Corippus Iohannis 1

Other sections


Signa duces gentesque feras Martisque ruinas,

Insidias stragesque uirum durosque labores

Et Libycas clades ac fractos uiribus hostes

Indictamque famem populis laticesque negatos,

5

Vtraque letifero turbantes castra tumultu,

Turbatos stratosque cano populosque subactos,

Ductorem et magno signantem facta triumpho:

Aeneadas rursus cupiunt resonare Camenae.

Reddita pax Libyae bellis cessantibus astat,

10

Certior et geminis fulget Victoria pinnis;

Iam Pietas caelo terras prospexit ab alto,

Iustitia comitante simul Concordia mundum

Laeta fouens reficit geminis amplexa lacertis.

Has inter medius solio sublimis ab alto,

15

Iustiniane, tuis, princeps, assurge triumphis

Laetus et infractis uictor da iura tyrannis:

Inclita nam cunctos calcant uestigia reges

Laetaque Romano seruit iam purpura regno

Sub pedibusque tuis uictus prosternitur hostis

20

Et gentes fera uincla ligant nodoque tenaci

Post tergum implicitas stringunt retinacula palmas,

Saeua superpositis plectuntur colla catenis

Oraque per centum producant pectora cantus,

Non mihi sufficerent sensus, non omne canenti

25

Ingenium lati uolitans per deuia mundi.

Summatim illa canam: summis haec laudibus apta.

Africa sub magno nutabat fessa periclo.

Nam fera barbaricis rabies exarserat armis,

Insidiis ferro flammis populisque superba,

30

Omnia succendens direptae moenia terrae

Captiuosque trahens cunctis e partibus Afros:

Iam nullum discrimen erat - non uatibus ullis

Parcere nec senibus potuit concedere fessis

Quisquis honos busti. iacuit tunc omne cadauer

35

Confossum gladiis. natis fas non fuit ullis

Corpora caesa patrum congestae subdere terrae,

Vulnera nec lacrimis permissum fundere iustis:

Dum pater opprimitur, nati coniunxque trahuntur,

Diripiuntur opes, uirtus premit improba Martis,

40

Et pia desertae linquuntur funera terrae.

Nobilis et pauper casu rapiuntur in uno;

Luctus ubique sonat, terror tristisque per omnes

It metus et diris turbantur cuncta periclis.

Quis lacrimas clades praedas incendia mortes

45

Insidias gemitus tormentum uincula raptus

Explicet aut miseros possit numerare dolores?

Tertia pars mundi fumans perit Africa flammis.

Iamque pius princeps uoluebat pectore curas

Pensans et nostras meditans quem uellet in oras

50

Ductorem mandare ducum summumque magistrum

Militiae, tantam cupiens fulcire ruinam.

Cuncta reuoluenti solus uirtute Iohannes

Consilioque placens, fortis sapiensque uidetur.

Gentibus ipse feris concurrere posse putatur

55

Solus et infensas acer prosternere turmas.

Quippe uiri decus et praeclari signa laboris

Victaque bella placent regni grauiora superbi:

Expulit ut Persas, strauit quo uulnere Parthos

Confisos turbis densisque obstare sagittis;

60

Tempore quo lati manarunt Nitzibis agri

Sanguine Persarum, Parthoque a rege secundus

Congressus Nabedes fretus uirtute feroci

Amisit socias ipso superante cateruas,

Effugiensque suas actus formidine portas

65

Claudere uix potuit, †medieque in Nitzibis are

Romanus dirupit† eques; uictorque Iohannes

Persarum excelsas concussit cuspide portas.

Principis ante oculos discurrunt cuncta fidelis

Fortia facta uiri. pensat uersatque labores:

70

Theudosiupolin ut densus uallauerat hostis

Obsidione graui: noctis celer ille per umbras

Vt ueniens dubiae succurrit moenibus urbis

Hostes per medios portas ingressus amicas:

Territus utque pedem muris subtraxit ab illis

75

Ingens Mermeroes, densisque ut saeuior armis

Ardua sidereo cingentem moenia muro

Inde Daras ausus, ductor qua signa regebat,

Appetere et bello Latias temptare phalangas.

