Maximianus elegiarum appendix 4

Testo base di riferimento: A. Fo, 1985

Cura dell'edizione digitale: L. Spinazzè, 2009

Altre sezioni


Quod micat ornatum pulchro munimine saxum

      Hoc quondam nullis utile rebus erat.

Hic tantum pelagi uolucres residere solebant,

      Cum freta turbatis aestuarentur aquis.

5

Nunc seruant noua castra uiros; licet horrida bella

     Stent circum, hoc septus uertice tutus eris.

Saxa, lacus, rupes, pontes, propugnacula, turres;

      Tot species uitae quot loca mortis habent.

Viderat hunc scopulum lustrans sua litora solers

10

      Theodadus atque aridi squalida terga soli:

"Aspera, nulla potens producere germina tellus,

      At melius - dixit - condita ferre potes."

Caeduntur scopuli, decorantur culmina muri

     Fitque decus subito, nuper id horror erat.

15

Nunc uarios fructus diuersaque pignora seruat

      Diues ab ingrato cespite facta magis.

Resque uilis nimium pretii est modo reddita tanti

     Quantum tuta salus grataque uita ualet.

At tibi dent superi tranquillae tempora uitae

20

     Per quem nos scopuli duraque saxa iuuant.

Ipsaque, si posset, grates natura referret

      Quae quas non genuit laeta ministrat opes.

5

horrida

herodia H