LIBER SECVNDVS
De eo ubi Saulus, qui et Paulus, admonente Spiritu sancto segregatus uenit ad Paphum, ubi erat Paulus proconsul; et cum praedicanti magus obsisteret, increpans eum quod solem non uideret, mox Paulus proconsul credidit.
Spiritus accensam uerbo radiante lucernam
Sub modio lucere uetans "Secernite Saulum"
Dixit "in oris opus". Quem mox sacrauit euntem
Imposita Petrus ille manu, cui sermo Magistri
5
Omnia posse dedit. Cyprum Salaminaque linquens
Pergit adire Paphum, quae fertur amoribus olim
Dedita sacrilegae mansisse libidinis antrum
Aligerosque uagos studio coluisse procaci.
Hinc operum procedit apex, quia gratia maior
10
Ad delicta uenit; culpas huic posse remitti
Exemplum iam Paulus erat. Quam splendida laudum
Materia est adiecta uiro! Primordia casta
In luxus regione serit, fructusque pudicos
Multiplicat lasciuus ager. Cui nescia post haec
15
Difficilisque foret cum sic uideatur honestas
De turpi coepisse loco, pars ne qua uacaret
A meritis ieiuna? Tamen molitur iniquus
Eloquio certare magus; contraria semper
Virtuti fecere uiam; iaculata retorquens
20
Ecclesiae bellator ait: "Fallacia monstrat
Quo pereas genitore satus; confinia mortis
In tenebris patiere tuis, neque cernere solem
Tempus adusque datur rerumque attendere formas
Artificem quibus esse negas." Tunc nubila uultum
25
Caeruleis fixere notis, et pectoris atri
Venit in ora color; quaerit iam calle negato
Quo duce tutus eat, cuius pede gressibus instet,
Quis tribuat miseratus opem; uacuasque per auras
Erroris palpauit iter. Pro consule Paulus
30
Mox didicit lucere fidem, cui causa uidendi
Nox aliena fuit. Non sunt noua, Paule, salutis
Obsequia; e tenebris lucem bene surgere nosti.
Omnia secretam reserant documenta figuram:
Si libeat uigili pulsare latentia sensu,
35
Iure docens Paulus miracula condere coepit
Ex oculis, iubar unde sui micat altius oris
Amisso crescente die; sic nuper iniquum
Subdere dignus erat tenebrisque fatentibus hostem
Vincere qui caecus meruit sine fine uidere.
De eo ubi sanctus Paulus Antiochiae synagogam ingressus manu silentium indixit; ibique de egressu Israelitici populi ex Aegypto per mare et ubi diuersa mirabilia facta sunt in deserto, uel de testimonio Iohannis Baptistae eo quod perhibuit de Iesu pariter praedicauit.
40
Antiochi dictam de nomine uisitat urbem
Paulus et extemplo properat dare uerba cateruis
Quas synagoga tenet dextraque silentia mandans,
"Nostis" ait "patribus tellus Aegyptia nostris
Qua posuit feritate iugum, crudelibus aruis
45
Quos rapuit per signa Deus, quibus omnia cedens
Mutauit natura uices cum uirga fugauit
Terga maris fluctusque suis stetit exul ab oris
Puluereo de calle placens pontique facultas
Obsequio est subiecta pedum, redeunte profundo
50
Naufragium factura reis, quae uertere iussa
Per uarios sua iura modos his strauit arenas,
His cumulauit aquas; iustis uia, sontibus unda.
Cum percussa silex uenis spumauit apertis
Aequoreos enixa lacus de uertice sicco
55
Flumineum largita uadum, non pristina morem
Gessit origo suum ueterem nec praebuit usum
Dona nouella ferens, quam lex aeterna coegit
Non innata sequi disiunctaque semine monstrans
Posse dari, de rore dapes, de caute liquores.
60
Nam ne pauca piis fluerent miracula causis,
Saxa uomunt latices, et inundant nubila panes,
Aeriusque liquor solidis induruit escis,
Quaeque diu uacuas tenuerunt agmina fauces
Frugiferis saturantur aquis, nimbique coloni
65
Dant epulas, pluuiamque uorant, et manditur imber.
Sic inuicta manus, sic gratia plena Creantis
Scit querulos nutrire greges et ponere sacros
In patria meliore choros, ut uentris amoeni
Fructus ad aeternae florescat semina uitae.
70
Dauitica nam stirpe satus genetrice Maria
Christus adest, quem tota canunt oracula uatum
Venturum sub carne Deum seseque creantem
Virgineos intrare sinus. Euoluite quicquid
Sabbata uestra tegunt: Typicae documenta figurae
75
Perspicitis fulgere sacri praesepibus Agni,
Cuius ab igne senes hauserunt dicta prophetae,
Et dedit ante loqui quod coepit postea nasci.
Clamauit uirtute potens Baptista Iohannes:
"Non ego sum; post me ueniet cui tangere non sum
80
Calciamenta pedum dignus neque soluere summam
Quae ligat excelsas humilis corrigia plantas.""
Quam bene uox Pauli cecinit praecepta lauacri
Permiscens antiqua nouis! Nec Epistola cessat
Haec iterare docens: "Patres baptismate nostri
85
In Rubro fulsere freto sub nomine Moysi
Per legem cum petra simul sequeretur euntes;
Nam petra Christus erat. Quid, adhuc, gens dura, requiris?
In libris sonat ecce tuis: "Ne credere tardes."
Consule signa maris, quae mystica dona susurrant
90
Temporibus uentura crucis, cum sanguine Iesus
Tinxit aquas laterisque uno de uulnere fluxit
Quod uitae tria dona daret. Rubor aequoris ille
Causa futura fuit: Sic Conditor abluit omnes,
Sic emit; hic pretii color est in gurgite ponti,
95
Apparentque uado miracula debita ligno."
De eo ubi sanctus Paulus iterum in eadem synagoga de passione Christi uel de monumento et resurrectione sub testimonio Dauitico praedicauit; et cum aliqui credidissent Iudaeis prohibentibus ne loqueretur, dixit se gentibus praedicaturum; et qui erant gentiles ibidem crediderunt.
Saepius obscuris radios infundere feruens
Mentibus haec rursus memorauit in ordine Paulus:
"Postquam signa Dei carnis uestitus amictu
Christus ubique dedit faciens manifesta quod orbi
100
Venerit ipse salus, stimulis agitata furoris
Impia turba fremens petit hunc a iure Pilati
Suspendi figique cruci: Terrena propago!
Vota quod optanti non possint omnia ferre,
Sponte salutiferi cesserunt munera Christi,
105
Qui libertatis pretium tibi uenit ab astris
Perdita restituens tumulisque iacentia tollens.
Respice quam proprio maneas obnoxia regi;
Ne pereas, uult ipse mori; post tristia facta
Quin etiam custode dato signare sepulcrum
110
Ad geminum uoluere nefas Dominoque paratam
Surgendi damnare uiam. Pro caeca uoluntas!
Quae putat aeternum mortali lege teneri
Et non posse sibi post funera reddere membra
Qui totiens aliena leuat. Meministis ab ore
115
Dauiticae resonare lyrae: "Corrupta uetabis
Sanctum nosse tuum." Poteratne in puluere leti
Ferre moras qui uita manet, quem suscitat Auctor
Nil patiens de morte Deus? Mors denique uicta est
Vincendi transgressa modum, quae iudice tacto
120
Linquere iussa reos, spoliis uacuata uetustis
Per sua bella cadit; ueniensque absoluere uinctos
Non retinendus erat; sors ultima coepit Auerni
Iam uita praesente mori, quaeque omnia subdens
Ante fuit, tunc ipsa perit; triduoque peracto
125
Lucis iter quod fecit adit, quo tota resurgit
In Domino natura suo; de lege uidetis
Laxari non posse neces; hunc quaerite cuius
Sanguine mundati regno sociamur herili,
In cuius iam parte sumus sub pignore carnis
130
Quam uoluit portare Deus." Tunc dogmata quosdam
Ecclesiae dant ista uiros. Vetuere loquelas
Vlterius proferre pias. O semper inanis,
O sterilis Iudaea tibi, quae semina uitas,
Ne fructus afferre queas! Quibus ore magistro
135
Paulus ait: "Vos ista quidem, uos nosse deceret,
Ast aliis hoc lumen erit, nam Scripta fatentur:
"Lumen in extremis posui te gentibus esse.""
Gentiles stupuere globi fontemque secuti
Sumere promissae cupiunt nouitatis honorem
140
Et lympha genetrice sati meruere renasci.
Conuenior ratione loci pro munere tanto
Historiae pulsare fidem, quae prodidit olim
Cum populos gentesque duas in uentre Rebecca
Ferret et angustis includeret agmina muris
145
Consuleretque rogans oranti corde Tonantem,
Responsum meruisse Dei: "Prior" inquit "in istis
Inferior breuiorque manet, maiorque minori
Seruiet, et iuuenis palmae potietur honore."
Quicquid in hoc utero fecunda puerpera gessit,
150
Ecclesiae conceptus habet, formamque sequentem
Gentilis concursus agit, qui crescit in aluo
In qua uictor erat; quod iam meminisse necesse est
Et studiis celebrare bonis, famulemur ut illi
Cuius ab affectu nos contigit ante uocari
155
Quam nasci, qui dona prius quam tempora praestat.
