Corippus Iohannis 6

Other sections


Victores placidam Romani nocte quietem

Non omnes petiere simul, sed castra uicissim

Conseruant lecti uigiles nec lumina claudunt.

Laeta per insomnes discurrunt gaudia mentes.

5

Militis indomiti nullus post proelia membris

Torpor inest: quassos reficit uictoria neruos,

Virtutemque nouat captae spes addita praedae,

Et releuant animos fidi promissa magistri.

Maurorum interea noctis defensa tenebris

10

Agmina currebant cunctis per deuia terris,

Sparsa metu. nox ipsa iuuat, nox ipsa fatigat.

Eripuit mediis cunctos de faucibus Orci

Occultans obscura uiros: sed rursus easdem

Sollicitat dubias incerto Marte cateruas.

15

Effugiunt pauidi nullo post terga sequente.

Dum trepidant, strepitusque suos sonitusque suorum

Esse putant hostes, turbatique ardua quassant

Ilia cornipedum. crebris montana flagellis

Nocte silente crepant. socium terroribus agmen

20

Exagitat solidum quatiens leuis ungula campum.

Altera Phoebeos cogebat currere cursus

Oceano reserata dies. turbatur anhelis

Aequor et ardet equis, feruescunt stagna profundi,

Aestuat unda tumens et sacros parturit ignes.

25

Consurgens solita primum pietate magister

Laetus agit grates, dominum uirtutis adorans

Et meritas reddens tali pro munere laudes.

Tunc lecti uenere duces fortesque tribuni

Et primi procerum. medius quos ipse magister

30

Sic prior alloquitur: "quae gens durissima uestros

Corruit ante pedes, socii! sic mortis amicam,

Sic iugulos inferre neci, sic currere in hostes

Non Albis populos, saeua non Perside uidi.

Nam quotiens uictos hostes dare terga subegi,

35

Intrepido totiens uultu rediere minaci

Cum fremitu saltuque fero. tamen ordine summo

Et nostri uirtute dei confracta recessit.

Nunc Libycos fines solito custode tueri

Accelerare placet, felicia regna referre.

40

Ocius in proprias numerosque reducite sedes

Et munite locos. celsos indagine montes,

Antra, nemus, fluuios, siluarum saxa, latebras

Cingite et obsessas cauti concludite fauces.

Tempore sub modico periet gens impia Mazax

45

Deficietque fame: aut nostris se protinus armis

Subiciet pacemque petet, si milite pulso

Non ualeat populare casas, aut ultima mundi

Appetet arua fugax et nostras deseret oras.

Byzacii geminis ducibus sit maxima cura.

50

Massylas acies acie turbare sequaci

Sollicitas, tristes gladiis urgere phalanges,

Et procul a nostris expellere finibus hostes."

Dixerat, et cuncti dicto parere fatentur.

Digressus proprias florens exercitus arces

55

Inde petit: subeunt urbes castella locosque.

Soluitur a longo miserabilis Africa luctu

Et placidum gaudens cantat uicisse Iohannem.

Plausibus assiduis felix Carthago magistro

Iustiniana fauens geminis excepit in ulnis.

60

Panduntur portae multo iam tempore clausae.

Ingreditur uictor populo gaudente triumphans

Vrbem per mediam. palmas laurosque uirentes

Sidonii patres referunt; concurrit ab omni

Turba uia, expectans acies intrare Latinas;

65

Conueniunt fessique senes pauidaeque puellae

Visendi studio; stantes per moenia matres

Aspiciunt uariisque modis per gaudia plangunt

Contingunt animos saeui tot tempora belli.

Feminea pietate dolent casusque priores

70

Commemorant narrantque feri malefacta tyranni:

Gentibus ut dubias patefecit in ordine portas

Foedere dirupto, miseram qua mente fefellit

Perfidus aut quantis turbauit cladibus urbem.

Laudibus immensis pueri iuuenesque senesque

75

Imperiale canunt ductoris munere nomen

Exultantque animis. omnis miratur et aetas

Bellica signa uidens, concretas puluere uestes,

Terribilesque uiros quos fecerat aspera caedes.

Loricas, conos, clipeos gladiosque minaces,

80

Cingula, frena, comas, arcus pharetrasque sonantes

Pilaque purpureum spectant gestantia ferrum

Sanguine Massylo. captiuas cernere Mauras

Ire iuuat, celsis inscripta fronte camelis

Vt pauidae sedeant paruosque sub ubere natos

85

Contineant. aliae geminis ambire lacertis

Sarcinulas super et parui cunabula lecti

(Heu miserae matres!) uultu maerente laborant.

Impia corda gemunt: miseris modo matribus Afris

Iam seruire uolunt. didicerunt corda dolores

90

Impia paenituitque malum. sensere quod essent

Bella cauenda nimis. damnant sortesque deosque.

Nec color ipse fuit captiuis omnibus unus.

Concolor illa sedet cum nigris horrida natis,

Coruorum ueluti uideas nigrescere pullos

95

Matre sedente super, solitas cum porrigit escas

Ore cauo pansisque fouens complectitur alis.