Sed postquam primam uigilans ex hostibus urbem

80

Eripuit ductor, fugientes inde secutus

Occupat ante uias atque omnes uindicat agros,

Ne popularet atrox aut quemquam laederet hostis,

Primus et obtinuit celsi munimina muri,

Nec passus differre diu: nam protinus hosti

85

Fortior in medios ausus concurrere campos

Perculit innumeras felici Marte cateruas

Egregiosque duces et iunctas foedere gentes.

Parthorum dominum uictum uersumque fugauit

Mermeroen. campis Romanum Persa sequentem

90

Tunc metuens manibus gladios phalerasque nitentes

Quisque suas medios fugiens proiecit in agros.

Medicus in cunctis ensis fulgebat harenis

Vaginaeque leues, hastae clipeique comaeque

Corporaque et mixtus sonipes telisque superbi

95

Armigeri iacuere ducis. iacuisset et ille

Prostratus campis, ni uiuum prendere uellet

Ductor magnanimus. uictus tamen ardua uidit

Moenia Mermeroes, paucis comitantibus intrans.

Tunc astans mediis dominum benedixit in aruis

100

Vrbicius sapiens, quem primum maximus orbis

Imperialis apex famulum rebusque fidelem

Tunc habuit lectumque inimicas miserat oras

Noscere quae saeui fuerant discrimina belli.

Hic ubi uictores Romanos feruere uidit

105

Atque hostes uastos pauitantes ire per agros,

Extendens geminas pariter cum lumine palmas

Ad caelum sic laetus ait: "tibi gloria semper,

Summe deus, uictos tandem post tempora Persas

Cernere quod merui nostri uirtute Iohannis."

110

Hos uersans princeps animo tunc saepe labores

Hunc solum Libyam oppressam defendere posse

Matura pietate probat. nec plura moratus

Iussit ab extremis acciri partibus orbis

Ductorem. placidus fines dimittit et hostes

115

Occiduas aditurus aquas, celerique iubentis

Impleuit praecepta die uictorque recurrens

Aurea Romanae tetigit mox limina portae.

Principis ante pedes gaudens stetit ore sereno.

Respexit famulum. pedibus celer ille benignis

120

Oscula laeta dedit. paucis hunc orbis Eoi

Acta referre iubet. iussus quae bella peregit

Auribus insinuat placidis. gauisus alumno

Imperialis apex optat sic uincere semper.

Ilicet auxilio Libyam defendere mittit.

125

Principis imperiis onerantur milite puppes,

Impensis armisque simul, pugnasque docendus

Mittitur auspiciis domituri bella magistri

Tiro rudis magni. placidus iam tempore certo

Carbasa uentus agens maturas fecerat undas,

130

Nauigiumque Thetis suadebat prospera nautis.

Maximus at princeps plena pietate magistrum

Edocuit, haec uerba mouens: "res publica nostra

Praemia compensat merito condigna labori

Principe me cunctosque iuuat gradibusque potentes

135

Esse facit quoscumque uiros bene currere sentit

Pro terris populisque suis. nunc accipe dicta

Et causas cognosce libens ac mente teneto.

Africa sub quantis iaceat miseranda periclis

Auribus in nostris sonuit. succurrere fessae

140

Compellit pietas. placuit, fortissime, nostris

Et uisum est animis Libyam te posse tueri.

Signa moue et celsas uelox conscende carinas

Ac miseros solitis releua uirtutibus Afros,

Laguatanque acies armis prosterne rebelles

145

Sub nostris pedibus subiectum flectere collum,

Compressum uirtute tua. tu prisca parentum

Iura tene, fessos releua, confringe rebelles.

Hic pietatis amor, subiectis parcere, nostrae est,

Hic uirtutis honor, gentes domitare superbas.

150

Haec mea iussa tenens, ductor fidissime, serua.

Cetera Christus agat, noster dominusque deusque,

In melius referens, et te per cuncta gubernet

Prosperitate sua. titulis melioribus auctos

Pro meritis nos rite tuos uideamus honores."

155

Procidit ante pedes diuinisque oscula plantis

Pressa dedit lacrimisque rigans uestigia tinxit.

Ductorem ipse pater cernens discedere princeps

Condoluit pietasque animos concussit eriles.

