Corippus panegyricus in laudem Iustini Augusti 2

Other sections


Roscida purpureos Aurora ostenderat ortus,

Imperio sacrata dei, dominisque iubebat

Sumere concessum caelesti munere regnum.

Ipse autem procerum magnis oratibus actus

5

Non primum imperii regalia signa recepit,

Ni sacrata prius supplex oracula poscens

Effusis precibus Christo sua uota dicaret.

Ilicet Angelici pergens in limina templi

Imposuit pia tura focis cerasque micantes

10

Obtulit, et supplex lacrimis ita coepit obortis.

"Omnipotens princeps, summi pater inclite uerbi,

Lux aeterna deus, rerum formator et auctor

Cuius stelliferum fecit sapientia caelum,

Fundauit terram, uestiuit floribus agros,

15

Arboribus tribuit sua germina, uallibus herbas,

Et caeli liquidos formatrix condidit ignes

Discernens a nocte diem rutilisque comantem

Ornauit solem radiis, et cornua lunae

Paulatim minui, paulatim crescere iussit,

20

Formauit uarias habitu distante figuras,

Produxit pronis animalia cetera membris

Solum hominem rectum, quem mox ratione repleuit,

Viuificans siccum sacro spiramine lutum,

Cuius subtracta costis ex omnibus una

25

Perfecit facto similem sociamque dicauit.

Hisque creaturam, claro est quae subdita caelo,

Subiectam fecit diuini iussio uerbi,

Quas tibi persolui tanto pro munere grates,

Paruus homo, immensi factus factoris imago?

30

En ego, parua creaturae pars, subditus asto

Ante oculos excelse, tuos, tibi seruio soli

Atque meum summitto caput, cui flectitur uni

Omne genu, quem cuncta pauent, elementa tremiscunt.

Quaeque uident homines et non quae iussa uideri

35

Ante oculos sunt clara tuos, famulantur, adorant,

Et laudant factoris opus. si sceptra tenere

Me Romana iubes soliumque ascendere patris,

Si tibi complacuit populos mihi credere tantos,

Velle tuum fac posse meum. tu subicis hostes.

40

Colla superborum furiataque pectora frangis,

Tu reges seruire facis. da posse uolenti,

Vt faciam placitura tibi". placuere parenti

Orantis pia uerba uiri, genitusque precanti

Adnuit, et sanctus "regnato" spiritus inquit.

45

Vox arcana dei gestis fit nota peractis:

Non fierent, nisi sancta dei uox illa iuberet.

Ipsa etiam summi consors castissima regni

Virginis et matris templum sublime petiuit,

Cuius adoratum limen feliciter intrans

50

Ante pios uultus expansis candida palmis

Constitit, et pronis supplex haec uultibus infit.

Virgo creatoris genetrix sanctissima mundi,

Excelsi regina poli, specialiter una

Vera parens et uirgo manens, sine semine patris

55

Quam deus elegit matrem sibi, credula uerbum

Concipiens nostram genuisti feta salutem.

O pietas miranda dei dictuque tremenda!

Caelorum factor dominus deus, unica patris

Forma dei, uerae sese uelamine carnis

60

Induit, et serui formam de uirgine sumpsit.

Quos tibi, quos genito dignos soluemus honores

Pro tantis, benedicta, bonis? te, gloria matrum,

Auxiliumque imploro tuum: te semper adorem,

Te fatear dominam seruatricemque nouarum

65

Iustini rerum, nostrum caput, inclita, serua,

Tutare imperium, uitam rege, perfice coepta.

Da, bene dispositis procedant omnia nostris.

Subde feras gentes, iusto mucrone superbi

Depereant. uestro semper tutamine uiuam".

70

Plurima praeterea uerbis clementibus orans

Oblatis ceris, altam remeauit in aulam.

It sacrum comitata latus pulcherrima proles,

Luce sua plenam quae possit uincere lunam,

Aequiperans umeris matrem, sic lucida cultu,

75

Sic niueis formosa genis similisque parenti.

Igne micant oculi. nomen distabat et aetas,

Non tamen egregiae distabat gratia formae:

Arboris ut matris quae de radice propago

Nascitur et celsis caput erigit ardua ramis,

80

Aequiperat nouis maternam frondibus umbram,

At mater propriam florentem germine natam

Gaudet habere parem, laetasque attollit in auras

Felices ramos, et uertice despicit arua.

Iam laetus princeps diualia tecta subibat,

85

Amplaque gaudentes implebant atria turbae.