De eo ubi sanctus Paulus in Lystris claudum ex utero matris qui numquam ambulauerat praedicante eo fidem habere incipientem curauit; cui sacrificare uoluerunt; quos allocutus de ueteri eorum superstitione admonuit ut Christo credere nunc deberent.
Iamque Lycaonios incedens passibus agros
Lystram Paulus adit. Fuit hac tunc claudus in urbe
Supplicio comitante satus, uestigia ferre
Nescius ex utero; membris pars coeperat aegri
160
Se nascente mori. Comperto dogmate Pauli
Quo monitore piae tendunt ad sidera mentes,
Mox uoluit diuina sequi. Bene, claude, iacebas
Has primum graditure uias; petis aethera sensu
Cum necdum mouearis humo, pedibusque negatis
165
Longius ire uales. Paulus speculatus in imo
Pectore quid caperet claudique fidelis amorem
In uerbo iam stare Dei sic clarius infit:
"Surge citus rectusque tuis imponere plantis!"
Exsequitur praecepta salus, et calle nouello
170
Progreditur persona uetus motuque frequenti
Pulsat ubique solum perque omnia currere temptans
Saepe timet, quod nescit, iter, modo gressibus ortus
Annoso languore senex; quod ut agmina cernunt,
Exclamant diuumque uocant ac serta ministrant,
175
Vt mactanda feri procedat uictima tauri.
Paulus ad haec tunicam rumpit festinus aperta
Sic prohibens ratione uiros: "Sollemnia nobis
Cur, precor, ista datis, fragili quos corpore constat
Terrena sub lege premi? Fuit impius olim
180
Religionis honor, cum numina fusa metallis
Artifices timuere sui, cum templa dicarent
Abscisis de rupe deis. Tunc forte licebat
Innocuos mactare greges fibrasque tepentes
Consulere et uocem pecudis morientis in extis
185
Quaerere; nunc libeat uanis cessantibus aris
Aeterno parere Deo, qui semina uitae
Praebuit et uariis prouentibus arua locauit,
Cuius ab imperio plenis consurgit aristis
De grano moriente seges palmesque recisus
190
Vulnere conceptas fecundius educat uuas,
Quo moderante polum succedunt solibus imbres,
Tempora temporibus, quae cum fugitiua recurrunt
Post sua terga, uagi constantia permanet anni.
Discite iam uerum sacra de Virgine natum
195
In terris celebrare Deum nec uota feratis
Lanigero damnosa gregi, quos liberat Agnus
Vnicus, ablutum qui sanguine comparat orbem."
His dictis instructa fides; sed corporis usus
In geminum processit opus duplicemque figuram
200
Personat una salus, toto quod in aequore mundi
Ecclesiae duo sunt populi per uerba duorum,
Cui plenas captura duas facit esse carinas.
Namque haec humano generi collata uicissim
Claudorum docuere pedes, quibus adstat imago
205
Singula quaeque gerens, populo communis utrique.
Quem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis
Ad portam uicinus erat; gens uenit ab illo
Circumcisa loco, Psalmi, Lex, atque Prophetae
Cui Christi cecinere diem. Quem Paulus ab aruis
210
Erigit ad templi numquam consederat aedes
Longinqua tellure iacens, quia gentibus orsus
Coepit ab ore pio solidae uestigia mentis
In turbas proferre rudes populoque mederi
Quem latuit uox prisca Dei. Sic claudus uterque
215
Cum properat, genus omne leuat, gentisque salutem
Personae signauit iter, quae gloria rerum
Contulit ut Petro Paulum gerat ordo secundum,
Qui fundamentis manet architectus in illis.
Vt tamen Auctoris memoremus ad omnia laudes,
220
Hi duo sunt caeci properantibus undique turbis
Qui Domino dixere simul: "Fili optime Dauid,
Da tenebras exire graues, da cernere lucem
Quam nescimus adhuc!" Subitum tunc illa medelae
Semper amica manus iubar intulit, atque reliquit
225
Nox oculos, exulque dies illuminat orbes,
Expauitque redux inopina crepuscula uisus.
Hos populos liquet esse duos quos noxia uenae
Caecauit natura suae; clementia Iesu,
Cum celebrauit iter, cum tempora carnis habere
230
Se uoluit, de luce nouat purgatque figuram
Quam delicta dabant, moxque integra fulsit imago
Quae meruit sentire Deum: Pars iuncta cerebro
Maxima sunt oculi; creat hos in munere Christus,
Qui caput et splendor rerum est. Pars omnibus ima
235
Sunt in fine pedes; hos sanat in aggere cura
Vocis apostolicae, quoniam speciosa uocantur
Quae pacem cunctis portant uestigia terris.
Exortum est lumen tenebris per dona Magistri.
Hi statuunt gressus quibus est sors tradita uerbi,
240
Vt uigeat medicina sequens bonitate prioris
Paulatimque salus in totum transeat orbem.
De eo ubi sanctus Paulus post multa in praedicatione certamina Iudaeis baptizatis pertulit quaestionem ne ex gentibus baptizaret priusquam circumciderentur. Vnde Ierosolimis consuluit et beatus Petrus admonuit, quod omnes Apostoli sunt secuti, hoc gentibus non imponi.
Iam rabidas hominum Paulus superauerat iras;
Velificante fide subitas uomuere procellas
Iudaica de nube doli non primitus ulli
245
Posse lauacra dari quam circumcisio carnis
Accedat de Lege Dei. Gens dura, quid ultra
Ad lapides ferrumque uocas? Hoc umbra figurae,
Non species mansura fuit; simulata relinque,
Quae iam certa uides; Christi processit ab ore
250
Vita manens omnesque iubet de fonte renasci
Qui ueniunt. Cur membra secent partemque resoluant
Cum totum saluare queant? Ne quaere uetusto
More premi nouitatis opem deflexaque retro
Lumina constitui postquam uia rectior omnes
255
Dirigit et caesis illustrat sentibus orbem.
Lite sub ambigua Paulus loca tendit ad urbis
Cui radiant monimenta crucis sanctosque reuisit
Iuris apostolici proceres, quibus omnia praesens
Quae sint gesta refert. Petrus, cui maxima cura est
260
Commissos augere greges, ad pascua cunctos
Se duce laeta uocans has explicat ore loquelas:
"Cernitis Aeternum saeclis memorata uetustis
Quae populo docili cecinerunt ore Prophetae
In nobis complesse Deum, qui maluit emptor
265
Omnibus esse salus, nullum discernere passus
In pretio quo uita redit; mihi iussit apertam
Gentibus hanc monstrare uiam; quid uota morari
Tardarique iuuat, quidue haec aenigmata cana
Misceri cum luce noua? Quos gratia purgat,
270
Vt ueniant lex nulla uetat. Caelestis amoris
Materia est festina fides; hanc Christus adoptat,
Hanc facit esse suam; qua quisque merebitur uti,
Circumcisus adest et iure renascitur undis."
Pastorem statuere sequi; placet ergo ministros
275
Ire simul scriptisque piis absoluere gentes;
Hoc illis non stare iugum; tamen esse cauendum:
Ne simulacra colant, quorum libamina semper
Exsecranda forent; ne suffocata cruore
Quae maculantur edant; ne saeuior hoste libido
280
Hos impura premat quos lux baptismate mundat.
Clarius ut liqueant huius documenta figurae,
Et progressa prius cur iam discedat imago,
Principium meminisse iuuat: Deus inquit: "Abraham,
Vt testamentum tibi nunc subolique perenne
285
Constituas in carne meum, praeputia ferro
Circumcide libens et foedera necte superna."
Secretam scrutemur opem, uideamus in isto
Vulnere pacta Dei quae testamenta recondit
Praescius, ut terris consortia iungat Olympi,
290
Quae didicit iurare puer qui primus ad undam
Repperit ecclesiae currentem fonte Rebeccam.
Corporis ille locus quo circumciditur Abram
Luxuriam lasciuus habet uitiique minister
Naturae sub lege iacet; pater ipse futurus
295
Seminis unde salus ad uitam pullulat orbis
Euacuat quod culpa grauat; truncata libido
Virgineum promittit opus; haec namque propago
Diuinum concepit iter; hinc sacra Maria est
Ad partum generata nouum, quae coniugis expers
300
Mater inest, natusque Dei de uirginis aluo
Emicat atque hominem Mediator in omnia complet
Hinc terrena leuans, illinc caelestia praestans.
Praeterit ergo uetus Christo nascente figura;
Haec facies ius omne nouat, cultroque fugato
305
Spiritus ardescens cor circumcidit in undis.
Qui sanantur aquis ne figant uulnera membris.
De eo ubi sanctus Paulus a Spiritu sancto prohibetur in Asia praedicare; qui Mysiam quoque transiens ad Macedoniam peraccessit quia Macedonem quendam in uisione stantem uiderat et rogantem ut ad Macedoniam dignaretur potius proficisci.