Horribiles uultus paruis ostendere natis

Dum patres matresque libet, sic limina templi

Magnanimus ductor signis comitantibus intrans

100

Orauit dominum caeli terraeque marisque,

Obtulit et munus, summus quod more sacerdos

Pro redituque ducis pro uictisque hostibus arae

Imposuit, Christoque pater libamina sanxit.

Syrticus interea Carcasan agmina ductor

105

Finibus e cunctis, terror quae sparserat ingens,

Contrahit et tristes lacrimis affatur obortis:

"Non ita deiectos sperabam cernere Mauros,

Indomitae gentes. numquam superatus Ilaguas

Nudus adest uictusque redit. matresque nurusque

110

Perdidimus natosque simul. quid denique restat

Ni mors sola uiris? quid nunc placet? esse quietos?

An melius bellis armisque lacessere duri

Militis arma placet? turpe et miserabile crimen

Confractos cessasse semel. non omne deorum

115

Sublatum auxilium campis discessit in illis.

Non ita uult Ammon, non iam qui numina Gurzil

Sic uiolata dolet, non sic fortuna minatur,

Quae uoluit seruare uiros. pecuaria tantum

Perdidimus, nam robur adest. discernite quanti

120

Occubuere uiri. ueluti cadus hauriat undas

Aequoris Oceani: numquid decrescere possit

Aut damnum sentire Thetis? tot et igne recusso

Astra cadunt: signis plenum tamen omnia caelum

Sidera semper habet. sic nostram laesio gentem

125

Contigit, haud tamen omnino fortissima sensit.

Consulite et rebus celeres succurrite uestris."

Bruten ut emissas persensit † ore querelas,

Mente ferox rapuit bellum. "pater optime," dixit,

"Ingeminans bellum nostro reparare labore

130

Vxores natosque potes: nam fundere uitam

Et bellis finire placet. quae fama per omnes

Gentis erit populos, si nostrae iniuria caedis

Indefensa manens latum referatur in orbem?

Absorptas melius subito telluris hiatu

135

Mors rapiat gentes, extendant Tartara fauces

Et nigrae pallore domus, Proserpina regnum

Patris inops teneat nigri per bella mariti.

Sunt acies, sunt arma tibi: surge, arripe bellum.

Te duce confisus ponam sine crimine uitam.

140

Haec est certa salus. tu nostrae gloria gentis,

Tu uirtutis honor, tu spes fidissima Mauris."

Vix ea Bruten ait, cuncti clamore sequuntur

Carcasanque fremunt, Carcasan omnibus unum

Gentibus esse ducem linguis animisque fatentur.

145

Ille ut conceptum populis auxisse furorem

Vidit et insani rabiem succrescere Martis,

Marmaridum fines, habitat quo corniger Ammon,

Inde petit, durique Iouis responsa poposcit.

Semper amat miseras deceptor fallere mentes

150

Iuppiter hic quem, uane, rogas: in sanguine gaudet

Horridus et cunctas quaerit disperdere gentes.

Asper in aduersa percussus fronte bipenni

Taurus ut occubuit, manibus tristissima uates

Tympana rauca rapit saltusque altaria circum

155

Cum strepitu lymphata rotat. salit ardua ceruix,

Igne micant oculi, consurgunt fronte capilli,

Ac facies testata deum feruore rubescit.

Nunc maculat pallore genas, nunc lumina torquet,

Nunc caput, alta fremens, saeuos dum colligit ignes.

160

Vt uero toto percepit pectore numen,

Suspicit excelsam nocturno tempore lunam

Lumine sanguineo, scrutatur fata recensens,

Ardet, anhelat, hiat, pallet, rubet, aestuat, alget,

Fatidicum dum quaerit iter. uox improba tandem

165

Prodidit ore fero fatorum arcana sub auras:

"Victor Ilaguatensis acerbo Marte Latinos

Conturbabit agens. aeterno tempore Mazax

Byzacii campos magna uirtute tenebit.

Tunc erit alma quies. celsas Carthaginis arces

170

Carcasan ductor portis ingressus apertis,

Altior et placidus, populo comitante feretur

Vrbem per mediam. uultus mirabitur Afer

Terribiles. lauros current palmasque ferentes

Huius in aduentu. felix Carthago per omnes

175

Dicetur populos. Carcasan terror acerbas

Subiciet gentes, et foedera pacis amabunt."

Dum canit haec uates, conturbans spiritus ora

Obstruit et miseras mentes errore fefellit.

His gentes fallax decepit fraudibus Ammon

180

Massylas, dum uera canens caligine uestit

Insidiasque parat. nam Mauri tempore cuncto

Byzacii tenuere quidem semperque tenebunt

Ossibus arua suis, magni uirtute Iohannis

Quae modo fracta iacent. celsas Carthaginis arces

185

Carcasan ductor populis comitantibus altus

Per medias ibat, tunc cum ceruice recisa

Infixum rigido uidit caput Africa conto.

Mentis inops nimium responsis fisus iniquis

Horrida bella parat. discurrens fama per omnes

190

It populos, regnum cecinit quod gentibus Ammon.

Excurrunt celeres calidis a Syrtibus alae

Inuitantque feras regni sub imagine gentes.

Barbara turba coit: numeris augetur et armis.