Accelerant fidi, cura est ut cuique, ministri

Obsequiis praebere manus, promuntque feruntque

Augustas uestes pretiosaque cingula gemmis

Et capitis diadema sacri. cultu ipse priore

90

Exuitur, tantumque uno uestitus amictu

Constitit, et lumen membris regalibus auxit.

Haut secus ut, nubes cum se rescindere densa

Coeperit, et caelum monstrauerit aethra serenum,

Ardentes radios mittit iubar, omnia uisum

95

Congaudent elementa diem. mox erigit herba

Molle caput, uernant segetes, et gramina crescunt,

Ipsaque conspectis gratantur lumina terris.

"Haec est illa dies", laeti dixere clientes

"Quam pater ille bonus sancto praedixerat ore".

100

Egreditur, tunicaque pios inducitur artus,

Aurata se ueste tegens, qua candidus omnis

Enituit lumenque dedit, fuscasque remouit

Aetherea nondum prolata luce tenebras.

Purpureo terrae resonant fulgente cothurno,

105

Loraque puniceis induxit regia uinclis,

Parthica Campano dederant quae tergora fuco,

Quis solet edomitos uictor calcare tyrannos

Romanus princeps et barbara colla domare.

Sanguineis praelata rosis, laudata rubore,

110

Lectaque pro sacris, tactu mollissima, plantis.

Augustis solis hoc cultu competit uti,

Sub quorum est pedibus regum cruor. omne profecto

Mysterium certa rerum ratione probatur.

Nobilibus gemmis et cocto lucidus auro

115

Balteus effulgens lumbos praecinxit heriles,

Substrictoque sinu uestis diuina pependit

Poplite fusa tenus, pretioso candida limbo.

Caesareos umeros ardenti murice texit

Circumfusa chlamys, rutilo quae ornata metallo

120

Principis exerta uincebat lumina dextra.

Aurea iuncturas morsu praestrinxit obunco

Fibula, et a summis gemmae nituere catenis

Gemmae, quas Getici felix uictoria belli

Praebuit atque fauens dominis Rauenna reuexit,

125

Quasque a Vandalica Belisarius attulit aula.

Signa triumphorum, pie Iustiniane tuorum

Sospite Iustino mundumque regente manebunt,

Amborum nomen per saecula cuncta canetur,

Narrabunt populi miracula uestra futuri.

130

Armati manibus sacrati circulus auri

Impositi in collo imperium sublime dicauit,

Quod faciens ter, ter dextram cum munere tendens

"Augusti, Iustine, locum tibi confero" dixit.

"Ast ego te iubeo" princeps ait "esse tribunum.

135

Felix Armatus, primus qui uerba loquentis

Audiit et primus sollemnia dona recepit.

Quattuor ingentem clipei sublimius orbem

Attollunt lecti iuuenes, manibusque leuatus

Ipse ministrorum supra stetit, ut sua rectus

140

Littera, quae signo stabili non flectitur umquam.

Nominibus sacrata tribus, qui uiribus aequis

Imperium rexere suum. genus omnibus unum,

Sceptrum continuum, tempus iuge, iuncta potestas.

Successu res acta suo est. iam regna duorum

145

In caelis translata manent, nunc maximus orbis

Communis benefactor adest, cui subdita reges

Colla parant, nomenque tremunt et numen adorant.

Astitit in clipeo princeps fortissimus illo

Solis habens speciem. lux altera fulsit ab urbe.

150

Mirata est pariter geminos consurgere soles

Vna fauens eademque dies. mea carmina numne

Mensuram transgressa suam? mirabere forsan,

Quod dixi geminos pariter consurgere soles,

Nec uacuis uerbis nec inanibus ista figuris

155

Ore feres prolata meo, si dicta rependis.

Mens iusti plus sole nitet. non mergitur undis,

Non cedit tenebris, non fusca obtexitur umbra.

Lux operum aeterno lucet splendore bonorum.

Postquam cuncta uidet ritu perfecta priorum,

160

Pontificum summus plenaque aetate Iohannes

Astantem benedixit eum caelique potentem

Exorans dominum sacro diademate iussit

Augustum sancire caput, summoque coronam

Imponens apici feliciter ............

165

Intonuit patrum subitus fragor, inde clientum

Clamores crescunt; clamoribus assonat echo.

Laudibus innumeris regnantum nomina tollunt.

Iustino uitam ter centum uocibus optant,

Augustae totidem Sophiae plebs tota reclamat.

170

Mille canunt laudes uocum discrimina mille.

Iustinum Sophiamque pares duo lumina mundi

Esse ferunt. "regnate pares in saecula" dicunt.

Felices annos dominis felicibus orant.