Inde petens classem nautas hortatur ouantes

160

Magnanimus ductor. deducunt litore puppes;

Prima repercussis uerruntur marmora tonsis;

Soluunt uela citi, magnis clamoribus urgent,

Horrisonoque graues laxant stridore rudentes

Expanduntque sinus. placidis iam carbasa flabris

165

Aurae impulsa mouent: abscondunt alta carinae

Et latet angustum centum sub puppibus aequor.

Prospera maturis crebrescunt flamina Coris

Impelluntque rates. aeratis aequora proris

Proscindunt celeres, sulcantur marmora rostris,

170

Spumea sub longis immurmurat unda carinis.

Classis Threicias angusto litore fauces,

Seston Abydenis dirimit qua pontus ab aruis,

Sigeasque uolat uentis secura per undas

Et legit antiquae litus lacrimabile Troiae.

175

Inclita tunc referunt Smyrnaei carmina uatis

Significantque locos alta de puppe priorum.

Haec Priami sedes, domus haec Aeneia, longe

Arboribus quae saepta iacet. hic saeuus Achilles

Traxerat Hectoreum curru rapiente cadauer.

180

Demoleum hoc uictor prostrauit litore magnum

Aeneas proauus, celsae quo moenia Romae

Nomen et imperii praeclarum auctore refulget

Atque tenet latum dominantis foedere mundum.

Cunctaque gesta canunt Argiui proelia belli:

185

Concidit Hectorea Patroclus fusus ut hasta,

Vtque niger Memnon Pelidae uulnere uictus,

Fleuit ut Aurora ingentis pia funera nati,

Corruit ut mediis bellatrix uirgo cateruis

Penthesilea suis, Rhesus qua nocte peremptus,

190

Troilus utque puer forti congressus Achilli,

Victor Apollinea cecidit qua lege sagitta,

Quo Paris occubuit confossus uulnere raptor.

Vltima post referunt exhaustae incendia Troiae

Aeneaeque fugam, tunc clarum nomine Iuli

195

Vt puerum patremque amissa coniuge secum

Nauibus euexit tot per uada caerula currens.

Audiit egregius narrantes proelia Petrus.

Audiit ut pueri praedarum nomen Iuli,

Arsit amore nouo pectus puerile legendi,

200

Noscere bella uolens. magna pietate mouetur:

Se putat Ascanium, matrem putat esse Creusam.

Filia regis erat: mater quoque filia regis.

Tunc pater Aeneas, et nunc pater ipse Iohannes.

Haec meditatur ouans: pertemptant gaudia mentem.

205

Haec patri, haec famulis, haec omnibus ipse ferebat

Per mare ueliuolum, genitoris gaudia magni

Vnica, Romanis rebus spes altera, Petrus.

Labitur Aegaeum classis secura per aequor,

Haud secus Hadriacis undis, uentisque secundis

210

Ocius alta secat. Siculas mox contigit oras,

Deserit aura rates, uentisque silentibus omne

Immoto fluctu iacuit mare. lenior unda

Litora nulla quatit. siluit tunc Scylla biformis,

Latratus siluere canum, non ora luporum

215

Compulit unda ciens ululantia reddere saxa.

Quamquam hic alternae coeant confinia terrae

Angustoque freto litus turbetur utrumque,

Immotos fluctus numquam placata Charybdis

Continuit, liquidas reuomens nec sorbuit undas.

220

Lintea laxa cadunt, nulloque tumentia flatu

Arboribus iunxere suis. tunc soluere funes

Praecipiens sociis "portus intrate quietos"

Ductor ait. iussi celeres super omnia nautae

Armamenta uolant. currens hic uela resoluit,

225

Colligit ille sinus, socios hortatur ouantes

Dulcibus ille sonis et cantu mulcet acuto.

Dant animos clamore uiri: uox ipsa labores

Adiuuat et uires nautis et gaudia praestat.

Caucana Sicanii iuxta iacet arua Pachyni

230

Litora curua tenens, cuius tunc ancora portus

Romanae classis morsu perstrinxit obunco.

Et iam stelliferas maris asperat Hesperus undas

Inducens terris taetram caligine noctem.

Hic dux magnanimus securus puppe Iohannes

235

Carpebat somnos, cautus cum forte magister

Ipse ratis placidos persensit surgere uentos.

Discurrit puppes pubes festina per omnes

Armamenta parans, soluuntque a litore funes

Non expectato iussu ducis. omnia nautae

240

Vela leuant, totis pandentes lintea flabris.

