Corippus panegyricus in laudem Anastasii


Immensam siluam laudum, uir iuste, tuarum

Aspiciens celsos nitor contingere ramos

Grandiaque a summis decerpere poma racemis.

Sed paruus maiora peto, nec prendere possum

5

Mensuram transfusa meam, longeque remota

Suspicio mirorque uidens, et brachia tendo

Ingenii studiique mei. stat fertilis arbor

Sacrorum in medio nemorum, pulcherrima uisu,

Per mundi spatium ramos quae tendit opacos,

10

Fluctibus omnigenis etiam sine tempore plena

Et noua maturis admiscens germina pomis,

Cuius apex summi contingit sidera caeli,

Et radix de fonte libit, sacrisque fluentis

Expandit satiata comas, et nubila supra est.

15

Arboris et fontis, si fas componere magnis

Parua datur, iustas uideor posuisse figuras.

Sin aliter uidear, ueniam petit, optime quaestor,

Simplicitas ignara mali. tu fertilis arbor

Augusto de fonte bibens. fons maximus aulae est

20

Communis benefactor herus, fons omnia ditans,

Qui tua per latas eduxit brachia terras

Et populos uestra requiescere fecit in umbra.

Hoc, mihi da, de fonte bibam. tu pabula praebes,

Fons mihi dulcis aquas. haec inter amoena libenter

25

Nutriar, et uestra satiatus protegar umbra,

Summe magistrorum, procerum decus, arbiter orbis

Principis auspicio leges et iura gubernans,

Iustitiae uindex, inopum pater, omnia curans

Iudiciis releuare piis, quia munera temnis,

30

Spernis auaritiam, fuluum quod respuis aurum,

Quaestor Anastasi, quem Christi munere fidum

Cognouit princeps geminoque ornauit honore.

Felix est totus Iustino principe mundus.

Felix haec aetas, in qua Sapientia regnat,

35

Felices populi te iudice, quos facis ipse

Sub dominis gaudere piis. generaliter orbi

Quamquam prouideas, miseri specialiter Afri

In te oculos atque ora ferunt. agit Africa grates.

Et uestram iam sentit opem, gaudetque, quod ampla

40

Semper Anastasii referunt solacia ciues.

Me quoque gaudentem, quaestorum maxime, redde.

Quod labor indulsit, quod fessis prouida Musis

Alma per insomnes meruit uigilantia noctes,

Hi sacri monstrant apices. lege, summe magister,

45

Et causam defende meam. tibi sanctio uestrum

Commendat famulum. uestro de fonte creatur

Riuulus iste meus, sub cuius nomine gesto

Principis officium. fessae miserere senectae

Vulneribusque meis solita pietate medere,

50

Vt grates tibi laetus agam, sacrosque triumphos

Principis inuicti felici carmine dicam.