Insonuit uox illa diu, tandemque quieuit.

175

Ipse coronatus solium conscendit auitum,

Atque crucis faciens signum uenerabile sedit,

Erectaque manu cuncto praesente senatu

Ore pio sic orsus ait. "super omnia regnans

Regna deus regnum nobis concessit auitum,

180

Et patrium diadema dedit, curasque regendi

Imposuit rerum genitor, quas ipse creauit.

Laudamus factoris opus, regemque tremendum

Suspicimus. grates agimus gratesque fatemur.

Ipsius est, quodcumque sumus, ratione probante,

185

Et rerum certas ...................

Pluribus ex membris animal componitur unum,

Sed caput est, quod membra regit. deus ergo creator

Componens hominem natus ...........

Omnibus ut membris caput imperet. utque regantur,

190

Coniuncta est capiti sapientia, corporis arcem

Quae retinens oculis speculetur membra serenis,

Et quoscumque uidet uigilanti lumine sollers

Peste laborantes subiecti corporis artus,

Sanet, et infestos pellat medicamine morbos.

195

Romanum imperium corpus bene ponitur unum

Compositum multis, quod fas est dicere, membris.

Nos sumus ergo caput solidati corporis huius,

Huic sacro capiti facta est Sapientia consors,

Quae mihi commissum pariter regat inclita mundum

200

Sede sedens una. uos o mihi proxima membra,

Conscripti patres, nostri spes maxima regni,

Vos estis pectus, uos brachia uerticis huius,

Quorum consiliis quorumque laboribus usa

Publica res domuit gentes et regna subegit.

205

Summa regendarum cura est mihi credita rerum.

At quia subiectum nostrum est disponere mundum,

Nos etiam uobis curas committimus orbis.

Alloquimur fidos, et uos hac uoce monemus.

Imprimis deus est tota uirtute colendus,

210

Semper adorandus, semper metuendus, amandus.

Omnia qui fecit pulchri miracula mundi.

Nos imitatores factoris et omnia dantis,

In quantum natura ualet, contendimus esse,

Vtque deus uoluit, propriis caput impero membris.

215

Iustitiam populis generaliter omnibus aequam

Et iuris seruate modos, disponite plebes,

Vt decet imperii ueros disponere patres,

Vtque pedes proprios et membra minora fouete.

Non minor est membris cura impendenda minutis.

220

Obsequium pedibus naturae lege uidemus

Admotas praebere manus, oculosque ministros

Cernimus esse pedum, quibus inferiora tuemur.

Ante pedes planate uias. ne temnite partem

Magnis officiis summisque laboribus aptam,

225

Qua uehitur totum summo cum uertice corpus.

Qui pedibus rectis graditur, mala nulla ueretur,

Non timet offensam: nescit uia recta ruinam.

Quin et causa rei cultu est ornanda diurno.

Nullus uile putet, quod nouit corporis esse.

230

Sit censura patrum, sit disciplina per orbem,

Priuentur caedes, populorum iurgia cessent.

Nullus laedendi pateat locus, usus iniquae

Cesset auaritiae. subiectis parcite nostris,

Colla superborum confringite. culpa nocentes

235

Puniat ipsa suos, seruentur iura quietis.

Huc aures totamque, uiri, deflectite mentem,

Quaeque sit, ex dictis, uestri spes, discite nostris.

Agricolae sua rura colunt, cultuque diurno

Implorant fructus, et terram uomere findunt,

240

Diuiditurque bonis gratus labor ille colonis.

Pars scindit glebas, pars sulcis semina mandat,

Pars liquidas deducit aquas hortosque uirentes

Irrigat, ac tractis satiat pomaria riuis.

Nouit culta suos tellus ditare colonos.

245

Sic bene promeritos donis res publica ditat,

Terra uelut pinguis. cuius spes magna senatus

Hic floret uirtute, fide, grauitate, rigore.

Hanc quicumque colunt, multum mercedis habebunt.

Quod fisci est, nullus rapiat. cognoscite fiscum

250

Ventris habere locum, per quem omnia membra cibantur.

Venter alit corpus. fuerit si uenter inanis,

Omnia deficiunt, tenuantur robore membra,

Et contracta rigent arentibus ossa medullis.

Omnibus sufficiunt sacrati commoda fisci,

255

Ex quibus est commune bonum, commune leuamen.

Tutetur fiscus iustorum nemine laeso:

Quae sua sunt, capiat, quae sunt priuata, relinquat.

Iustitiam colimus, iustos ueneramur, amamus.

Hanc commendamus, hanc uos retinere iubemus.

