Maximianus elegiae 1

Testo base di riferimento: L. Spinazzè

Cura dell'edizione digitale: L. Spinazzè, 2012

Altre sezioni


Aemula quid cessas finem properare senectus?

     Cur et in hoc fesso corpore tarda uenis?

Solue precor miseram tali de carcere uitam:

     Mors est iam requies, uiuere poena mihi.

5

Non sum qui fueram: periit pars maxima nostri;

     Hoc quoque quod superest languor et horror habent.

Lux grauis in luctu, rebus gratissima laetis,

     Quodque omni peius funere, uelle mori.

Dum iuuenile decus, dum mens sensusque maneret

10

     Orator toto clarus in orbe fui:

Saepe poetarum mendacia dulcia finxi,

     Et ueros titulos res mihi ficta dabat:

Saepe perorata percepi lite coronam,

     Et merui linguae praemia grata meae;

15

Quae cum defectis iam sint immortua membris,

     Heu senibus uitae portio quanta manet?

Nec minor his aderat sublimis gratia formae

     (Quae, uel si desint cetera, multa placet),

Quin etiam uirtus fuluo pretiosior auro,

20

     Per quam praeclarum plus micat ingenium:

Si libuit celeres arcu intemptare sagittas

     Occubuit telis praeda petita meis;

Si placuit canibus densos circumdare saltus,

      Prostraui multas non sine laude feras;

25

Dulce fuit madidam si fors uersare palaestram,

     Implicui ualidis lubrica membra toris.

Nunc agili cursu cunctos anteire solebam,

     Nunc tragici cantus exsuperare melos.

Augebat meritum dulcis mixtura bonorum,

30

     Vt semper uarium plus micat artis opus;

Nam quaecumque solent per se perpensa placere,

     Alterno potius iuncta decore placent.

Has inter uirtutis opes tolerantia rerum

     Spernebat cunctas insuperata minas:

35

Vertice nudato uentos pluuiasque ferebam,

     Non mihi solstitium, non graue frigus erat;

Innabam gelidas Tiberini gurgitis undas,

     Nec timui dubio credere membra freto.

Quamuis exiguo poteram requiescere somno

40

     Et quamuis modico membra fouere cibo;

At si me subito uinosus repperit hospes

     Aut fecit laetus sumere multa dies,

Cessit et ipse pater Bacchus stupuitque bibentem

     Et, qui cuncta solet uincere, uictus abit.

45

Haut facile est animum tantis inflectere rebus,

     Vt res oppositas mens ferat una duas:

Hoc quoque uirtutum quondam certamine magnum

     Socratem palmam promeruisse ferunt,

Hinc etiam rigidum memorant ualuisse Catonem:

50

     Non res in uitium, sed male facta cadunt.

Intrepidus quaecumque forent ad utrumque ferebar:

     Cedebant animo tristia cuncta meo.

Pauperiem modico contentus semper amaui

     Et rerum dominus nil cupiendo fui.

55

Tu me sola tibi subdis, miseranda senectus,

     Cui cedit quicquid uincere cuncta potest:

In te corruimus, tua sunt quaecumque fatiscunt,

     Vltima teque tuo conficis ipsa malo.

Ergo his ornatum meritis prouincia tota

60

      Optabat natis me sociare suis;

Sed mihi dulce magis resoluto uiuere collo

     Nullaque coniugii uincula grata pati:

Ibam per mediam uenali corpore Romam

     Spectandus cunctis undique uirginibus.

65

Quaeque peti poterat, fuerat uel forte petita,

     Erubuit uultus uisa puella meos

Et modo subridens latebras fugitiua petebat,

      Non tamen effugiens tota latere uolens,

Sed magis ex aliqua cupiebat parte uideri,

70

     Laetior hoc potius quod male tecta fuit.

Sic cunctis formosus ego gratusque uidebar

     Omnibus, et sponsus sic generalis eram;

Sed tantum sponsus; nam me natura pudicum

     Fecerat, et casto pectore durus eram.

75

Nam dum praecipuae cupio me iungere formae,

     Permansi uiduo frigidus usque toro.

Omnis foeda mihi est atque omnis rustica uisa

      Nullaque coniugio digna puella meo.

Horrebam tenues, horrebam corpore pingues;

80

     Non mihi grata breuis, non mihi longa fuit.

Cum media tantum dilexi ludere forma;

     Maior enim mediis gratia rebus inest.

Corporis has nostri mollis lasciuia partes

     Incolit, has sedes mater amoris habet.

85

Quaerebam gracilem, sed quae non macra fuisset:

     Carnis ad officium carnea membra placent.

Sit quod in amplexu delectet stringere corpus,

     Ne laedant pressum quaelibet ossa latus.

Candida contempsi, nisi quae suffusa rubore

90

     Vernarent propriis ora serena rosis.

Hunc Venus ante alios sibi uindicat ipsa colorem,

     Diligit et florem Cypris ubique suum.

Aurea caesaries demissaque lactea ceruix

     Vultibus ingenuis uisa sedere magis.

95

Nigra supercilia, frons libera, lumina clara,

     Vrebant animum saepe notata meum.