Nescius interea curis laxare quietem,
Paulus in orbe docet uerbique ligonibus omnes
Excolit et fidei cogit flauescere messem
310
Errorum fugiente gelu; quem Spiritus almus
Haec Asiae proferre uetat, nec Mysia quiuit
Diues agris huius tunc semina ferre salutis,
Fecundo ieiuna solo. Vir quippe Macedo
In somnis haec uisus ait: "Miserere, precamur;
315
Illyricos dignare sinus." O gratia quantum
Improuisa parat! Subito flammantur amore
Qui positum iam tempus habent. Sic nocte fugata
Doctiloquus conuertit iter, fructuque loquelae
Vescitur esuriens Macedonia perque soporis
320
Dona salutiferam meruit comprendere linguam.
Quaestio crebra sonat: "Si plenus munere largo
Praedicat Omnipotens: "Non ueni perdere mundum
Sed saluare magis", faciat quae causa negari
Haec aliis aliisque dari, cum prodiga Iesu
325
In commune uelit pietas succurrere cunctis?"
Suppetit affatim exemplorum copia, nosque
Lectio multiplicem docet hac in parte figuram,
De qua pauca canam: Luca narrante relatus
E populo quidam Christo comes ire rogabat,
330
Quem secum prodire uetat, qui deinde tacentem
Sponte uocat. Nouit mundans interna Magister
Quae uerbum iam corda ferant, quos obstruat intus
Error iniquus adhuc, ut tunc doctrina ministret
Officium cum tuta uenit, "Ne sancta", quod inquit,
335
"Incipiant uiolare canes coenoque grauati
In margaritas uertant contagia porci."
Altera res etiam superest in carmine dura,
Sed quibus ex ueteri patuerunt omnia fonte
Ore datas tenui facile est aduertere guttas:
340
Exodus ille liber memorat uelamina sacri
Pontificis, qua nempe queat splendescere ueste
Officiique habitum nitido componere cultu;
Qui segmentatus mediis altaribus adstat,
Quas inter species parili numerantur amictu
345
In femore exuuiae, quibus indumenta pudori
Progrediens ad templa locet stupeatque sacerdos
Obstrictis renibus mysteria castus adire.
Quod statuit lex prisca magis deuinctaque iussit
Tunc haec membra tegi quae possidet atra libido
350
Cum properat libare Deo, laxata relinquens
Coniugio post sacra tamen, ne parcior usus
Ad subolis non staret opus sterilisque marito
Connubii frigeret amor, cum certa propago
Hoc sollemne gerens nullos admitteret umquam
355
Externa de stirpe uiros, ubi nomine prisco
Ex adytis perdurat honor prolesque per aeuum
Sanctificanda redit. Vicibus supplenda creandi
Ecclesiae nunc alma fides sine fine pudicos
Pontifices iubet esse suos et quaerit in omni
360
Cauta tribu quos rite probet, nec sanguinis iste
Sed meriti successus erit. Tamen illa figura,
Qua sine nulla uetus subsistit littera, demum
Hac melius nouitate manet uariatque recurrens
Alterna ratione uices, ne forte sacerdos
365
Tunc generare uelit cum necdum mente capaces
Cernit adesse greges cumque instat, nouerit ardor
Discendique fames ut apertius ora resoluat,
Ne quisquam ieiunus eat. Nam semine uerbi
Prolem posse dari Paulus quoque saepius inquit
370
"Filioli" dicendo "mei." Iuuat ergo parumper
Eloquium genitale premi studiumque docentem
Dispensare suum, laxans pro tempore uires
Ingenii strictasque ferens, ne fusa profani
Conculcata terant, mundatis sancta reseruans.
375
Fas uetat inde queri; culpis hoc imputet Adae
Venae poena suae; quid enim rea fauce parentum
Progenies sibi iure petat? Sator ille benignus
Ni donare uelit quicquid temerarius error
Corrupto natale tulit, uia sola salutis
380
Affectus parcentis erit; miseratio semper
Conditione caret; praestans indebita, Christus
His pius accelerat iustusque his munera tardat.
De eo ubi sanctus Paulus a pythonissa puella, quae clamabat credi debere Paulo quia seruus Dei excelsi esset, spiritum Pythonem iussit exire; ob hoc caesus et missus in carcerem est cum Sila, ubi terrae motu nocte his psallentibus uincula omnium sunt soluta; et cum se carcerarius uoluisset occidere, prohibuit; quem cum suis postea baptizauit.
In Macetum terris cum moenia nota Philippi
Doctoris celebraret iter, bacchata puella
385
Sub stimulo Pythonis ait: "Paulum esse ministrum
Aeterni scitote Dei." Professio uera
Mendaci de teste sonat, uocemque fidelem
Perfidus auctor habet; sed non defertur honori
Quod cogit formido loqui, nec mente cohaeret
390
Nudus amore timor. Paulus miseratus ab atro
Daemone corda premi nolensque licere profano
Diuinas aperire uias "Fuge" dixit "et ista
Vlterius temptare caue!" Nil iussa moratus,
Hostis abest, uacuamque domum possessor iniquus
395
Deserit, ac profugo mulier sanata periclo
Conticuit de laude uiri; quae coepta peregit
Plusque tacens hoc esse docet, de munere uulgi
Haec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet
Quo caret illa furor, populique procacis in aure
400
Seditione fremunt Romanis obuia sacris
Sacra dari ritusque nouos exire per orbem
Et ueteres cecidisse deos. Tunc agmina raptim
Fustibus innumeris eliso corpore Pauli
Conueniunt ubi carcer erat, quem sedibus imis
405
Includunt comitante Sila, uestigia quorum
Ligno mersa cauo uinclis tenuere beatis.
O felix de clade locus! Cui clara refulgent
Lumina pro tenebris, in quo dedit esse perennem
Nox antiqua diem; niueam translatus in aulam
410
Ecclesiae cunctisque ferens modo dona salutis
Quam bene carcer erat! Tota concurritur urbe
Qui primus noua tecta petat quiue oscula figat
Postibus et tacta sacretur parte cylindri.
Iam nocturna quies per corpora serpere fessa
415
Coeperat; exsiluit tellus imitata ruinam,
Visceribus concussa suis, et claustra relaxans
Mota uagatur humus, seruitque canentibus hymnum
Tempestas famulata soli. Pro, quanta patescis
A nullo superanda fides! Veniente periclo
420
Poena fugit, geminoque metu discrimina crescunt,
Vt perdant tormenta locum. Tremefactus ab alto
Excutiens sua membra toro cum libera custos
Cerneret antra necis, gladii mucrone retecto
In iugulum uult ferre manum; sed non licet illi
425
Paulo teste mori, cuius solamine uitam
Repperit atque suo meruit de carcere solui;
Descendensque domum sacris fomenta ministrat
Vulneribus liquidamque parat sibi redditus undam
Caelestem tacturus aquam; nam corda saluti
430
Figere Paulus amans cunctos simul amne fluenti
Diluit, aetherei patuit cui luminis ante
Gratia non perimi, creuit post uita renasci.
Blandiloquis olim capta est sermonibus Eua
Deceptura uirum; nunc improbus ora puellae
435
Qui tunc daemon agit repetensque ad crimina sexum
De quo praedo fuit, multis uentura canendo
Peccati conceptor erat; sed apostolus Adam
Iam melior, caeleste leuans in imagine signum,
Qui fuerat terrenus homo nec certa recepit.
440
Nam fallit quod ab hoste uenit, metuamus ut omnes
Hoc audire nefas nec corrumpamur amari
Melle doli, si uera canat qui falsa ministrat.
De eo ubi sanctus Paulus Athenis, ubi a populo seminiuerbius uocabatur, cum Epicureis et Stoicis philosophis certauit et post apud magistratus plura disseruit arae quam uiderat faciens mentionem, et Dionysius primus Areopagita cum aliquibus credidit.
Ingeniis claras et linguis Paulus Athenas
Ingreditur tumidamque feris conflictibus urbem
445
Eloquio torrente premit, quem turba profari
Doctisonis mirata modis "Quibus" inquit "ab oris
Verborum fluit iste sator?" Plebs nescia Paulum
Semina ferre uocat fruiturque errore magistro
Vera loquens; namque hic fecundus in orbe uiator
450
Ambulat atque colit, cuius labor omnibus instat,
Vt crescat diuinus ager purgataque fructum
Mens humana ferat, lolii ne sordeat herbis
Quam segetes portare decet. Manus aemula cogit
Ad proceres hunc ire simul, quibus edidit adstans:
455
"Cecropidae, quos fama canit sermone diserto
Gymnasiis uernare suis, ubi praesidet altus
Sacrilegae nouitatis amor, uos cernimus aram
Ignoto posuisse Deo, qui condidit astra,
Qui pelagus terrasque dedit, quem uita parentem
460
Vt moueamur, habet, cuius spiramus ab igne,
Cuius imago sumus, de quo cecinere poetae
Hinc hominum constare genus, quem praedico: "Cuncta
Sanxit ab ore suo." Cur haec diuina uocatis
Quae facitis uacuoque metu caeleste putatis
465
Auxilium quod gignit humus? Natura metalli
Visceribus iacet ima soli, quibus eruta sumit
Ingenii fabricantis opem, seu numina templis
Hinc ueniant seu uasa focis; sibi causa timori est
Ars operata deos; Dominum super omnia fusum
470
Claudere nemo potest paruisque artare figuris;
Quod capitur minus est spatio capientis. In auro
Materia est; opifex rerum non sustinet usum
Quem simulant quos ipse creat. Quam dura luetis
Crimina! Quam stultam sese sapientia uestra
475
Iudicii est sensura die cum corpora Christus
Surgere cuncta iubet tormentaque fine carebunt
Vtque reos cruciet, seruat quos deuorat ignis!