Tunc equites peditesque ruunt altisque camelis

195

Maurorum qui more sedent. nec solus Ilaguas

Aut gentes tantum, egerunt quae bella priores,

Conuenere sibi, sed si quis Syrtica rura

Asper arat Nasamon, si quis Garamantidos aruis

Proximus arua colit, pinguis qui margine Nili

200

Stagna bibunt, uenere uiri. quis dicere gentes

Aut numerare queat? numeres aut aequoris undas

Nimborum aut guttas, aut quantas litus harenas

Alluit, aut pelagus pisces aut terra uolucres

Omnis habet, uarius quot gignit campus aristas

205

Vere nouo, uel totum ornant quot sidera caelum.

Viribus inde suis bellorum ductor † arene

Se tutum fortemque putans simulacra nouauit

Signaque, et extremis acies commouit ab oris,

Plus solita uirtute fremens, ac pergit in hostem.

210

Victus ut Herculeis Antaeus saepe lacertis

Contacta lassum reparabat corpus harena,

Sponte cadens, uictor donec Tirynthius artem

Nosceret et summis complexus uiribus hostem

Pensasset pronum cum magno pondere corpus

215

Guttura saeua premens: ut terram tangere matrem

Non potuit, uictrix miseri mors lumina clausit:

Sic uictus uires Carcasan innouat omnes

Syrtibus a propriis, sic et moriturus in hostem

Nescius arma parat. tunc liquit pectora terror

220

Martis et obscurae tot saeua pericula noctis.

Peruolat ecce leuis, magno mandante Rufino,

Nuntius et fama Libycas conterritat urbes

Iam placidas, uictas iterum bellasse cateruas,

Finibus occiduis equitum iam currere turmas

225

Et Tripolis uastare casas, Carthaginis altae

Carcasan ductore feras ad moenia gentes

Ire docens nomenque sibi promittere regni.

Missus Sidoniam miles uix contigit aulam,

Ductori mandata ferens: concussit acerbus

230

Corda furor narrante uiro. sed mentis honestae

Virtutem indomitam melior sapientia uincens

Consilium quaerit. uoluuntur pectore curae,

Nec mouet obtutus. mentis discurrit acumen

Omnia prospiciens: pensat discrimine causas

235

Et uidet infandum cuncta de parte periclum.

Tunc proceres de more uocans consulta requirit,

Talibus et dictis animos curasque retexit:

"Victus bella mouet rursum uincendus Ilaguas,

O socii, expertis audens concurrere signis.

240

Hic Tripolis iam rura premit praedasque rebellis

Diripit, in nostros promittens tendere fines.

Signa mouere paro, tot gentibus obuius ire,

Externis cupiens committere proelia terris

Et procul a nostris prosternere ruribus hostes,

245

Africa ne saeuis iterum concussa ruinis

Plus pereat. turbant animos impensa locique

Difficilesque uiae: sterilis nam cernitur annus.

Perdidit ipsa suas bellis prouincia uires,

Heu nimium defessa iacens. exercitus ingens

250

Non poterit sufferre famem. si admittimus hostes

Byzacii extremos tantum contingere fines,

Iam properare uolent, disperdent cuncta rapinis,

Atque iterum fessam turbabunt proelia terram.

Consulite et dubios animos firmate docentes."

255

Vix ea ductor ait: populis placet omnibus ire

Longius, atque ipsos Libyae sufferre calores

Occiduos se posse ferunt; promittit et omnis

Turba manus mentesque feras, magnosque labores

Pro patria temptare uolunt, gentesque rebelles

260

Despiciunt animosque truces [acies uirtute feroci].

Ductor ut erectas acies uirtute feroci

Vidit et intrepidas sese promittere bellis,

Signa mouenda canit. tunc raucos bucina cantus

Aere gemit: ciet armatas uox saeua cateruas.

265

Conueniunt cunctae propriis a sedibus alae

Et pedites iussi, comitesque ducesque Latini,

Massylasque trahens acies in bella magister

Cusina, Romanis semper fidissimus armis.

Pergit in australem ductor fortissimus axem,

270

Qua feruens loca sicca dies sub sidere Cancri

Sole perusta tenet nimium semperque labora.

Arua siti Zephyrisque calent. namque Africus illic

Omnia flammiuomis exsiccat rura procellis:

Illic et sitiens calidis exerrat harenis

275

Afer anhelus, inops, Stygias rimatur et undas.

Fama per innumeras spargens praeconia linguas

Ante uolat fortem referens properare Iohannem

Cum ducibus cunctis. Laguatan gentis ad aures

Improba tendit iter. fines iam raptor iniquus

280

Byzacii uastabat eques. sed pectora rumor

Nominis incutiens magna uirtute Iohannis

Terruit: innumeras acies post terga reflexit.

Iam super esse putant acti terrore magistrum

Expertique tremunt; uultus memorantur acerbos

285

Signaque cuncta uiri. siccas superare Gadaias

Nec dubitant tristesque locos, quis nullus eundi

Viuendique modus. non illis finibus ulla

Aera per calidum tranat suspensa uolucris.

Armiger ipse Iouis, portat qui fulminis ignes,

290

Vix impune potest feruentis margine caeli

Flamina posse pati, quae terror iussit adire.