Iam medium pelagus uentis impulsa tenebat

Classis et extremo surgebat roscida caelo

Producens Aurora diem, cum tristis imago

Ductoris stetit ante pedes: cognata tenebris

245

Maura uidebatur facies nigroque colore

Horrida et obductis contorquens lumina flammis.

Tunc sic orsa loqui: quas classes tendis in oras?

In Libyam transire putas?" cui uerba remittens

Ductor ait: "cernis nostras transire carinas,

250

Meque rogas?" uultu minitans tunc tristis imago,

Horrida sulfureis contorquens lumina monstris,

"Non transibis" ait. sensit quod mente malignus

Angelus ille fuit celso deiectus Olympo.

Nec timuit tamen ipse feras imitantia formas

255

Ora uiri. sequitur fugientem et prendere certat.

Ille manu densas aspergens ante tenebras

Puluere commixto taetrae caliginis umbra

Ductoris turbabat iter. sed rursus ab alto

Aspectu placidus senior descendit Olympo,

260

Candida sidereis gestans uelamina peplis

Ac stetit ante oculos quaerentis tela Iohannis,

Continuitque manum sanctoque <haec> addidit ore:

"Non furor in tantas animos sic concitet iras.

Sperne malum bonitate tua; fuge dira maligni

265

Iurgia, ne timeas." cui dux "pater optime" dixit

"Virque dei, cernis certantem aditusque uiarum

Claudere nitentem." senior tunc mente benignus

Haec ait: "o felix, uestigia nostra secutus

Me duce carpe uiam." sic fatus lumine magno

270

Erexit placidus fulgentes lampadis ignes.

Tunc uero omnis iners dubia stat mente magister

Et uentis dat terga fugax uictamque fatetur

Artis opem nescitque miser quo flectere puppem.

Nec breuiata sinu sustentant lintea flatus;

275

Non opus est ullis: deponunt omnia nautae

Vela, simul uentisque rates undisque relinquunt.

Sparguntur uario diuersa per aequora cursu,

Quo casus, quo uentus agens, nocturnus et error

Forte trahit. saeuum miseris fortuna minatur

280

Naufragium. nullam credunt superesse salutem

Desperantque suam per aperta pericula uitam.

Ingemuit ductor mentemque ad sidera tristis

Erigit auxiliumque dei pietate magistra,

Vt metus ipse dabat, lacrimis inquirit obortis,

285

Pronus et exorans supplex his uocibus infit:

"Omnipotens uerbi genitor rerumque creator,

Principium sine fine, deus, te cuncta fatentur

Auctorem et dominum, factorem elementa tremescunt,

Te uenti nubesque pauent, tibi militat aer,

290

Imperioque tuo nunc arduus intonat aether

Magnaque concussi turbatur machina mundi.

Tu scis, summe pater, tu praescius omnia nosti:

Non auri cupidus, non ullo munere lucri

In Libyam compulsus eo, sed scindere bellum

295

Et miseras saluare animas. haec sola cupido,

Hic animis amor omnis inest, huc iussio tantum

Principis alma trahit. noster te principe princeps

Imperat. ipse tibi meritum debere fatetur

Ordine seruitium; tu illi nos subicis omnes

300

Et seruire iubes; tua sum praecepta secutus.

Aspice, sancte, fauens et nostros cerne labores

Iam placidus tantaeque pius succurre ruinae.

Sin sua peccantem damnant delicta Iohannem

Iudice te, quocumque alio me comprime leto,

305

Pro Petro nunc parce meo." quo nomine dicto

Haesit in ore sonus, tremuerunt pectora patris,

Frigidiora gelu ceciderunt crura manusque,

Membraque cuncta labant. lacrimas tunc fluminis instar

Fundit et ingentes gemitus ad sidera tollit.

310

Talibus orantis fletus et uerba recepit

Suscipiens dominus: ualidis mitescere uentis

Imperat †et clauso monteque procella†

Effugiunt celeres tenuato uellere nubes.

Sol redit et claro rutilanti lampade caelo

315

Emicat alma dies. explanat marmoris undas

Iussio certa dei: uenti uenere secundi.

Consurgunt laeti turbantes omnia nautae

Vocibus et placidis intendunt lintea uentis,

Implenturque sinus. socias tunc undique naues

320

Accipiunt, totoque refulgent carbasa ponto.