Sic caro iuncta Deo carnales expiat actus,
Et commissa sibi coram hac examinat ultor
480
Qua uoluit moriente pati, quam funeris expers
Viuificare uolens post tartara reddidit astris."
Haec multos ad dona uocant. Dionysius ipse
Primus in arce loci noua praemia iungit honori
Complexusque fidem sic incipit esse sophista.
485
O lupe, Paule, rapax! Dedit hoc benedictio Iacob
Nomen habere tibi; quid iam remanebit in orbe
Quod non ore trahas postquam sollertia Graia
Cessit et inuictas in dogmate uincis Athenas?
Cur Epicureus uel Stoicus impia soli
490
Bella cient? Reserare opus est quo nomine multi
Sectarum coiere greges. Vitam ambo beatam
Elegere sequi, quam corpore diligit alter,
Hic animi uirtute colit; dat et actio Pauli
Ad uitam praecepta piam; sic themate iuncto
495
Hi magis alternis soluerunt uocibus ora;
Corporis atque animae commissus partibus exstat
Plenus homo, sed nunc studiis diuersa sequentes
Ambo uolunt quod neuter habet; uas lumine plenum
Subdit utrumque Deo, "Video" clamans "caro menti
500
Quam sit iniqua meae", rursusque salubriter infit
Non propria de parte geri quod gratia donat.
Hoc celebremus iter, uita est quia Christus et ipse
Se uocat esse uiam, per se gradiamur ut ad se,
Sanctaque ne pedibus posset cessare lucerna,
505
Praeco datus fidei uestigia suggerit orbi.
De eo ubi sanctus Paulus Corinthum ueniens inuenit Aquilam nomine praedicantem; apud quem et mansit exercens simul et scenofactoriam artem in qua erant praediti, hoc est tabernaculorum factionem, ubi eum Christus admonuit ne praedicare cessaret; et omnes ibidem crediderunt.
Attica discedens iam liquerat agmina Paulus
Eloquiis superata piis bimarisque Corinthi
Moenia iuncta petens populosam repperit urbem,
Quae, licet alterni contingeret aequoris undas,
510
Perpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus ille
Aquila tunc praeceptor erat, uir plurima laudis
Instrumenta gerens, cuius se Paulus amico
Contulit hospitio sociam dignatus adire
Artis amore domum; nam scenifactor uterque
515
Pollebant operis studiis et dogmate Legis.
Christus ait: "Nunc, Paule, doce; non obuiat ullus
Me comitante tibi; quae sit mihi moenibus istis
Turba uides; insiste loquens; ego pectora firmo."
Ista monent nullos umquam de munere tardo
520
Posse queri gratis quod dat clementia Christi.
Tecta sub ambiguo lateat ne forte figura,
Qua dabitur ratione canam: De nomine saepe
Argumenta trahi documentaque maxima gigni
Scripturae cecinere piae. Iuuat altius ergo
525
Quaerere qui Paulo carus coniungitur hospes
Factus in arte comes, sub cuius imagine causae
Sic uocitatus erat qualiue decorus honore est
Hac quoque parte placens: Aquilae natura fidelis
Sponte gerit quod forma tenet; nam debilis aeuo
530
Et declinatis senior iam uisibus ales
Flammiuomo sub sole iacet pennasque grauatas
Eius in igne fouet nocturnaque lumina pandit
Atque oculos radiis ardentibus ingerit aegros
Ad ueterem reditura diem; sic dona caloris
535
Languida sumit auis, cuius de fomite uires
Accipit et prisci reparat dispendia saecli;
Cui ne sola forent quae feruidus incutit aestus
Per laticum purganda uadum, ter mergitur undis
Et senium deponit aquis iuuenemque decoris
540
Effigiem de fonte leuat. Quis apertior actus
Religionis erit? Cum ueri lumine Solis
Tangimur, antiqui contagia soluimus aeui
Accedente fide; lympha mox matre renati
Conspicimur nouitate rudes; infantia rursus
545
Fit recidiua seni, geminoque manantibus ortu
Hic melior natalis adest. Bene conscius huius
Alitis exempli, quem Spiritus egit opimam
In cithara uersare manum, "Renouaberis" inquit
"More aquilae"; qua lege datur sentire probatis
550
Laude placere typi quod firmant cantica iusti.
Nec uacat ars Pauli socio celebrata sub ipso
Secreti uirtute boni; tentoria quippe
Fortia mobilibus fabricabat in aggere tectis;
Longius haec abiens peregrinus ubique uiator
555
Erigit atque hiemes solesque his pellibus arcet.
Nos quoque per culpam prima de sede repulsi
Exilio mundi iacimur; uia reddita tandem
Qua patriae repetamus iter; munimina nobis
In castris sint, Paule, tuis, ne criminis imbres
560
Tempestas mundana ferat scelerumque uapores
Ignitus temptator agat; sub tegmine tali
Tuta salus nullum discriminis excipit ictum
Nec prostrata feri succumbit uiribus hostis.
Mystica signa duces praemittunt laudibus artis:
565
Pisces Petrus agens homines capit; aequoris hospes
In sacris persistit aquis. Habitacula Paulus
Dum terrena leuat, docet ut caelestia condat
Factaque saepe manu nunc construit atria uerbo.
De eo ubi sanctus Paulus in Epheso cum duodecim uiros de Spiritu sancto interrogasset, nec nomen hoc se audisse dixerunt quod ab Iohanne fuerint baptizati; quos Paulus quia baptismum Iohannis inuenturi nomine fuisse perdocuit, eosdem in Christi baptismate baptizauit, et Spiritus sanctus eis mox linguas uarias tribuens superuenit.
Vlteriora sequens lustratis finibus arua,
570
Conueniens Ephesum Paulus docet atque ibi quosdam
Prospiciens adstare uiros, "An Spiritus almus
Venerit his?" quaesitor ait; qui fonte Iohannis
Se dudum maduisse ferunt; nam nominis huius
Expertes hucusque trahi; quos flumine sacro
575
Abluit et sanctus mox Spiritus ora repleuit
Verborumque dedit solitis uirtutibus imbrem.
Saepius arma mouent ista de parte profani
Et bellare parant, quibus ut contraria possim
Fundere tela loquens, tu nunc mihi largius ora,
580
Spiritus alme, riga, sint ut tibi dogmata digna
Quae dederis! Tu uocis iter, tu semita linguae,
Tu dicture, ueni qui per tua munera semper
Quod reddamus agis donique resuscipis usum!
Nomine uenturi praecursor in orbe Iohannes
585
Exhibuit baptisma suum Dominoque parauit
Ipse uiam memorans cunctis baptisma futurum
Post aliud, quod iure datur, quod trina potestas
Illustrare solet; sed quod magis eligit huius
Tangere Christus aquas, formam facit omnibus ad se
590
Currere, fonte pio sacram ne deserat undam
Vlterius mortale genus, quam corpore mundo
Et Dominus dignatus erat cum diluit amnem
Per famulum mergente Deo. Iam flumine tacto
Discipulis hoc cessit opus, quos dogmata plures
595
Baptizasse canunt; serui cessare lauacrum
Fas fuerat ueniente Dei praenuntius ex quo
Dixerat ista prius; quo fecit tempore Iesus
Iam plenum baptisma geri uelut ante Iohannes,
Cur solitum propriumque daret? Quae regula Paulum
600
Compulit ut Christi deberent fonte renasci.
Quem non uenturum sed iam uenisse Iohannes
Insinuans digito caelestem prodidit Agnum,
Hunc peccata canens a cuncto tollere mundo.
Quid geminum baptisma cupis simulare, profane?
605
Dissona non iterant; repetitio rem tenet ipsam,
Non aliam, bisque illa foret quae primitus esse
Coepit et ipsa redit; nam cum discordet origo
Principii finisque sequens, et singula dici
Et patet esse semel, nulloque errore grauantur
610
Quae collata simul possunt diuisa probari.
Cum tamen haeretico nigredine plenus Auerni
Polluitur quicumque lacu, si lumen habere
Ecclesiae uult fonte piae, non cogit ad undam
Nostra fides hunc ire iterum quia nomine trino
615
Dogmata praua trahunt, nec qui sed quid dare possint
Explorare solet positae quem uera fateri
Instituere manus, solusque repellitur error
In diuersa trahens quod Spiritus efficit unum.
Hos etiam bis sex memorat Scriptura fuisse.
620
O sacer et felix numeri modus! Agmine fuso
Cum meruere cibi damnorum semine nasci,
Iuris apostolici lata est tot gloria uasis.
De eo ubi in Epheso, cum sanctus Paulus diuersis modis tribueret sanitatem, septem Iudaei daemoniaco manus imponere praesumpserunt, dicentes se in Christi hoc nomine quem Paulus praedicabat efficere; quos daemon rogatus et responso reddito laceratos effugauit; quod populus agnoscens uenit ad baptismum. Sed aliqui libros magicos incenderunt quinquaginta nummorum milibus aestimatos.