Ductor ut hostiles sensit cessisse cateruas

Per deserta metu, solita uirtute fugaces

Insequitur, calidas terrae sitientis harenas

295

Acrior ingrediens. iussit tamen omnibus undas

Ferre suis Cereremque sibi. praecepta magistri

Perficiunt celeres. sed quantum posset in illis

Tot populos satiare locis, quantisque diebus

Agmina tanta aleret? uacuantur fontibus utres,

300

Iamque Ceres nusquam. siccis tunc faucibus ardent

Deficiuntque fame. heu, miles bacchatur anhelans

Et solis feruore rubens exaestuat, ardens

Ignibus immensis: sed nullis flumen harenis

Inueniens scrutatur aquas uanumque laborat,

305

Vt Danaum quondam Thebanos inclita campos

Agmina dum peterent, siccatos numine Bacchi

Expauere lacus fontesque, et flumina ductor

Adrastus latis sitiens quaesiuit in aruis.

† deposuit † miseras et rumpens uoce querelas

310

Miles amarus ait: "si tristia fata minantur

Tempore nunc uno Romanam perdere gentem,

Sunt enses, sunt bella, ferae sunt gentibus irae:

Lancea transfodiat, ueniant uel fulminis instar

Omnia tela simul; contortum uiscera ferrum

315

Transeat atque animas tantum per uulnera fundat.

Cur nos dira fames ardorque sitisque coartans

Segnibus heu fatis, longa sic morte fatigat?

Sit gladiis sacrata manus. conuerte retrorsum

Signa. rogat ieiuna fame haec te, o summe magister,

320

Turba simul. miserere pius nostrique tuique.

Respice, magne, tuos. macies iam contrahit artus

Ossaque nuda rigent siccis tenuata medullis.

Stringuntur nerui, cutis aret, lumine merso

Infectae pallore genae. iam mortis imago

325

Corpora nostra tenet, sitiens et spiritus ardet."

Vix ea uulgus inops: populos pater ipse dolentes

Continuit fessosque bonus sermone refecit,

Talia saepe monens: "o spes Romana decusque

Atque salus patriae, nimios ne sperne labores.

330

Vince sitim diramque famem. nunc dura memento

Facta patrum. uires populi sensere priorum.

Sic domuere patres propriis uirtutibus orbem,

Aspera dum tolerant. summa est patientia uirtus.

Hanc metuunt gentes. alios haec territat hostes,

335

Dum necat hos. geminis acies inimica laborat

Exitiis: hinc sicca sitis feruorque famesque

Exagitant, hinc terror agit Romanus et instat.

Solis iter temptate truces partesque negatas.

Vestros zona rubens referet testata labores

340

Confirmante polo, a magnoque Catone secundum

Me temptasse legent † quoquo hanc scripsisse minores.

Vincat amor patriae mentem, et sitis improba cesset

Numine pulsa pio, ac uester satiabitur ardor."

Sic Latias placida mulcebat uoce cohortes

345

Egregius ductor, uerbis ceu flumine dulci

Pectora cuncta rigans, epulis aut uiscera replens.

Accidit infelix rebus fortuna Latinis,

Quassato ualidas fregit quae robore uires.

Quadrupedes cunctis quaerentes pabula campis

350

Errabant. nam dira fames atque ardor habebat

Omne genus. non herba uirens, non frondibus ullis

Arbor erat, densis subito cum palluit herbis

Campus et aduersi rubuerunt floribus agri.

Longius optatas cernens grex improbus herbas

355

(Pulsabat nam dira fames) discurrit et omnes

Tondet ubique locos. nudas iam lambit harenas,

Nec potuit satiare famem, mala gramina pastus,

Quadrupes: ipsis nam cecidit densissimus aruis

Morte noua, pressans gelidis sub dentibus herbas.

360

Funere cornipedum fracta est Romana iuuentus.

Concidit ira ferox: it tristis et anxius omnis

Miles, et ingentes conturbant pectora curae.

Corruit hoc uno nimium conterrita casu

Virtus magna uirum. primo tunc castra tumultu

365

Turbauit fortuna nocens: hoc pondere pressit.

Vidit ut hic ductor tantam euenisse ruinam

Et uires minuisse suis, ad litoris oras

Castra mouens pergit, cupiens releuare dolentes

Et reparare uiros. facilem iamque aera sentit

370

Miles et adpropians uitales inuenit herbas,

Flumina nulla tamen. siccis tunc faucibus ipsos

Impressant flores sucisque ardentia tingunt

Ora nouis epulisque famem uiridantibus implent,

Nec tolerare queunt. captato tempore noctis

375

Innumeri redeunt. alii sparsere per arua,

Pabula dum quaerunt; alii pro fontibus errant;

Saeua fames alios diuertere terga coegit,

Cunctaque destituunt contempti signa magistri.

Castra locat ductor monstrati ad fluminis undam.

380

Incubuit ripis sitiens Romana iuuentus

Et liquidis solatur aquis. huc undique miles

Confluit ad latices et dulcia flumina potat.

Panis inops tondet flores herbasque uirentes:

His cupiunt satiare famem. mandata per urbes

385

Litoreas dux ire iubet, deducere puppes

Vectantes alimenta suis. pro tristia fata!