Flammea dilexi modicumque tumentia labra,

     Quae gustata mihi basia plena darent.

In tereti collo uisum est pretiosius aurum,

100

     Gemmaque iudicio plus radiare meo:

Singula turpe seni quondam quaesita referre;

      Et quod tunc decuit, iam modo crimen habet.

Diuersos diuersa iuuant: non omnibus annis

     Omnia conueniunt: res prius apta nocet.

105

Exsultat leuitate puer, grauitate senectus:

     Inter utrumque manens stat iuuenile decus.

Hunc tacitum tristemque decet, fit clarior ille

      Laetitia et linguae garrulitate suae.

Cuncta trahit secum uertitque uolubile tempus

110

     Nec patitur certa currere quaeque uia.

Nunc quia longa mihi grauis est et inutilis aetas,

     Viuere cum nequeam, sit mihi posse mori.

O quam dura premit miseros condicio uitae:

     Nec mors humano subiacet arbitrio!

115

Dulce mori miseris, sed mors optata recedit;

     At cum tristis erit, praecipitata uenit.

Me uero heu tantis defunctum in partibus olim

     Tartareas uiuum constat inire uias.

Iam minor auditus, gustus minor, ipsa caligant

120

     Lumina, uix tactu noscere certa queo.

Nullus dulcis odor, nulla est iam grata uoluptas:

     Sensibus expertem quis superesse putet?

En Lethaea meam subeunt obliuia mentem,

     Nec confusa sui iam meminisse potest:

125

Ad nullum consurgit opus, cum corpore languet

     Atque intenta suis obstupet illa malis.

Carmina nulla cano: cantandi summa uoluptas

     Effugit et uocis gratia uera perit.

Non fora sollicito, non blanda poemata fingo;

130

     Litibus haut rabidis commoda dura sequor.

Ipsaque me species quondam dilecta reliquit,

     Et uideor formae mortuus esse meae.

Pro niueo rutiloque prius nunc inficit ora

     Pallor et exsanguis funereusque color.

135

Aret sicca cutis, rigidi stant undique nerui,

     Et lacerant uncae scabrida membra manus.

Quondam ridentes oculi nunc fonte perenni

     Deplangunt poenas nocte dieque suas;

Et quos grata prius ciliorum serta tegebant,

140

     Desuper incumbens hispida silua premit,

Ac uelut inclusi caeco conduntur in antro:

     Toruum nescio quid heu furiale uident.

Iam pauor est uidisse senem, nec credere possis

     Hunc hominem, humana qui ratione caret.

145

Si libros repeto, duplex se littera findit,

     Largior occurrit pagina nota mihi.

Claram per nebulas uideor mihi cernere lucem,

     Nubila sunt oculis ipsa serena meis.

Eripitur sine morte dies: caligine caeca

150

     Septum tartareo quis neget esse loco?

Talia quis demens homini persuaserit auctor

     Vt cupiat, uoto turpior esse suo?

Iam subeunt morbi, subeunt discrimina mille,

      Iam dulces epulae deliciaeque nocent.

155

Cogimur a gratis animum suspendere rebus,

     Atque ut uiuamus uiuere destitimus.

Et me, quem dudum iam nulla aduersa nocebant,

     Ipsa quibus regimur nunc alimenta grauant.

Esse libet saturum: saturum mox esse pigebit;

160

     Praestat ut abstineam: abstinuisse nocet.

Quae modo profuerat, contraria redditur esca:

     Fastidita iacet, quae modo dulcis erat:

Non Veneris, non grata mihi sunt munera Bacchi,

      Nec quicquid uitae fallere damna solet.

165

Sola iacens natura manet, quae sponte per horas

     Soluitur et uitio carpitur ipsa suo.

Non totiens experta mihi medicamina prosunt,

     Non aegris quicquid ferre solebat opem;

Sed cum materia pereunt quaecumque parantur,

170

     Fit magis et damnis tristior urna suis.

Non secus instantem cupiens fulcire ruinam

      Diuersis contra nititur obicibus,

Donec longa dies omni compage soluta

     Ipsum cum rebus subruat auxilium.

175

Quid, quod nulla leuant animum spectacula rerum,

     Nec mala tot uitae dissimulare licet?

Turpe seni uultus nitidi uestesque decorae,

     Quis sine iamque ipsum uiuere turpe seni.

Crimen amare iocos, crimen conuiuia, cantus:

180

      O miseri, quorum gaudia crimen habent.

Quid mihi diuitiae, quarum si dempseris usum,

     Quamuis largus opum, semper egenus ero?

Immo etiam poena est partis incumbere rebus,

     Quas cum possideas est uiolare nefas.

185

Non aliter sitiens uicinas Tantalus undas

     Captat et appositis abstinet ora cibis.

Efficior custos rerum magis ipse mearum

     Conseruans aliis, quae periere mihi;

Sicut in auricomis dependens plurimus hortis

190

      Peruigil obseruat non sua poma draco.

Hinc me sollicitum torquent super omnia curae,

     Hinc requies animo non datur ulla meo.

Quaerere quae nequeo, semper retinere laboro;

     Et retinens semper nil tenuisse puto.

