Maximianus elegiae 6

Testo base di riferimento: L. Spinazzè

Cura dell'edizione digitale: L. Spinazzè, 2012

Altre sezioni


Claude, precor, miseras, aetas uerbosa, querelas. (675)

     Numquid et hic uitium uis reserare tuum?

Sit satis, indignum leuiter tetigisse pudorem:

     Contractata diu crimina crimen habent.

5

Omnibus est eadem leti uia, non tamen unus

     Est uitae cunctis exitiique modus. (680)

Hac pueri atque senes pariter iuuenesque feruntur,

     Hac par diuitibus pauper egenus erit.

Ergo quod attritum quodque est uitabile nulli,

10

     Festino gressu uincere praestat iter.

Infelix ceu iam defleto funere surgo, (685)

     Hac me defunctum uiuere parte puto.

1

miseras

miseris Bd Bn