Aduersos habuere Notos. fors dura negauit

Puppibus aequoreas uelis transire per undas.

Proxima se iunxit, sed tunc male fida, Latinis

390

Vrceliana manus, Romanis addita fatis.

Astrices illis longo iam tempore terris

Horrentes habuere domus, gens aspera bellis

Et numerosa uiris multosque illaesa per annos.

Haec ubi persentit uenientis signa Iohannis

395

Finibus esse suis, aduentu territa primo

Mittere legatos humilis pro pace cucurrit.

Accipit hos placidus media in tentoria ductor.

Poscentes ueniam, pacem gentique salutem

Summissi fudere preces: "tua, maxime rector,

400

Fama potens animique uigor uirtusque fidesque

Ante uolans gentes pariter conterruit omnes

Et gratas ad iura trahit. ceruice reflexa

Subicit ipsa tuis sese, fortissime, iussis

Astricum gens clara uirum. tua foedera patres

405

Gentis amant optantque simul: seruire uolentes

Ad iuga colla parant. poscentibus, inclite, parce.

Oramus pacem et placidam post bella quietem."

Has inter uoces ignari murmura uulgi

In castris sonuere ducis: "quonam usque necabit

410

Agmina inulta fames? uitae spes nulla salusque.

Conterimur miseranda manus." ductoris ut aures

Contigit ille sonus, grauiter commotus in aurem

Sic Ricinari ait: "infaustas nunc arce querelas

Militis ignaui. quaenam dementia cordis

415

Praecipitat miseras confusa mente cateruas?

Cernunt legatos: poscunt mea foedera gentes,

Stant humiles precibusque rogant. hi nostra retexunt

Intima secretumque malum. pro pessima uentrem

Turba colens ritu pecudum uel more ferarum!"

420

Ilicet egrediens placidis celer omnia uerbis

Murmura compressit, referens praecepta magistri.

Postquam facta quies, legatis gnauior ipse

Ductor ait: "noster quas nunc exercitus iras

Fuderit, audistis. cupit aspera proelia miles:

425

Per gentem transire parat. sed nostra potestas

Parcere subiectis semper studet. arma tenentes

Conterimus populos, humiles ascimus amicos.

Ite, uiri. si certa fides mea foedera poscit,

Tradite uestra meis natorum pignora castris

430

Et pacem retinete meam. genus omne manebit

Securum Astricum nostro sub principe pollens."

Haec fatus donis onerat. seruire fatentur

Romano imperio, natos pro pignore pacis

Polliciti praestare suos. uirtute Latinos

435

Et pietate probant. laudant uiresque fidemque

Principis atque ducis. composta pace recedunt.

At procul in campos squalentes fessus Ilaguas

Errabat sitiens nec tantos ferre labores

Iam poterat diramque famem. uia nulla salutis

440

Et nullum monstratur iter. post terga Iohannes,

In faciem nimius solis calor. undique gentis

Mors erat ante oculos: nec ... tendere rectum

Nec potis est reuocare gradum. confusa periclis

Anxia turba gemit: mortem orant. ire retrorsum

445

Persuasit fortuna nocens gentisque nefandae

Infaustum diuertit iter. redit improba Martis

Syrtica sorte manus, telis non proelia poscens,

Sed dubiam temptare fugam. explorator ubique

Romanus currebat eques mixtusque Latinis

450

Fidus erat Mazax, pariter uestigia gentis

Inquirens qua parte forent. nec fama nec ullus

Proximus hostis erat, taetra cum nocte repente

Ardentes uidere focos, dubiique uolutant

Astricesne forent an retro uersus Ilaguas.

455

Fluctibus Oceani nigros Aurora iugales

Tristior extollens radios tendebat in axem,

Luctificum Titana trahens et fata ferentes

Impia Solis equos. abscondunt nubila cursus

Obscuratque diem squalenti lumine Phoebus.

460

Nuntius ecce uolans retulit sub nocte silenti

Se procul a fossis late uidisse suorum

Innumeros lucere focos: seu fessus Ilaguas

Conuersus post terga redit, seu proxima tendit

Astricum gens castra locis, manifesta relatu

465

Non fuerat uox illa suo. dum pectore ductor

Perquirit sollers angusto tempore causas

Et stupet in dubiis, ueniens super ecce repente

Cusina fidus adest multa stipante caterua

Atque duci sic laetus ait: "fugitiuus Ilaguas

470

Huc furtim transire parat - defectus inermis,

Languida castra mouens. tempus uenit - arripe signa,

Maxime ductorum - fessam modo perdere gentem.

Namque est militiae facilis labor. amnis opacus

Alluit umbriferas uiridanti margine ripas,

475

Arboribus saeptus uariis et harundine glauca.

Huc gentes tendunt. primi ueniamus ad undam

Atque omnes teneamus aquas." placuere loquentis

Verba uiri populo. ductor tamen ire uetabat

Defessi retinens iamdudum murmura uulgi

480

Pectore sollicito. sed quis praecepta iubentis

Certa dei superare queat uel sistere contra?