260

Plurima sunt uiuo nimium neglecta parente,

Vnde tot exhaustus contraxit debita fiscus,

Reddere quae miseris moti pietate paramus.

Quod minus ob senium factumue actumue parentis,

Tempore Iustini correctum gaudeat orbis.

265

Nulla fuit iam cura senis: iam frigidus omnis

Alterius uitae solo feruebat amore.

In caelum mens omnis erat. iam corporis huius

Immemor hanc mundi faciem transisse putabat,

Et licet exhausti uacuarit commoda fisci,

270

Illa tamen sancti mecum est benedictio patris.

Quae totum reparare potest et lapsa nouare,

Nec patimur quemquam sacratum laedere fiscum,

Nec laedi quemquam sinimus sub nomine fisci.

Vtantur cuncti propriis, ac iure fruantur".

275

Haec postquam princeps tranquillo protulit ore,

Pronus adorauit laudans pia dicta senatus,

Et summi clamor peruenit in astra fauoris.

Protinus et magni uisit fastigia circi,

Cerneret ut laetos populos plebemque moneret

280

Eloquii pietate sui. tunc ordine longo

Incedunt summi proceres fulgensque senatus.

Ipse inter primos uultu praeclarus honoro

Fratris in obsequium gaudens Marcellus abibat,

Dispositorque nouus sacrae Baduarius aulae.

285

Successor soceri (factus mox curapalati est),

His aetas dispar, sed par uotum atque uoluntas.

Ambo patricii, dilecti principis ambo

Fulgebant geminis similes radiantibus astris,

Astris, quae caelum flamma meliore perornant,

290

Solaque prolato possunt cum sole uideri

Stellarum fugiente globo, quando omnia pallent

Sidera et afflatas ortum iubar aspicit herbas

Atque operit nouus astra dies. praenuntius ante

Signa dedit cursor. posita de more lacerna

295

Exoritur laetum iucunda per agmina murmur.

Intentos oculos ad sedem uulgus herilem

Extulit assurgens, quoniam plebs laeta uidere

Felicem dominum summo cupiebat amore.

Egreditur cum luce sua, frontemque serenam

300

Armauit sancti faciens signacula ligni,

Vtque salutato tetigit subsellia uulgo,

Auratum scandens solium sedemque paternam

Instructam plumis pulchrisque tapetibus altam,

Aspexit laetus populos, uultuque modesto,

305

Circumfusa uidens plaudentum milia, risit.

Censuram seruans et plebi gaudia donans.

Vt princeps solio subnixus sedit in alto,

Ingens laetitiae sonuit fragor: aurea plebes

Tempora principibus centenis uocibus optat.

310

Iustino uitam partes utraque reclamant,

Augustae Sophiae uotis quampluribus orant.

Excutiunt plausus, studiorum gaudia surgunt,

Alternisque sibi respondent agmina dictis.

Emittunt dextras pariter pariterque remittunt.

315

Certatim toto uulgus micat undique circo,

Vt ueniunt densae manicis albentibus undae.

Disponunt cantus, et motum cantibus addunt.

Nunc simul erectis, pronis nunc ardua membris

Dant capita. accedunt pariter, pariterque recedunt.

320

Fertque refertque globum moles condensa uirorum.

Exaltata putes placidis bene flantibus Euris

Ludere coniferae frondosa cacumina siluae,

Et flexis nutare comis, lentoque uicissim

Vertice fecundos huc illuc flectere ramos.

325

Inde dato populi fecere silentia signo,

Cunctaque clamosi tacuere sedilia circi:

Mollior ut uentis quotiens uenit aura remotis.

Fluctiuagum pelagus, quod tempestate mouetur,

Mansuetis planatur aquis, tunc solis honore

330

Omnia clara silent tranquillis aequora ripis.

Vt clamor magnus populi strepitusque quieuit,

Diuinus princeps Augusta uoce perorans

Haec plebi mandata dedit. "bene uiuite, ciues.

Tempus gaudendi est. gaudete, hilaresque manete.

335

Contulit ista deus. nullus sua gaudia turbet.

Priuentur caedes, studiorum iurgia cessent.

Et iam post duros, cunctis promitto, labores

Otia sint plebi, nobis uigilantia sollers.

Tranquillam faciam securis ciuibus urbem.

340

Nos curam uestri gerimus, nos uestra tuemur.

Credite, non patitur saeclorum secta meorum

Iniustos saeuire diu. componite mores,

A furtis cohibete manus, cessate nocere.

Discite iustitiam, legum praecepta tenete.

345

Iustitiam quicumque facit, fora nulla timebit.