Iam sermone potens Ephesi conuerterat urbem
Paulus, et aethereis fulgebat gloria signis.
625
Cumque per innumeros nutarent saucia morbos
Corpora (nec miseros operata refecerat aegros
Artificum medicina manu) uelamina sacra
Absentes petiere sibi, quibus adfuit ardens
Vt caderet uapor ille fides finemque calori
630
Altera flamma daret; semicinctia denique Pauli
Atque ablata palam sudaria fusa per artus
Languorum pressere focos, membrisque repostae
Ad nihilum fluxere lues; uigor omnia curans
Tactus erat, nullaeque domus a munere cessant
635
Quod medica de ueste ferunt. Virtute sub ipsa
Spirituum quoque turbo minax, uelut irrita fumi
Pars per inane fugit, ne fabrica pulchra Creantis,
Quae plasmata solo caelestis imaginis instar
Traxit et auctoris speciem pro pignore gestat,
640
Hospite sit polluta suo templumque decoris
Inficiat praedonis odor. Quo tempore septem
Iudaea de stirpe uiri noua proelia temptant.
Sic prius affati: "Quem Paulus nomine Iesum
Praedicat, hunc tibimet pariter proponimus et nos;
645
Peruasum dimitte locum." Vox reddita contra,
"Christus qui sit" ait, "qui Paulus" sentio; "nam uos
Ignotos uitare licet". Cognosce furorem,
Gens inimica, tuum; daemon regnare fatetur
Quem uenisse negas, atque hoc conuinceris ipso
650
Quo stimulante ruis, cui non datur ore placere
Quod terrore mouet; contraria dicere uoto
Causa Dei prohibet, quam lex comitatur amoris.
Haec est uera fides. Quae tunc spectacula plebi
Quamue triumphalem Domino uincente coronam
655
Contigit inde geri, rabido cum murmure frendens
Daemonis ira suis bene noxia rumpit amictus
Dissecat et facies fugiuntque pericula uicti
Nudaque praecipiti conuertunt terga pauore!
Quid, Iudaea ferox, iam non de clade timebis,
660
Quae socio sic hoste peris, cui criminis auctor
Punitorque idem est, ne sit te iudice pulsus,
Qua simul est peccante reus? Mox fama per urbem
Sparsit ubique uolans et daemonis edere uocem
Quod uirtus est summa Dei. Concurrere gaudent
665
In latices intrare pios maculasque uetustas
Fonte lauare nouo sanctisque nitescere lymphis,
E quibus una datur simul insons omnibus aetas.
Ast alii magicis ponunt incendia libris,
Vt mereantur aquas, et uitant ignibus ignes.
670
Ardua flamma nimis, cuius super aera fulgor
Euolat et caelum tales petiere fauillae.
Quinquaginta etiam pretium posuere libellis
Milia nummorum quoniam meruere nocentes
Sic abolere nefas. Huius haec causa figurae est:
675
Lege sacer numerus delicta resoluit, ut olim
Diluit in toto Dauid sua crimina Psalmo
Contractusque fugat; nam quinquagesimus annus
Cum Iubilaeus adest, proprii distractio ruris
Antiquo donatur hero; seruire coactos
680
Libertas amissa petit; mala debita laxat
Creditor, et limen patriae uetus aspicit exul.
Quinquaginta etiam cubitis distenditur arca,
Quae depressa uadis atque aequore tuta salutem
Sub numero pietatis agit seruataque crescit
685
Per spatii parcentis opem, quia Christus ubique
Condidit Ecclesiam uenia fabricante capacem,
Quae sic coepta fretis latissima funditur aruis.
De eo ubi Ephesi contra sanctum Paulum Demetrius argentarius qui Dianae aedes faciebat argenteas, seditionem concitauit. Post cuius allocutionem ad theatrum irati pariter cucurrerunt, ubi nihil praeualuit strepitus insanorum.
Infelix Ephesi Demetrius arte locabat
Sacrilegis delubra locis argentea suetus
690
Soluere uota suae pretio maiore Dianae;
Cedere cuncta uidens prisci monumenta furoris
Ingemit et uanas his uocibus excitat iras:
"Non pudet, o socii, nostram cecidisse Dianam
Quam mundi suspexit honor? Mortalibus ultra
695
Quae speranda salus si non per saecula possunt
Fine carere dei? Quae nunc simulacra sacellis,
Quae poterunt dare tura focis? Quos aduena Paulus
Territat et quicquid gerimus pro nomine diuum
Muta metalla uocat, quorum discedit ab urbe
700
Religio pulsique fugam petiere Penates.
Hei mihi, iam uideo subitis lapsura ruinis
Condita fana diu, templi quoque nobilis aedem
In cineres stragemque dari! Quam prendimus arcem
Quamue tenemus opem, quibus interclusa facultas
705
Est operum crimenque foret fecisse Dianam?
Pergite! Tempus adest. Labor ultimus omnia secum.
Si desperat, habet; sola est uia uincere uictis
Formidare nihil; restat sors certa triumphi
Pro superis mouisse manus. Insurgite telis,
710
Et, quam uota deam celebrant, hanc arma reposcant!"
His dictis plebs mota fremit, magnamque Dianam
Communi clamore uocant, ac praepete cursu
Itur in obscenum cum seditione theatrum.
Non alio decuit causas meritumque Dianae
715
Lasciuos tractare foro; capit area turpis
Concilii deformis opus; tamen impetus amens
Fluxit ut in uacuas oculis qui labitur auras
Nullaque dispersus retinet uestigia fumus.
O miseranda manus! Cui tu praestare laboras
720
Perpetuam cur esse putas? Te teste sacellis
Eruitur fugitiua suis. Quo iure pauescis,
Qua pereunte doles caeloque adiungere temptas
Quam terris remanere negas? Nunc ordo figurae
Explorandus erit latebrisque uidendus apertis:
725
Dicitur e solo Demetrius atria demens
Argento posuisse deae, cum plura capaci
Protulerit natura sinu quibus ista metallis
Fingeret, ut fusis animantur uultibus aera
Ingeniique manus promittunt uiuere cautes.
730
Quod si sanctiloquos uoluamus ab ordine libros,
Inueniemus iter, puris quia sensibus aurum
Comparat, argentum nitidis Scriptura loquelis.
Nam Psalmus licet ista canat; tamen, inclite Moyses,
Altius hoc memoras populo cum talia dictas:
735
"Aurum atque argentum templorum ferte decori."
Quod iacet interius menti non dura metalli
Materies sub corde latet, sed apertius illud
Exagitat quod Christus amat; mens obtulit aurum
Cui fuerit pretiosa fides, pariterque ministrat
740
Argentum cui uoce sonant bona tympana cordis,
Vt Dominum duo iuncta colant: de pectore sensus,
De sermone sonus; sic aurum dogmata Legis
Argentumque petunt hoc ad pia templa parari.
Nos, quia templa sumus si crimina cuncta recedant,
745
Praescia uerba monent, quod apostolus ipse reuelat.
Corde salus credentis erit confessio uoce.
Sacrilego res una fuit: Demetrius aedes
Condidit argento, cuius facundia mouit
Hos animos, ut norma probet sine iudice sensu
750
Numina uana coli nec de uirtute uenire
Pectoris istud opus, cui pars haec sola dicatur
Quae rationis inops nudam serit ore loquelam.
De eo ubi sanctus Paulus in Troia in cenaculo usque ad noctem praedicans lampades fecit incendi; ibique Eutychus adolescens dormiens in fenestra cecidit de tertio cenaculo et imo mortuus est repertus; in quo Paulus incubuit dicens animam eius intra ipsum esse; et resuscitatus puer ubi Paulus docebat ad primum est cenaculum reuocatus.
Tu quoque signa ferens titulos in carmine nostro,
Troia, repone tuos et laudibus adde triumphos,
755
Qui magis ex uero fulgent tibi clarius actu
Quam quae pomposo reboant tua bella cothurno.
Lingua colona Dei cum semina feta saluti
Spargeret, in seram produxit tempora noctem
Plus animis factura diem; micuere coruscae
760
Lampades, ut uerbi lucerent igne fideles.
Solus ab excubiis uiuacibus Eutychus exul
Mersa sopore graui commisit membra fenestrae.
O male parta quies! O semper dedita somno
Pectora, nuda bono! Quantis patet ille ruinis
765
Quem nox sola tenet numquamque resuscitat aegrum
Ad meliora caput! Nescit uigilare periclo
Qui patitur dormire Deo. Quid inane fenestrae
Quaeris, adulte, chaos quidue hac in parte quiescis
Qua ruiturus eris? Res est inimica saluti
770
Pendula celsa sequi furtiuaque somnia prono
Carpere uelle toro; poteras meliore cubili
In uerbo recubare Dei Pauloque monente
Eius uelle aditum cui limine peruia recto
Ianua nomen inest, per quam de fonte leuatae
775
Ad uitam gradiuntur oues; hanc quaerite cuncti
Si rabidas fauces cura est morsusque cruentos
Euitare lupi, cuius lacerabitur ore
A pastore fugax qui sparsos uocibus agnos
Euocat atque gregem propria de morte redemptum
780
Non sinit insidiis et amari uulnere dentis
Rursus ab hoste capi. Maesto sonuere tumultu
Atria; concurrit gemitu miserata frequenti
Turba uidere locum qui funere tristis acerbo
Laetitiam facturus erit; cui Paulus adhaerens
785
Pectore "uiuit" ait; quam uocem uita secuta est,
Morsque repulsa fugit. Quantum tua, Christe, potestas
In famulis operata facit! Tu redditus astris
Aequalisque Patri de maiestate perenni
Iura superna regis. Sed quod caro corpore matris
790
Virginis orta tibi regnum spoliauit Auerni
Viuaque de proprio reuocasti membra sepulcro
Teque probans uoluisse mori qua parte resurgis
Et qua natus eras tam ferrea uincula soluis,
Lux aliis alterna redit te auctore simulque
795
Exemplo donata tuo, qui subdita dudum
Cogis et electis succumbere Tartara seruis.