Castra mouens ductor comptas iubet ire cohortes

Per numeros turmasque suas. it puluis in altum

Conglomerans nubes atque aethera turbat harenis.

485

Infandum carpebat iter, collesque malignos

Tristis et infaustos monstrabat Gallica campos.

Conscendens Titan altum flammabat Olympum

Curribus igniferis, medium cum fluminis alueum

Alternae posuere acies. sed Syrticus hostis

490

Continuit terrore gradum retroque reuertens

Deseruit ripas optataque flumina liquit.

Praecipit hic ductor fossas et castra locari

Ac Martem differre mora, pugnamque sequenti

Luce mouere parans labentia flumina tantum

495

Et sumptis latices iussit defendere telis.

Vtile consilium, si nunc Romana iubentis

Implesset praecepta manus. miserabile fatum

Audaces dedit esse uiros, passimque iuuentus

Per campos diffusa ruit, primique lacessunt

500

Agmina prima uiri. concurrunt ordine nullo,

Non acie compti solito clamore Latini.

Non tuba belligeros cecinit clangore tumultus

Praeceptis contacta ducis, non ardua pugnae

Signa locis statuere suis. incompta per hostes,

505

Heu, male fisa manus fatis currebat iniquis.

Territa cesserunt primo certamine retro

Agmina Marmaridum. sequitur Romana iuuentus,

Aspera condensis permiscens proelia telis.

Corpora certamen fugientum conserit hastis

510

Per campos Latiaris eques figitque premitque

Et subigit uictos inter timor ire camelos.

At procul armipotens munibat signa Iohannes

Ordine cuncta suo, fossasque et castra locari

Praecipiens seruandam tantum ob fluminis undam

515

Rectores iuuenum hostes expugnare iubebat.

Composuere acies. dextrum latus ipse tenebat

Cusina, Massylis saeptus telisque Latinis.

Fronimuth hunc iuxta, Romanis fortis in armis,

Et dux ille potens, felici nomine comptus

520

Ductoris ... felix non sorte, Iohannes.

At laeuum tenuere latus Putzintulus ingens,

Geisirith arcitenens et celsis Sinduit armis.

Ipse loco medius ductorum maximus auctor

Stabat et in cassum socios sermone monebat,

525

Iam fato incumbente graui. quem Tarasis ante

Condensas peditum cingens umbone phalanges

Veloci uolitabat equo turmasque parabat.

Nuntius interea uenit celer ecce magistro,

Turbatos hostes referens iam uicta per agros

530

Vertere terga fuga. sed non his uocibus illum

Consilio iuuenis ualuit depellere iusto:

Mens immota fuit. sed non sic iussa tremendi

Nunc uoluere dei. cunctantem bella subire

Armigeri suasere ducem, fortissimus olim

535

Ariarith et Ziper melior, duo maxima belli

Fulmina, Massylae quos tunc tremuere phalanges,

Et uirtute pares et fatis compar uterque.

Tunc Ziper sic orsus ait: "succurre Latinis,

Maxime ductorum: socii fera proelia campis

540

Miscent, sed denso rari turbantur ab hoste.

Imprimit hos numerus: socios in bella sequamur.

Arma cape et succurre tuis." hic fortis amore

Ariarith exarsit pugnae cogitque morantem

Signa mouere ducem. fidi qua uoce ministri

545

Ductoris compulsi animi. gemit horrida cantu

Bucina letifero turmasque in proelia cogit.

It bene compta manus frustra, quia fata premebant.

Sic placitum tibi, summe pater, dum laedere uelles

Peccantes Libyae populos. delicta fuere

550

Tanti causa mali, fuerat non culpa regentis.

Carcasan longe glomerari puluere nubem

Prospiciens proprium Nasamon ciet impiger agmen,

Talibus et dictis trepidantia pectora firmat:

"Indomitae gentes, quarum me cognita uirtus

555

Romanas acies armis temptare suasit,

Haec est illa dies, uobis qua corniger Ammon

Promisit fatale solum. nunc ite per hostes

Intrepidi telis: patrias modo pandite laudes.

Quisque manu pugnate truces et fidite fatis.

560

Numina magna iuuant: dabitur uictoria uobis,

Credite, certa, uiri. turpem remouete pauorem

Et solitas uires animosque in proelia ferte."

Vix ea Carcasan: clamor per castra cucurrit

Syrtica terrificus saeuo crepitante tumultu.

565

Marmaridae fremuere acies. sors dura furores

Incitat et saeuas stimulat Bellona cateruas,

Barbara sanguineo compellens terga flagello.

Tunc rabie fera corda tument. iam linquere castra

Coeperat innumerus sonipes camposque tenebat.

570

Amnis erat medius bellorum fraudibus aptus

Massylisque dolis. densum nemus impedit arma

Frondibus implicitis: steriles tenuere myricae

Inuisas ualles foliisque oleaster amaris.

Marmaridae hic acies, acies in parte Latinae

575

Aduersa stabant et tristia bella ciebant.

Militis arma nemus ferrumque uolatile ramis

Impedit oppositis, tenuis nec transit harundo

Praeualida compulsa manu, nec flectit in hostes

Liber equum domitor, longo nec ludere pilo

580

Implicitus strictis miles ualet undique ramis.

