Maximianus elegiae 2

Testo base di riferimento: L. Spinazzè

Cura dell'edizione digitale: L. Spinazzè, 2012

Altre sezioni


En dilecta mihi nimium formosa Lycoris,

     Cum qua mens eadem, res fuit una mihi,

Post multos quibus indiuisi uiximus annos (295)

     Respuit amplexus, heu, pauefacta meos;

5

Iamque alios iuuenes aliosque requirit amores:

      Me uocat inbellem decrepitumque senem;

Nec meminisse uolet transactae dulcia uitae

     Nec quod me potius reddidit ipsa senem; (300)

Immo etiam causas ingrata ac perfida fingit,

10

     Vt spretus uitio me iudicer esse meo.

Haec me praeteriens cum dudum forte uideret,

     Expuit obductis uestibus ora tegens.

"Hunc" inquit "dilexi? hic me complexus amauit? (305)

     Huic ego saepe, nefas, oscula blanda dedi?"

15

Nauseat et priscum uomitu ceu fundit amorem,

     Inponit capiti plurima dira meo.

En, quid longa dies nunc affert! ut sibi quisquam

     Quondam dilectum prodere turpe putet! (310)

Nonne fuit melius tali me tempore fungi,

20

     Quo nulli merito despiciendus eram,

Quam, postquam periit quicquid fuit ante decoris,

     Extinctum meritis uiuere criminibus?

Iam nihil est totum quod uiximus: omnia secum (315)

     Tempus praeteriens horaque summa trahit.

25

Atque tamen - niuei circumdant tempora cani

     Et iam caeruleus inficit ora color -

Praestat adhuc nimiumque sibi speciosa uidetur

     Atque annos mecum despicit illa suos. (320)

Et, fateor, primae retinet monimenta figurae,

30

     Atque inter cineres condita flamma manet.

Vt uideo, pulcris etiam uos parcitis, anni,

     Nec ueteris formae gratia tota perit.

Reliquiis ueterum iuuenes pascuntur amorum, (325)

     Et, si quid nunc est, quod fuit ante placet:

35

Ante oculos statuunt primaeui temporis actus

      Atque in praeteritum luxuriantur opus.

Et quia nos totus membrorum deserit usus,

     Nullius amplexus quod memoretur habet, (330)

Sed solus miseris superest post omnia luctus:

40

     Quot bona tunc habui, tot modo damna fleo.

Omnia nemo pati, non omnes omnia possunt

     Efficere: hoc uincit femina uicta uiro.

Ergo uelut pecudum praesentia sola manebunt? (335)

     Nil de transactis quod memoretur erit?

45

Cum fugiunt et bruta nouos animalia campos

     Ac repetunt celeres pascua nota greges,

Sub qua decubuit requiescere diligit umbra

     Taurus et amissum quaerit ouile pecus, (340)

Dulcius in solitis cantat philomela rubetis

50

     Fitque suum rabidis dulce cubile feris.

Tu tantum bene nota tibi atque experta relinquis,

     Hospitia et potius non manifesta petis.

Nonne placet melius certis confidere rebus? (345)

      Euentus uarios res noua semper habet.

55

Sum grandaeuus ego, nec tu minus alba capillis:

     Par aetas animos conciliare solet.

Si modo non possum, quondam potuisse memento:

     Sit satis ut placeam me placuisse prius. (350)

Permanet inualidis reuerentia prisca colonis,

60

     Quod fuit in uetulo milite miles amat,

Rusticus expertum deflet cessisse iuuencum,

     Cum quo consenuit uictor honorat equum.

Nec me adeo primis spoliauit floribus aetas: (355)

     En facio uersus et mea facta cano.

65

Sit grauitas sitque ipsa tibi ueneranda senectus,

     Sit quod te nosti uiuere uelle diu.

Quis suam in alterius condemnet crimine uitam

     Et quo pertendit claudere certet iter? (360)

Dicere si fratrem seu dedignaris amicum,

70

     Dic patrem: affectum nomen utrumque tenet.

Vincat honor luxum, pietas succedat amori:

     Plus ratio quam uis caeca ualere solet.

His lacrimis longos, quantum fas, fleuimus annos: (365)

     Est graue quod doleat commemorare diu.

1

nimium

multum Va

omnium Pn