Iam propius propiusque uolant, et prospera cursu

Caerula sulcantes impellunt flamina puppes.

Prospexit tandem succensae litora terrae

Ductor et indomitas Martis cognouit habenas

325

Nec dubium (nam uera ferunt incendia) monstrum:

Voluebant uenti crispantes uertice flammas

Et fumo commixta uolans super astra fauilla

Scintillas tenues summam spargebat in aethram.

Surgit et in medium feruet iam flamma profundum,

330

Omnia conuoluens succensae robora terrae.

Vritur alma seges cultos matura per agros,

Omnis et augescit crescentem frondibus ignem

Arbor et in cineres sese consumpta resoluit.

Vertuntur miserae caesis cum ciuibus urbes

335

Cunctaque direptis conflagrant moenia tectis.

Haud aliter Phaethon cunctis e partibus orbis

Non bene concesso succenderat omnia curru

Flammiuomis raptatus equis, ni fulmine summo

Omnipotens genitor terras miseratus anhelos

340

Disiunxisset equos, restringens ignibus ignem.

Exarsit ductor miserae succurrere terrae,

Plus solita pietate fremens, largoque rigauit

Imbre genas. uirtus solitis flagrauit in armis

Iraque praecipites dictabat tendere gressus

345

In medios fluctus. prohibet natura uolentem

Et mixta uirtute modus, quo cuncta regendo,

Inclita cum paruis pensans, commissa gubernat.

Ocius adductas ad litora uertere proras

Imperat et notae laetus successit harenae

350

Litora Byzacii paribus non alluit undis

Opposita tellure salum. pars lenior aestu

Plana iacet: curuis statio est concessa carinis

Efficiunt portus nimium uada salsa quietos.

Hic uis nulla Noti placidos extollere fluctus

355

Mota potest, uentus liquidum nec territat aequor.

Pars pelagi quassatur aquis, ripaque relabens

Confractum scopulis latrat mare. peruia saxis

Vnda sonat nigramque super diffunditur algam.

Illic et Boreas tumidus grauiorque procellis

360

Eurus ab extremo conuoluunt aequora fundo.

Tunc pereunt miserae dirupto fune carinae

Vi pelagi: duros tabulae iacuere per agros

Saepe ratis putresque simul per gramina prorae.

Hinc est quod metuunt fugiuntque pericula nautae

365

Dira loci partisque petunt uada tuta quietae.

Illo Romanae steterant in litore classes

Tempore quo Libycas tetigit Belisarius oras,

Vandalicas capturus opes: quos nomine portus

Alterna pro parte Caput dixere Vadorum

370

Antiqui nautae. ueniens hic uela resoluit

Dux quoque magnanimus simili uirtute Iohannes.

Felix ille locus, statio quo tuta Latinis

Classibus atque secunda fuit. tunc ancora morsu

Fixa suo tenuit securas litore puppes.

375

Agnouit portus ductor fortissimus illos

Gauisusque locis digito monstrauit ab undis

Et sociis sic laetus ait: "dum prima tenerent

Vltrices haec arua rates, hoc litore primus

Ipse solum tetigi fretus iuuenilibus armis:

380

Ex ducibus namque unus eram. cum sceptra tyrannus

Geilamir in Libycis tenuisset perfidus oris,

Has Romana manus primo pede pressit harenas,

Hic Libycas potauit aquas, hoc margine fossas

Tunc posuit primis ueniens exercitus armis.

385

Ille procul tumulus uicinis proximus undis

Cernitis ut molli congestus crescat harena

Mobilitate Noti? ductor Belisarius illic

Altius imposuit cunctis tentoria signis,

Quem circum posuere duces mixtique tribuni.

390

Hoc ego, germano pariter comitante beato,

Castra loco tenui. sors heu durissima fati,

Humanis inimica bonis! o, gaudia fratrum

Quanta rapit subito ueniens mors saeua piorum!

Qua uirtute fremens germanus perculit hostes

395

Ille meus, sociosque bonus qua mente regendo

Continuit, quantumque uirum res publica fleuit!

Non belli rapuit fratrem fortuna potentem,

Cum totiens uictor saeuo remeasset ab hoste.

Heu, superas mors dura pios! genitoris imago

400

Pappus eras natique mihi. solacia tanti

Digna mali, uictor Stygias quod despicis undas.

