis transiret acerbis.
At modo, cum donet responsis certior Ammon
535
Prospera bella suis, Laguatan cedere † suis †
Aut fugisse putas? uelles hoc, ductor acerbe.
Sed non sic tua fata uolent." tunc uerba furentis
Indignans saeuire diu, sic ora resoluit:
"† ut † magis hos nostros teneatis certius agros."
540
Sic ait et quinque erectis iubet ordine lignis
Stipite suspendi morientum colla bicorni
Iussu praecipiti: celeres fecere ministri.