Omnis erit iudex informidabilis illi.

Corripiet sontes iuris uigor. este quieti.

Si socium socius, si ciuem ciuis amabit,

Non solum optati iubeo spectacula circi,

350

Praemia sed populis et maxima dona parabo.

Ditabo plebes opibus, nomenque negatum

Consulibus consul post tempora tanta nouabo.

Gaudeat ut totus Iustini munere mundus,

Dona calendarum properant uicina mearum.

355

Vos uestris astate locis, properate, parate,

Promissaque die nostras sperate curules".

Expauit gaudens inopino nomine uulgus

Consulis audito: natus fragor, itque tumultus

Per laetos ingens † fremit undique murmur,

360

Ingeminantque cauos dulci modulamine plausus.

Interea lati spoliant subsellia circi:

Vndique plorantum descendit turba uirorum,

Et positis totam chartis impleuit harenam

Ante ipsam domini sedem, largisque ligantes

365

Ora uiri lacrimis et terrae corpora dantes

In facies cecidere suas. "miserere, perimus"

Insonuit uox magna diu. "lege sacra parentis

Syngrapha, de tantis rationem collige chartis.

Iam seruis succurre tuis. nos nostra iubenti

370

Credidimus dominis. uobis quis uestra negaret.

Cum uestrum est, quod mundus habet? scis, summe regentum,

Publica quid uestro prosint commercia fisco.

Vnde tributa tuis succedent annua rebus,

Deficiet si nostra manus? tibi militat omne,

375

Quod gerimus. nos, quae tua sunt, priuata uocamus.

Vix nobis uitae constant alimenta diurnae

Afflictis, quae longa dies longoque labore

Sors quaerit, paruosque cibos sub nocte reponit.

Flere diu tantos lacrimis non passus acerbis

380

Condoluit miserans, et se pietate subegit

Legibus ultro suis. "aliena pecunia" dixit

"Reddenda est, uiuus patri qui substitit heres".

Thesauros fidis priuatos ferre ministris

Imperat. innumerae mox aduenere cateruae

385

Fortia centenis oneratae bracchia libris.

Deposuere umeris. turmae glomerantur in unum.

Et totus fuso circus resplenduit auro.

Tunc posita ratione palam, populoque uidente,

Debita persoluit genitoris, cauta recepit.

390

Gaudia quanta illic, quantus fauor! undique laetus

Tollitur in caelum populorum clamor ouantum.

Mirantur proceres, mirantur talia plebes.

Hinc rutili lucent chartis ardentibus ignes,

Hinc radiat fuluum concertans ignibus aurum.

395

Hinc chartas flammis subigunt, hinc pondere fusos

Exaequant solidos, et lancem pollice pulsant.

Tunc sinibus plenis abeunt, quaestuque laborant,

Elatisque oculis pro uita principis orant.

Largior inuentus patre est, clementior idem,

400

Qui uirtute animi mentem calcauit habendi,

Publica priuato cum debita redderet auro

Sponte sua, dominus seruis miseratus egenis.

Priscorum hoc uno uicit nouus omnia facto

Facta pius princeps. quamuis meliora sequantur,

405

Hoc primum tamen omen erat, quod nullus auorum

Augustos umquam cecinit fecisse priores.

Hinc aliud pietatis opus tam grande secutum est

Pro uinctis flentes nuptae uenere maritis,

Matres pro genitis. nescit seruare pudorem

410

Rebus in afflictis ingens dolor. immemor ibat

Turba sui sexus, cultu miserabilis ipso,

Per medios populos. postquam uenere uerendam

Caesaris ante casam, cunctae sua pectora durae

Illidunt terrae. "pius es, potes omnia" clamant.

415

"Cerne pias lacrimas, miserorum uincula solue.

Matribus his natos, his nuptis redde maritos.

Omnibus haec sit laeta dies. tua gaudia princeps

Nullus agat tristis. cunctorum crimina dele,

Gaudeat ut laetus miti sub principe mundus".

420

Has pius aspexit lacrimas, precibusque dolentum

Adnuit, et solui cunctos a crimine iussit

More dei. deus est, cui uerbo competit uno

Iustificare malos mediaque a morte leuare.

Credite simpliciter: uox haec temeraria non est.

425

Qui facit hoc, deus est: deus est in corde regentum

Principibus princeps quidquid deus imperat, hoc est.

Terrarum dominis Christus dedit omnia posse.

Ille est omnipotens, hic omnipotentis imago.

Plurima praeterea sollemni munere donans,

430

Dimissis populis arcem remeauit in altam.