Interea felix surgit de morte cadauer
Et meliore uia tria per cenacula sospes
Ducitur ad Paulum, cuius conspectibus insons
800
Coepit adesse puer uitae iam dignus honore
Cum leti conuertit iter. Quae gloria facti
Instruit ad ueterem causas aperire figuram:
Fulta tribus cameris Noe describitur arca
Ecclesiae documenta gerens; stetit ordine primae
805
Pars hominum, pecudesque gradum tenuere secundae,
Tertia sors addicta feris; quae cuncta per undas
Arca quadrata tulit, uelut in baptismate fontis
Omnibus est nunc una salus, sed moribus unus
Non ualet esse locus; nam nidos fertur in illa
810
Aedificasse Noe, quem Iustum dicit Hebraeus
Et Requiem, quod Christus inest, qui diuidit aequus
Praemia certa suis. Quisquis uirtutis amator,
Iungitur alta petens Noe; stat proximus infra
Ingenio breuiore minor; sors dedita saeuis
815
Tartareum tenet ima sinum. Sic Eutychus ergo
Prima parte cadens inferni perditus oris
Haesit et humana uacuus ratione ferarum
Coepit habere locum; cui postquam pectore Paulus
Incubuit uerbumque suum sapientia fudit,
820
Ore leuans animam carnali lege peremptam,
Ad Dominum de morte redit, quod Epistola clamat:
"Qui dormis, iam surge citus!" rursusque perurget:
"Teque uigil de morte leua!" Super ardua trina
Promeruit iam stare puer, quia dogmate trino
825
Comperit aeternae quae sit substantia uitae.
De eo ubi sanctus Paulus in litore maioribus natu ex Asia conuocatis ualedixit plurima allocutus et admonens, significans quia annis tribus eis continuis praedicasset, dicens se Hierosolymam iturum et plura passurum uel quod ultra eum non uiderent, admonens eleemosynam fieri; moxque genu posito orans turbis lacrimantibus est profectus; quibus dato osculo perrexit ad nauem.
Iamque peragratis Paulus stationibus orbis
Ad Solymam uenturus erat, quo Spiritus illum
Pergere saepe monet; cupiens in litore noto
Perpetuum memorare uale, simul undique sacros
830
Euocat has reddens caro de pectore uoces:
"O dilecta manus quae Christi militat armis!
O summo plebs nata Deo! Meministis amoris
Et studii documenta mei; gentilia promptus
Agmina Iudaicosque tuli sine fine furores,
835
Vt uitae praecepta darem nullumque lateret
In populo narrata fides. A sanguine uestro
Mundus semper ero nec debitor oris auari
Clausa talenta luam sterilemque in semine uerbi
Ieiunus culpabit ager; uos conuenit inde
840
Vsuram praestare piam cum uenerit Auctor,
Qui meriti discussor erit seruosque reposcet
Mensurae crementa suae. Mihi germina ferre
Sensibus ardor erat, quae passim credita sulcis
Sparsimus; at fructus tenues mala terra dolebit.
845
Vado uidere crucis uenerandam gentibus urbem,
Quo me iussa uocant; uarii luctamen agonis
Hic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit
Qui cursum complere uolet; mitissima sors est
Poenarum quas uota gerunt regnique facultas
850
Perpetuo pro rege pati. Seruate, ministri,
Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobis
Fecit in orbe suo; famuli retinere laborent
Quod Dominus de morte dedit. Non cernitis ultra
Iam faciem uultusque meos; uigilantius, oro,
855
Commissos lustrate greges, quia dente rapaci
Conuenient ad ouile lupi; custodia peccat,
Cum spoliis si raptor eat; pastoris inertis
Fraude perit quod praedo capit. Sed et acrior hostis
Intus erit, grauiusque malum discordia portat
860
Quae uulnus sub pace creat; ne cedite duris;
Virtuti damnosa quies, nullumque coronat
In stadio securus honor; sua gloria forti
Causa laboris erit, rarusque ad praemia miles
Cui pax sola fuit; uictoria semen ab hoste
865
Accipit; hinc oritur. Dominus plantaria uestra
Fecundare ualet, qui per sua dona uenire
Ad sua dona facit quodque adiuuat ipse ministrat.
Non ego diuitias luxu fallente superbas
Alterna mercede tuli nec munera sumpsi
870
Vos potius quam uestra petens; me scitis ut istae
Cum sociis pauere manus. Assuescite gazas
In lucis proferre uias operumque locare
Thesauros in sede poli; nil proderit aurum
Defossis quaesisse locis, si claudat auarus
875
Quod celabat humus; quod non in paupere surgit,
In tellure iacet caecoque reuoluitur antro
Obscura peccante manu; laxate supernis
Corda, precor, monitis, neque respuat ullus egeno
Tecta parare gregi, quo suscipit hospite Christum."
880
Sic postquam fatus dedit oscula, cum simul orans
Flexit in arua genu strictique doloribus omnes
Ad lacrimas fluxere pias longeque per undas
Obtutu comitante sequi meruere carinam;
Dumque per oppositas extendunt lumina nubes,
885
Additur in pelagus oculis uia, raptaque flabris
Puppis adhuc nota est et mulcet imagine mentes,
Affectuque animi crescit mensura uidendi.
Sed quod ait: "Tribus haec annis praecepta saluti
Nocte dieque dedi", patet hac ratione figura:
890
Qui canit Ecclesiae tria dogmata saepius edit
Historicum, morale sonans, typicumque uolumen.
Sic etenim ternas capiunt sex uasa metretas,
Quae ueteri de Lege nouo rubuere liquore.
Forma sacrificii perfecti prisca canistro
895
Tres panes offerre iubet; quibus additur illud
Discipulis quod Christus ait iam nocte roganti
Tres panes debere dari; nox ista profecto est
Mundus, ut, hic si quis uerbi desideret escas,
Exhibeas, quaesite, dapes doceasque uolentem
900
Quod Pater et Natus, quod sanctus Spiritus unus
Sit Deus et numerum triplicat substantia simplex.
Nec semel hoc pia iussa canunt. "Angariat" inquit
"Te quicumque petens ut pergas praeuius unum,
Cetera uade simul duo milia." Nonne uidentur
905
Hoc mandata loqui: Si quis te consulit errans
Ignarusque uiae, quid sit Deus edere malis,
Prode Patrem, subiunge libens, quod Filius et quod
Spiritus est almus, numero tres et tamen unus.
Hinc Iudaea uacans, sterilis quae dicitur arbor,
910
Expectata tribus fructum non attulit annis,
Quod triplici spernens tractare uolumina sensu
In fidei numeris nescit dare munera Christo.
De eo ubi sanctus Paulus a Iudaeis in templo Hierosolymis tentus est. Quibus cupientibus eum interficere tribunus eripuit iniectis duabus catenis. Qui Hebraice allocutus est qua fuerit ad Dominum ratione conuersus; et cum dixisset quia iussisset ei inde discedere et gentibus praedicare, clamauerunt debere eum tolli, ne uiueret; et uestimenta sua in aera uel puluerem iactauerunt; uel de quaestione quae aborta est de contrarietate uerborum.
Nobile iam templum Salomonis Paulus adire
Coeperat et ueteris sollemnia reddere Legis.
915
Corripit hunc Iudaea manus rabidoque tumultu
Conclamant necis esse reum, sed in arma tribunus
Euolat et uinctum geminis iubet esse catenis.
Quae tamen astrictis incumbunt dura lacertis
Non animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli
920
Lumine plena canit uinciri posse ministros,
Vinciri non posse fidem, uerbumque tenere
Suppliciis non esse datum. Gradibusque sub ipsis
Constitit Hebraeo plebi sermone locutus:
"O fratres patresque uiri! Me nostis in oris
925
His uenisse rudem; doctrinae deditus omni
Legis amore fui; uobis modo testibus utor,
Quorum scripta ferens ardebam caede Damasci
Christicolas punire greges et finibus orbis
Hanc prohibere fidem. Sed non mortalia possunt
930
Auctori certare suo. Descendit ab astris
Lux oculos clausura meos, et ab igne corusco
Aucta dies latuit, caligantesque tenebrae
Orbibus incumbunt, quarum mihi tempore creuit
Adueniens cum nocte iubar. Discernere causas
935
Euentus post facta solet; bene uidimus umbras,
Vsuri iam Sole nouo. Sed et auribus haesit
Clamor ab ore Dei; repetito nomine Saule
Me Christus terrore quatit, ne signifer ultra
Auderem bellare sibi. Quo iure negabo
940
Quo feriente cado, cuius de munere pronus
Attollor meliore uia perque ardua surgo
Sublimisque sequor felicia dona ruinae!