Sollicitos locus ille duces cautumque magistrum

Abstinuit bellis aciesque stare coegit.

Continuere gradum: non se committere quisquam

Ausus in abrupta tenuit uestigia ripa.

585

Ductor adit uirtute locum ..........

Armigeris temptare parans ..........

Qua ualeat transire uia ............

Condensos saltus ...................

Occultus Nasamon ...................

590

Et tutum seruatur iter .............

Fida manus compressa fuga ..........

Aduentu properante feri nec missile torsit.

Aduersum Nasamona uidens fugit ilicet Austro

Ocior et somno uisa non tardior umbra.

595

Certior ecce uolans magno tunc fama magistro

Pacificos retulit iam linquere proelia Mauros,

Compulsos terrore graui. iussuque Iohannis

Auxilio Paulus sapiens et Amantius una

Accelerant releuare uiros. uestigia nusquam

600

Maurorum tunc uisa: metu nec proelia Mazax

Respexit fugiens, faciem nec torsit in hostem.

Tunc uersi fugere duces, pauidique tribuni

Discedunt cuncti dimisso ad bella magistro.

Insequitur sparsas acies tunc uictor Ilaguas.

605

Clamor it alta petens. tunc pars inimica resoluit

Vallibus e cunctis per latos agmina campos.

Dirupto credas subito telluris hiatu

Surrexisse uiros. circumdant signa ruentes

Hinc atque hinc, sparsosque super tot milia currunt

610

Densa duces, iactisque dies excluditur hastis

Et campos late noctis pressere tenebrae.

Dat gemitum miseranda manus telisque cruentis

Per campos funduntur equi: furit impiger hostis

Asper et immitis. posset genus omne Latinum

615

Illa dies una pariter quassare ruina,

Ni pater omnipotens caelo miseratus ab alto,

Romanas acies tanta inter milia seruans,

Saluasset magni fugientes uoce Iohannis.

Namque uidens socias campis desistere turmas

620

Talibus ore tonans dictis exaggerat iras:

"Si morimur, socii, si fors suprema Latinos

Sorte trahit saeuisque parat prosternere bellis,

Feminea cur morte cadam? si uita superstes,

Cur timidus fugiam? frenos iam flectite, ciues.

625

Figite signa, uiri: furias contemnite gentis

Et pugnam temptate truces. aut uincimus hostes,

Si deus ipse uolet: uel si delicta resistunt

Partibus aucta meis, propria non laude caremus

Dum morimur. reuocate fugam: iam stringite ferrum.

630

† me faciat quod quisque uidet." sic fatus acerbo

Dentibus infremuit uultu capulumque coruscum

Corripuit gladiumque furens ad uulnera traxit.

Ad uocem pars certa redit. tunc proelia surgunt

Aspera et assiduo discurrit lancea nimbo.

635

Loricae galeaeque tonant, gemit ictibus umbo

Aereus, et ruptis inter praecordia uenis

Purpuream fundunt animam. uirtute superbus

Ziper acerba furens ibat per tela, per hostes,

Syrtica letiferis prosternens agmina telis,

640

Et Solumuth pariter, fato sed dispar uterque.

Pectora multorum contra uenientia longis

Transfodiunt contis. trepidum iecur inserit hasta

Corque uirum: uolucri findunt caua tempora ferro.

Diripit ille caput, magnum femur amputat ille.

645

Non aliter geminos spectasses ore leones

In medios saeuire greges. nunc unguibus atrox

Diripit hic praedam, nunc dentibus ille cruentis

Frangit molle pecus tepidoque in sanguine gaudet.

At parte ex alia Bulmitzis et Ariarith ingens

650

Dorotisque ferox atque armiger ipse Iohannes

Funera per latos contra uenientia campos

Vulnere fundebant uario. mucrone superbus

Ille furit, pilo melior ualet arduus ille.

Hic torquet rigidas neruo stridente sagittas,

655

Hic fremit arte potens et telis pugnat utrisque.

Ipse inter medios ductor mucrone coruscat

Fulmineo, hostiles arcens terrore phalanges.

Carmine non aliter referunt per bella Gigantas

Armatum tremuisse Iouem, cum fulminis ictus

660

Perderet horribiles flagranti uulnere fratres.

Vinceret illa manus, ni nunc fortuna negasset

Successus irata suos. iam crescit iniquis

Innumerosa manus: peditum uenere cateruae

Marmaridum. densum circumuolat undique ferrum

665

Stipitis et grauidi robur, lapidesque minaces

Fulminis instar erant. latet atro puluere campus:

Vix sua tela potest pressus iam cernere miles.

Obnixus ductor contra omnia tela resistit,

Vertere terga uetans. magno impendente tumultu

670

Armigeri cecidere duo: cadit Ariarith ingens

Missile non uno et centum per uulnera Ziper

Magnanimus. durus uenientis comminus ictus

Ductoris transfixit equum: quod missile dextra

Acris equi rapiens fortis de corpore ductor

675

Fregit et in faciem furibundus dirigit hostis.

Hic fusos socios et iam sua uulnera cernens

Infremuit ductor: tunc se super ardua terga

Composuit sublatus equi uultuque minaci

Terribilis densum dirupit concitus agmen.