Haec loca me fratris memorem fecere beati

Et lacrimas mouere meas. quae bella peracta

Prisca uiri! deus ipse mihi meliora secundet.

405

Sit locus hic felix, illo felicior anno

Prosperitate dei. tamen haec quo tempore castra

Imperfecta manent tanto in discrimine belli,

Quot populis subtracta salus! Victoria signis

Si faueat per bella meis, ego coepta replebo

410

Munimenta loci firmo solidata metallo."

Sic fatus doluit desertas ciuibus urbes

Et uacuas iacuisse domos, Libycasque ruinas

Ingemuit miserans, soluique a litore funes

Iussit et optatis concessit lintea uentis.

415

Tertia lux Tyrios oculis post tempora muros

Obtulit et fessae ductorem reddidit urbi.

Litora uix primis figens uestigia plantis

Contigerat: campis acies exire iubebat,

Praecipit atque duces densas componere turmas

420

Signaque ferre iubet. summus dolor incitat iram.

Terrae quippe dolens quam uiderat ipse ruinam

Castra mouet. iussis parens excita iuuentus

Deposito torpore micat, omnisque resumptis

Bella petit miles gladiis. tunc aere recuruo

425

Aspera raucisoni succendunt proelia cantus.

Iamque nouem latis erumpunt agmina portis

Cunctaque ferratas effundunt moenia turmas.

Hinc equites ueniunt, peditum pars lenta mouetur

Mille uiis, cursuque pedum gemit arida tellus.

430

Qualiter ille fauis pulchri regnator agelli

Castra mouens apium densas exire cateruas

Imperat et flauis agmen producere ceris,

Siue parat pugnas aduersi concitus ira

Forte ducis fucosue uolens arcere malignos

435

Accelerat, iussisque fauens festina iuuentus

Per cunctos aditus crebris aluearia linquunt

Exitibus raucisque uocant stridoribus hostes:

Haud secus in campos tota Karthagine miles

Exit et erectis gaudet procedere signis.

440

Hinc seges aeratis horrescit spissa maniplis:

Hi pharetras arcusque ferunt, his lucida latis

Arma sonant umeris. hastae clipeique refulgent

Loricaeque graues et stantes uertice cristae.

Voluitur inde nouus densa caligine puluis,

445

Ventilat assiduas conculcans ungula terras,

Aera sublatae conuoluit fumus harenae.

Ipse inter primos exhortans agmina ductor

Fertur equo solitisque duces succendit in armis,

Dum ueteres memorat gestas in Perside pugnas.

450

Non aliter posset sensus flammare uirorum,

Ni Martis laudaret opus. sic Iuppiter ille,

Vt ueteres aiunt gentili carmine uates,

Saeua Giganteo dum staret Phlegra tumultu,

Caelicolum turmas quid uellent fata monebat:

455

Sternere terrigenas posset quo fulminis ictu,

Cuspide qua Mauors transfixos funderet artus,

Verteret in montes uisa quos Gorgone Pallas,

Arcitenens crebris quis ferret fata sagittis,

Quosque leuis torto fixisset Delia telo.

460

Iamque per extensos properans exercitus agros

Byzacii carpebat iter, qua Antonia castra

Nomine dictus auis locus est. hic castra Iohannes

Mox posuit, legati etiam uenere tyranni.

Hos dux egregius iubet intra tecta uocari

465

Atque referre uiros saeui mandata tyranni.

Tunc, cui Romanae fuerat facundia linguae,

Iussus Maccus ait: "Laguatan gentis acerbae

Ductor magnanimus tibi nos Guenfeius heros

Antalas haec ferre iubet. tu nempe, Iohannes,

470

Quem nouit Massyla manus Solomonis iniqui

Tempore, dux nostris fueras qui proximus oris

Vicinaeque maris quondam seruator harenae,

Non Solomoniacas audisti Marte cateruas

Tot pariter cecidisse graui, qua flumina clade

475

Implerit Romana manus, campisque perempti

Quot uestri iacuere uiri, ductoris et ingens

Exitium per bella tui? tu gentibus audes

Inuictis inferre manum? non quantus Ilaguas

Notus Marte tibi, quem tantum fama perennis

480

Prisca canit? cuius iam Maximianus in armis

Antiquos persensit auos, Romana per orbem

Sceptra tenens Latii princeps. tu milite paruo,

Iam periture, meas audes uel cernere turmas?