Iam satis, o ciues, crudelia mouimus arma.
Nil dubium pars illa docet quae teste beata
945
Fungitur hoste suo. Quid adhuc libet esse nocentes?
De tenebris lucete meis cui fontis ab undis
Est uisum largita fides et mortis imago
Viuere coepit aquis." Heu! Numquam saxea tellus
Seminibus fecunda suis, uacuique laboris
950
Qui sterilem patiuntur humum. "Post denique Iesus
Haec mihi uisus ait: "Procul, hac procul urbe relicta
Pergere, Saule, para; non est tibi credula nostri
Nominis; ad gentes potius cane uerba salutis.""
Protinus hanc uocem querulae rapuere phalanges;
955
Proiciunt uestes ac puluere longius acto
Ventosa leuitate fremunt, uarioque fragore
Personat in Pauli rabidum discrimina uulgus.
O Iudaea nocens! Auctorem perdere uitae
Cum cuperes, sic dicta dabas; fuit optio linqui
960
Quem uelles clamosa tibi, sed ab ore cruento
Triste petis malesuada nefas et gaudia Paschae
Electo latrone colis geminasque furorem
Saeua pio, placata reo. Certamine cuncto
Te spolias uacuamque locas cum durior ipsis
965
In Stephanum tormenta iacis, deponis amictum
Et nunc ueste cares, primi quia poena parentis
Est cognata tibi ueterisque in corpore portas
Transgressoris onus, contraria fontis honori
Ne renoueris aquis. Adam sub criminis ortu
970
Cognouit quod nudus erat, documentaque noxae
Hinc misero patuere suae; te mortis origo
Crebra subit, cui plena malis interserit ira
Bis habitum quem culpa creat. Iam bella tribunus
Vocibus his ardere uidens fera uincula Paulo
975
Addidit et castris torquendum misit iniquis.
Nota querela locis ut sit superanda canemus:
Paulus gesta loquens socios ibi lumina dudum
Conspexisse suos, uocem tamen auribus illam
Non hausisse refert; at tunc, quo tempore caecus
980
Decidit, et uocem comites audisse leguntur.
Sic uariat narrantis opus. Sed utrumque necesse est
Concinat haud dubium; nam tunc audisse feruntur,
Accepisse sonum, nunc non audisse profecto.
Haec rationis erit simplex uia: Iure negatur
985
Vox quoniam confusa loqui, neque creditur illud
A sermone dari quod non in pectore condit
Accipiens; dubia tantum stimulatus ab aure
Ambiguusque fragor solas diuerberat auras;
Sic audisse simul, sic non audisse leguntur;
990
Altera pars sonitus, certae est pars altera uocis,
Et fert atque refert geminam res una figuram.
De eo ubi sanctus Paulus in castris tortus et flagellis est caesus. Contra quem Iudaei quadraginta coniurauerunt ne comederent aut biberent priusquam occiderent Paulum euntem ad tribunum Lysiam. Quod cum prodidisset propinquus Pauli, nocte a tribuno missus est Caesaream ad Felicem praesidem, ubi causam dixit cum Iudaeis et oratore eorum et postea apud Festum successorem, a quo appellauit ad Caesarem; uinctum enim Felix seruari fecerat successori.
Agmina supplicii feruentia corpore Pauli
Poenarumque graues euoluere uersibus iras
Causa monet, sed lingua pauet. Fugiamus ab ista
995
Parte, dolor, ueritique nefas tam triste premamus
Eloquium, ne forte legens sua fletibus ora
Compleat et largis humescat pagina guttis.
Nec tamen haec poterant animos satiare cruentos;
Ardet amor scelerum cupiuntque in sanguine Pauli
1000
Sacrilegas uersare manus. Quae dura malorum
Vota! Quater deni uesanae stirpis alumni
Imposuere sibi non ullum sumere potum
Primitus atque cibum quam parta caede daretur;
Hinc magis esse dapes. O pallida cordis imago!
1005
Pocula sunt, Iudaea, tibi meliora cruoris
Quam laticis, nullasque uolens contingere mensas
Esuris ad facinus saturamque cadauere iusti
Quaeris habere famem. Non haec ieiunia Moyses
Condidit exemplo tot consummata diebus,
1010
Vt memoras, quot tela moues; totque inspicis annis
Secretas patuisse uias ubi diuite nimbo
Fluxerunt de rore cibi rupisque uicissim
Arida fudit aquas, in quo meruere parentes
Diuina bonitate frui donisque supernis
1015
Enutrire animas. Numero crudelis ab ipso
Tu saeuire uenis pollutaque foedera iungis
Agminis, ut plures faciat mors una nocentes.
Comperit haec Lysias Pauli uulgante propinquo
Quoue parent aduersa loco; monet ocius ergo
1020
Clam sua iussa tegi noctisque in tempore cautus
Obscurum praeuenit opus lectisque maniplis
Imperat ut tuto Paulum comitentur honore.
Gloria de meritis a te, delator honeste,
Non aliena foret, quodque est ad praemia rarum,
1025
Proditione places; nec te constantia laedit
Quam sceleri seruare times; in crimine uirtus
Crimen erit, cumque ad facinus sociantur iniqui,
Est ibi culpa fides, quam tunc in laudibus ornat
Verus honor cum causa pia est. Stipantibus armis
1030
Caesaream mox Paulus adit, quo turba cucurrit
Rhetore fulta suo, qui praesidis aure potitus
Irrita uerba dedit. Contra sic denique Paulus
"Optime praeses", ait "dudum te nouimus omnes
Iustitiae documenta sequi comitemque modestam
1035
Consiliis hanc esse tuis quae gratia suadet
Fidere nec dubium tali sub iudice fari.
Non Legis templique pium uiolauimus usum
Nec sermone uago populares mouimus auras.
Vrbibus ex Asiae uenientes soluere dona
1040
Coepimus ad purum semper spectantia uotum.
Quis, rogo, liber erit si res facit ista nocentem?
Eloquor haud metuens (neque enim discrimina nouit
Formidare fides) audent quam dicere sectam
Luminis esse uiam nec discordare nouellis
1045
Iura uetusta patrum; fas est modo credere cunctos
Corpora de tumulis iam posse resurgere postquam
Detulit inde suum qui condidit omnia Christus."
Obstupuit Felix amisso nomine, uincla
Quem faciunt aliena reum quorum obice Paulus
1050
Stringitur et Festi seruatur praesidis anno.
Linquimus hic, nimium ne gaudia nostra morentur
(Ad Latium iam, Paule, ueni!) certamina crebro
Quae fuerint agitata foro quantique legantur
Iudaici fluxisse doli; nam talia Paulus
1055
"Caesaris ad solium uos prouoco; Caesaris" inquit,
"Appello Romanus opem". Cui Festus: "Abibis,
Vt cupis, Augusti citius uisure tribunal."
Non stimulante metu fugiens discrimina Paulus
Iudicii uitauit onus; mens anxia semper
1060
Pro uita meliore mori; sed muneris auctor
Praeconi testique suo iam dixerat olim
Quod Romam uenturus erat. Clementia Iesu
Omnibus in terris fidei sitientibus haustum
Pocula dat de uase suo cunctosque rigari
1065
Multifluo sermone iubet, meruitque uenustas
Nominis occidui de lumine crescere uerbi.
De eo ubi sanctus Paulus sub custodia militari ad Italiam nauigans, ita ut etiam Syrtes incideret et nauis instrumenta disrupta sint, quattuordecim diebus pertulit tempestatem, ut nec solem nec stellas uiderent nec cibum sumerent; qui postea allocutus est desperantes quod ei a Domino nuntiante angelo sint concessi hortatusque est eos ut panem sicut ipse comebat acciperent, et sic ad Melitem insulam peruenerunt; ibi fracta naui omnes incolumes sunt eiecti.
Soluerat Eoo classem de litore uector
Austri nactus opem, cuius spiramine laeta
Crebrescente uia uelique patentibus alis
1070
Aequora findebat puppis. Sed mite quid umquam
Ventorum tenuere doli? Mox flatibus Euri
Rupta quies pelagi, tumidisque incanduit undis
Caerulei pax ficta maris; furit undique pontus
Attollensque suas irato gurgite moles
1075
Denegat abreptae uestigia certa carinae,
Quae suspensa polis deiectaque iungitur aruis
Terrarum caelique sequax. Caret artis amicae
Praesidiis manus apta rati, gelidoque pauore
Deponunt animos nigroque sub aere caeci
1080
Naufragium iam iamque uident, clausoque profundo
Mortis imago patet. Vastas percurrere syrtes
Historica ratione uocor lacerosque rudentes
Et claui fragmenta sequi, sed non ego linguam
Tam fragilem committo uadis rapidasque procellas
1085
Aufugiam temptare diu, ne forte canenti
Obruat exiguam uiolentior unda loquelam.