680

Efficit ense uias inimica per agmina ductor

Cum sociis: acies pulsae terrore magistri

Post tergum redeunt. spatium sibi uindicat heros

Atque suis, iter in medios tunc dirigit hostes,

Disponens per signa uiros, arcetque sagittis

685

Massylas acies. nulli temptare furentem

Iam potuere uiri. sequitur quicumque magistrum,

Vulnera conuerso redeuntia suscipit arcu.

Aduersus quis forte petit: per pectus anhelum

Longius erecta transfixus funditur hasta.

690

Qui lateri iungunt, iaculis uolitantibus acres

Dant animas: utrumque latus diffindit harundo.

Tunc metuens Nasamon ductoris iungere signis

Cessat, et in latos feruens indagine campos

Spargit equos, illosque necat qui signa fugaces

695

Deseruere uiros et primi Martis acerbas

Extimuere minas ac uersi terga dedere.

Dux erat egregius, ductoris nomine fulgens,

Nec uirtute minor, Romanis clarus in armis.

Hunc procul ut ductor fugientem proelia latis

700

Prospexit campis, tali sic uoce secutus:

"Haec est uestra fides? sic proelia mouimus," inquit,

"Vt pereat Romana manus? nunc deseris arma?

Quo ruis, infelix? per te miseranda iuuentus

Famaque nostra perit." ductoris uocibus ille

705

Erubuit durisque dolor simul ossibus arsit.

Tunc pudor infaustus gentes spectare sequaces

Impulit. hostiles cupientem rumpere turmas

Vrgebat mors saeua uirum. defendere certat

Oppressos socios: uictor iam sternitur hostis,

710

Eripitur uictus, mutantur fata cadentum.

Audentem fors prima iuuat: iam caede superbus

Perfurit et uariis prosternit corpora fatis.

Mater ut Hyrcanos catulis furit orba per agros

Tigris anhela suis, raptos quos forte cubili

715

Caucasio subtraxit eques - spectacula Persis

Regibus ille ferens ferrata calce fatigat

Cornipedem pauidus - similis tunc illa marito

Et leuior Zephyro teneros dolet aspera fetus

Atque uolat: sic dux populis concurrere certat.

720

Huic rapit ense caput, morientis missile torquens

Eminus hunc sternit, ualido per pectora conto

Percutit hunc, minitans tremula transuerberat hasta

Alterius clipeum pariter palmamque latusque.

Ille femur moriens despectat uulnere raptum

725

Parte cadens iuxtaque dolet sua membra superstes.

Saucius ille iacet casu confractus equino

Confossusque super sonipes: cruor emicat alte

Spumeus et tepidis currens miscetur harenis.

Mille modis feruens spargebat uulnera uictor

730

Fortuna praebente uias. iam lassus anhelans

Fumat equus cursusque negat. Maurusia crescit

Adueniens acies: Camalusque Cerausque sequuntur

Stontaus atque ferox. ingens exercitus hostem

Ambit et anterior conturbat lancea campos

735

Densa uolans. iaculis clipeus uenientibus obstans

Aere gemit raucumque tonat. clamoribus instant

Conturbantque uirum. fixus contexitur umbo

Missilibus densis. ipso iam tegmine sudat,

Pondere telorum premitur, fessumque fatigat

740

Silua grauis, turbaque superueniente laborat.

Paulatim excedens uicinas litoris oras

Arte petit dextrumque latus sibi uindicat undis

Aequoreis, laeuum gradiens umbone tuetur

Tergaque, tunc telis faciem defendit iterque.

745

Vt leo uenantum trepida uallante corona

Impauidus uirtute fremit rictuque tremendo

Murmura conuoluit saeuus, dum concutit iras

Erecta uirtute furens, nec currere contra

Est animus uirtusue uiris, sed uocibus hostem

750

Et tantum iniectis pertemptant longius hastis:

Non secus ille furens turbis compressus abibat,

Litora curua tenens clipeoque hastilia uitans.

Est locus in mediis longe praeruptus harenis,

Fluminis in morem pelagi quem margine fluctus

755

Alluit atque undis agros concludit amaris

Egrediens: quibus alga locis limusque relabens

Atque altum tremulo putret sub gurgite caenum.

Huc ubi peruenit, nigras equus horruit algas

Et pauidus post terga redit. tunc naribus afflans

760

Erexit geminas (signum formidinis) aures,

Datque latus fumatque ferox oculosque retorquet

Prospiciens, nec dirum audet temptare periclum.

Finierat spatium uitaeque uiaeque repugnans

Dux, heu, magnanimus. sequitur clamoribus hostis

765

Densus agens turbansque uirum. tunc calce frequenti

Pulsat equum geminans et magnos concutit armos.

Exsilit impulsus sonipes cursuque negatam

Temptat adire uiam, absorptusque uoragine mersit

Ipse cadens, dominumque super gluttiuit hiatu

770

Terra nefanda fero, rapuitque ex hoste receptum

Suscipiens fortuna uirum, ne staret inermis

Aut humilis precibusque rogans, tribuitque sepulcrum,

Ne nudum in Libycis iacuisset corpus harenis.