195

Stat dubius tremulusque senex semperque malorum

     Credulus, et stultus quae facit ipse timet.

Laudat praeteritos, praesentes despicit annos:

     Hoc tantum rectum, quod sapit ipse, putat.

Se solum doctum, se iudicat esse peritum;

200

     Et quod sit sapiens desipit inde magis.

Multa licet nolis referens eademque reuoluens

     Narrat et alloquium conspuit ipse suum.

Deficit auditor, non deficit ipse loquendo:

     O sola fortes garrulitate senes!

205

Omnia nequicquam clamosis uocibus implet:

     Nil satis est: horrent, quae placuere modo.

Arridet de se ridentibus, ac sibi plaudens

      Incipit obprobrio laetior esse suo.

Hae sunt primitiae mortis, his partibus aetas

210

     Defluit et pigris gressibus ima petit.

Non habitus, non ipse color, non gressus euntis,

     Non species eadem quae fuit ante manet.

Labitur ex umeris demisso corpore uestis,

     Quaeque breuis fuerat iam modo longa mihi est.

215

Contrahimur miroque modo decrescimus: ipsa

     Diminui nostri corporis ossa putes.

Nec caelum spectare licet, sed prona senectus

     Terram, qua genita est et reditura, uidet

Fitque tripes, prorsus quadrupes, ut paruulus infans,

220

     Et per sordentem flebile! repit humum.

Ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt,

     Et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil.

Hinc est quod baculo incumbens ruitura senectus

     Assiduo pigram uerbere pulsat humum

225

Et numerosa mouens certo uestigia passu

     Talia rugato creditur ore loqui:

"Suscipe me genitrix, nati miserere laborum:

     Membra uelis gremio fessa fouere tuo:

Horrent me pueri, nequeo uelut ante uideri:

230

      Horrendos partus cur sinis esse tuos?

Nil mihi cum superis: expleui munera uitae:

      Redde, precor, patrio mortua membra solo.

Quid miseros uariis prodest suspendere poenis?

     Non est materni pectoris ista pati."

235

His dictis trunco titubantes sustinet artus,

     Neglecti repetens stramina dura tori.

Quo postquam iacuit, misero quid funere differt?

     Heu tantum adtracti corporis ossa uides.

Cumque magis semper iaceat uiuatque iacendo,

240

     Quis sub uitali computet esse loco?

Iam poena est totum quod uiuimus: urimur aestu,

     Officiunt nebulae, frigus et aura nocet;

Ros laedit modicoque etiam corrumpimur imbre,

     Veris et autumni laedit amoena dies.

245

Hinc miseros scabies, hinc tussis anhela fatigat:

      Continuos gemitus aegra senectus habet.

Hos superesse reor, quibus et spirabilis aer

     Et lux, qua regimur, redditur ipsa grauis?

Ipse etiam, cunctis requies gratissima, somnus

250

     Auolat et sera uix mihi nocte redit,

Vel si lassatos umquam dignabitur artus,

     Turbidus heu quantis horret imaginibus!

Mollia fulcra tori duris sunt cautibus aequa,

      Parua licet magnum pallia pondus habent.

255

Cogor per mediam turbatus surgere noctem

     Multaque, ne patiar deteriora, pati.

Vincimur infirmi defectu corporis, et qua

     Noluero, infelix hac ego parte trahor.

Omnia naturae soluuntur uiscera nostrae,

260

     Et tam praeclarum quam male nutat opus!

His ueniens onerata malis incurua senectus

     Cedere ponderibus se docet ipsa suis.

Ergo quis has cupiat per longum ducere poenas

      Paulatimque anima deficiente mori?

265

Morte mori melius, quam uitam ducere mortis

     Et sensus membris sic sepelire suis.

Non queror, heu, longi, quod totum soluitis, anni:

     Improba naturae dicere iura nefas.

Deficiunt ualidi longaeuo tempore tauri,

270

      Et quondam pulcher fit modo turpis equus.

Fracta diu rabidi compescitur ira leonis,

     Lentaque per senium Caspia tigris erit.

Ipsa etiam ueniens consumit saxa uetustas,

     Et nullum est quod non tempore cedat opus.

275

Sed mihi uenturos melius praeuertere casus

      Atque infelices anticipare dies:

Poena minor, certam subito perferre ruinam:

     Quod timeas grauius sustinuisse diu.

At quos fert alios quis possit dicere casus?

280

     Hoc quoque difficile est commemorasse seni.

Iurgia, contemptus uiolentaque damna secuntur,

     Nec quisquam ex tantis praebet amicus opem.

Ipsi me pueri atque ipsae sine lite puellae

     Turpe putant dominum iam uocitare suum.

285

Irrident gressus, irrident denique uultum

     Et tremulum, quondam quod timuere, caput.

Cumque nihil uideam, tamen hoc spectare licebit,

      Vt grauior misero poena sit ista mihi.

Felix qui meruit tranquillam ducere uitam

290

     Et laeto stabiles claudere fine dies:

Dura satis miseris memoratio prisca bonorum,

     Et grauius summo culmine mersa ruunt.

1

cessas finem

tardas mortem Man

cessas vitam Pl