Tangere pauca refert; tutas conabor arenas:
Praeuia fluctiuagae latuerunt sidera puppi,
Nec solis radiis sub nubibus emicat axis,
1090
Cumque dies multos iam rite peregerit orbis,
In pelago nox una fuit, quo tempore nullis
Indulsere cibis. Quanta est, heu, poena timoris
Supplicium nescire famis! Dat semina causis
Res mala saepe bonis. Tam clari nautica pubes
1095
Militiaeque cohors hominis tempsisset honorem
Prosperiore freto; cuius custodia tandem
Soluitur, et saeuo uenerantur ab aequore uecti
Quem portum sensere suum. Gerit illa ruina
Ne lateat quod Paulus erat sanctusque patescat
1100
Assertore mari; raptis elementa laborant
Luminibus monstrare uirum, mediisque tenebris
Apparet radiata fides; fit laurea iustis
Ex pretio quod terror agit, mansuraque uirtus
Crescit in aduersis, quae testibus usa periclis
1105
Ad meritum discrimen habet. Stans denique Paulus
Conclamata piis animat sic pectora uerbis:
"O utinam nostris uoluisses, fida iuuentus,
Consiliis parere prius ne litora Cretae
Linqueres insani rabiem passura profundi!
1110
Non pelagi caelique minas, non triste tulisses
Iacturae populantis onus, nec turbine tanto
Desperata salus gemeret confinia mortis.
Quae tamen humanum transcendunt gaudia uotum,
Haec facile est praestare Deo, cui muneris usus
1115
Hic potior quem nemo putat; nam missus ab astris
Angelus hoc placido ueniens denuntiat ore:
"Quam turbam uehit ista ratis tibi rector Olympi
Contulit, ut nullis figatur naufraga saxis."
Credite, uera forent nec spe frustrabor inani
1120
Qui merui promissa Dei, concessaque nobis
Insula portus erit, cuius statione licebit
Arrepta tellure frui nauisque solutae
Prospectare grauem nullo discrimine casum."
His dictis ruit ira maris, sublataque dudum
1125
Lux reuocata micat, uelamine noctis aperto
Pandere uisa solum quod praebuit hospita nautis
Sicanio lateri remis uicina Melite.
Ante tamen rabidos quam uincant aequoris aestus,
"Soluite" proclamat Paulus "ieiunia fessi
1130
Et quarto decimo, sicut nos uescimur" inquit
"Iam panem gustate die". Memoranda figurae
Sacramenta piae ualeant qua lege probemus:
Tempore quo primi fulserunt lumina mensis
Hoc numero currente die de carnibus agni
1135
Turba iubetur ali, quarum munimine tacto
Libera Niliacas meruit uitare tenebras;
Hinc spatio simili Paulus de gurgite mundi
Quos auferre cupit secum conuiuere suadet
Et sacrum libare cibum, uestigia Moysi
1140
Obseruata legens; quorum speculantibus actum
Haec duo sunt diuersa locis sed proxima causis,
Et repetita salus uno de fonte leuatur:
Agnus Christus inest, panis quoque Christus habetur
De caelo, quod et ipse docet; qui corpore Iesum
1145
Sumpserit hoste caret, nec iam sua iura Pharao
Aegyptusque tenet; mox omnia daemonis arma
His merguntur aquis, quibus ille renascitur infans
Qui captiuus erat; salsae quoque fluctus abyssi
Linquitur, et tetri superantur stagna draconis,
1150
Ereptoque gregi largitur pascua Christus,
Nominibus propriis, pastor iam uerus edenti.
Hinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram
Quae quarto decimo de primo lampadis ortu
Conspicitur iam plena die, quia corpore Iesu
1155
Creuit in orbe suo lucem factura perennem.
De eo ubi sanctus Paulus in Melite insula, dum foco sarmenta congregaret, manum eius uipera tenuit; quem cum barbari dicerent homicidam et crederent moriturum, ille uiperam iactauit in focum; quem ita incolumem sunt mirati ut quem superueniente tumore arbitrati fuerant interire, Deum appellarent.
Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis,
Contulerat sarmenta focis; cui uipera fixit
Daemonis arma ferens surgentibus obuia flammis
Antiqua feritate manum gelidique ueneni
1160
Vulnus in igne dedit. Quid adhuc, male noxia serpens,
A Domino reuocare cupis ueteresque rapinas
In legis nouitate paras? Quid, mortis amatrix
Cuius es ipsa parens, instauras bella redemptis?
Praedo uenis sed praeda iaces letumque ministrans
1165
Arboris alternis consumeris, improba, ramis,
Postque crucem Christi mors est tibi portio ligni.
Haud procul hinc aberant agrestia corda gerentes,
Barbarica de gente sati, qui murmure diro
Insonuere simul: "Satis est ex crimine fusi
1170
Sanguinis iste reus, nullis iam tutus in oris,
Cui pelagus tellusque furent." Mortalia tractant
Et diuina probant. Digito nam bestia pendens
Excutitur proiecta rogis; bene reddita flammae
Quam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem
1175
Vnde gehenna calet; glacies tepefacta ueneni
Soluitur in cineres, gelidaeque superbia pestis
Ex ardore perit; focus hic rapidique uapores
Non solitas uires capiunt atque arida secum
Nutrimenta ferunt. Sed tu modo decoquis anguem
1180
Vsa tuo feruore, fides; tibi subditur hostis
Frigidus inque uicem faciens incendia flagrat
Vipereo fumante gelu. Veniente tumore
Labi posse ferunt. Quantum per inania currit
Mens ignara boni! Iam tunc de corpore Pauli
1185
Virus abest oculis cum squameus exiit horror
Quem serpens antiqua dabat; purgatus in amne
Aethereo Christique cruci sua membra relegans
Nescit ab angue mori; uorat haec quae flamma uenenum
A sacris uim sumpsit aquis, quibus ustus anhelat
1190
Qui dolet ad patriam ueteres remeare colonos.
Incolumem sic stare diu mirata iuuentus
Hunc ait esse deum; tandem, rudis incola, disce
Qua regnet uirtute polis qui talia confert,
Vt famulos hoc esse putes. Nunc causa figurae
1195
Plenius in clari cernenda est munere facti:
Anguis, origo necis (nam mors hinc edita nomen
De morsu peccantis habet) contraria iustis
Vult retinere manum, quoniam manus apta ministrans
Iure uocatur opus; talem qui senserit hostem
1200
Impiger excutiat Dominique uaporibus urat.
Paulus, ut admoti cognouit furta pericli
Serpere uelle sibi, caelestia tela capessens
Pressit in igne dolos, cuius de fomite crescens
Est accensa fides, est sensibus additus ardor,
1205
Hicque calor populis processit ab ubere fontis.
De eo ubi sanctus Paulus tribus mensibus in Melite insula hiemans, postquam patrem Publii priorem regionis eiusdem desperatum uel ceteros sanauit aegrotos, flante Austro nauigans et diuersa loca maris terraeque praeteriens Romam usque peruenit.
Mensibus hibernis tribus in regione Melite
Multiplicem dat Paulus opem Publiique parentem
Finitima de clade leuat, quo munere uiso
Vndique praecipites subitam rapuere salutem.
1210
Pullulat interea nitidi coma frondea ueris,
Quo iuuenescit humus senio fugiente pruinae,
Suscipiensque ratem uelis cedentibus auster
Praebuit aligeras placidis in fluctibus undas.
Hunc spirare decet quem personat ore propheta,
1215
Qui speciem fidei torrentem cantat in austro.
Sic quoque substratis ad gaudia nostra procellis
Plurima quaeque legens distinctis oppida uicis
Venit ad excelsae sublimia culmina Romae.
Altius ordo petit duo lumina dicere mundi
1220
Conuenisse simul tantisque e partibus unum
Delegisse locum, per quem sua sidera iungant
Omnia qui fidei uirtutibus arua serenant.
Quae licet innumeris tendatur causa figuris,
Pauca referre uolens isdem praestantibus edam:
1225
Petrus in Ecclesiae surrexit corpore princeps;
Haec turrita caput mundi circumtulit oris;
Conueniunt maiora sibi, speculentur ut omnes
Terrarum dominae fundata cacumina sedes.
Gentibus electus Paulus sine fine magister
1230
Aequius huic praesens oris diffundit habenas
Quae gentes praelata monet; quodque intonat istic
Vrbis cogit honor, subiectus ut audiat orbis.
Dignaque materies Petri Paulique coronae
Caesareas superare minas et in arce tyranni
1235
Pandere iura poli summumque in agone tribunal
Vincere, ne titulos paruus contingeret hostis.
Aegyptus mundi formam gerit: Inde uocari
Quae meruit ducibus plebs est commissa duobus
In quibus officium fraternus nexuit ortus.
1240
Idola tot Romae, mundo collecta subacto
Quae fuerant, tenebris obnoxia corda premebant;
Liber et hic populus, quem uinxerat ante Pharao,
Exuit Aegypti totidem ductoribus umbras
Perque lauacra Dei, quae tunc maris egit imago,
1245
Vitae nactus iter caelestem repperit escam.
His etiam germanus amor, quibus amplius actus
Quam natura dedit, geminos quos edidit astris
Non eadem tamen una dies, annique uoluto
Tempore sacrauit repetitam passio lucem,
1250