Aut poteris sufferre manus faciemque uirorum

485

Aspicies campis, ductor Romane, meorum?

Quin potius conuerte pedem uel sumpta retrorsum

Signa refer mortemque caue. sin proelia mecum

Mittere posse putas, si te iuuat ire sub umbras

Atque dies suprema uocat, cur signa fatigas?

490

Verba remitte mihi, quae sit tua certa uoluntas,

Et uenio quocumque uoles nec fata morabor.

Haec mandata dedit ductor fortissimus ille.

Tu quaecumque placent animo responsa remitte."

Tunc placidus grauitate sua nec motus in hostes

495

Ductor ait: "mihi nunc saeuo responsa referre

Non opus est hosti. certis sunt ista diebus

Maturanda mihi saeui mandata tyranni.

Post uobis mandata dabo." sic ore locutus

Ipsos priuato iussit custode teneri,

500

Fortia facta parans. illis superesse salutem

Quis potuit sperare uiris? patientia magni

Quanta ducis, quanta est pietas uirtusque regendi!

Barbara corda tument insano accensa furore:

Hic clementer agit moderans grauitate Latina.

505

Noluit ulcisci praesenti morte superbos

Sed uoluit saluare humiles fractosque leuare.

Sic uirtus Romana manet semperque manebit:

Corripit et saluat, ueniam promittit ab ira.

Extulit ut radiis rutilantes Lucifer ignes

510

Oceani prolatus aquis, tunc castra moueri

Cuncta iubet ductor densasque exire phalangas.

Signa canens gemit horrendos fera bucina cantus

Aere cauo dulcesque expellit pectore somnos.

Dant animos socii (clamor tentoria miscet)

515

Hortanturque parem. famuli tunc fixa reuellunt

Vela solo, alipedes ducunt praesepibus altis

Ornatos phaleris, atque omnia tela resumunt.

Ast ubi compositis coepit procedere turmis

Victricesque aquilas acies ostendere campis,

520

Sic bene sollicito dispensans pectore curas

Admonet ipse duces, causas referensque docensque:

"O Romana manus, spes o fidissima rerum,

O uirtus orbisque decus summumque leuamen

Imperiique fides et nostri palma laboris,

525

Certa licet uobis quae sit fiducia genti est,

Ipse tamen memorem insidias fraudesque dolosque,

Et metuenda canens et quae peragenda resoluens.

Proelia dura dolis numquam caruere malignis:

Bella per insidias acies Maurusia gessit

530

Semper et obscuris fidens subsedit in armis;

Solaque Massylas seruat fallacia uires

Et timidos bellare facit, dum saxa latebras

Montibus in summis aut altis flumina ripis

Praestant aut ubi glauca nemus distendit oliua,

535

Arboris aut altae frondoso uertice robur

Efficit occultis acies subsidere campis.

Fraudibus his certat committere proelia Maurus,

Vt celer incautum subitans exterreat hostem

Ambiguumque premat fretus numeroque locoque

540

Et domitis confisus equis. tunc belliger astu

Mittitur in planos rarus qui proelia campos

Prouocet et uisos fugiens exaggeret hostes.

Ille leui cursu praefixo hastilia ferro

Vibrat et incuruo nec cessat flectere gyro

545

Cornipedem domitum. sed cum properauerit hostis

Arte fugit, comptas ut spargat callidus alas,

Dum sequitur numerosa manus uictrixque putatur

Esse sibi et totos agmen diffundit in agros.

His agit imbellis fingens certamina Mazax

550

Insidiis, donec medios perducat in hostes

Hostile obsessis conclausum uallibus agmen.

Tunc dolus ille patens saeuas effundit habenas

Absconsasque ciet tota de parte cateruas.

Quem metus acer agit, primo fugit ille tumultu.

555

Hunc premit elatus saeuo sub uulnere Maurus:

Impauidum timor ipse facit. sin robore firmo

Constiterint tunc forte uiri, non ulla sequetur

Audentes pugnare manus, sed colla reflectunt

Mollia quadrupedum uersi: sic bella relinquunt.

560

Sic acies fugitiua cadit, sic firma resistet.

Nam timidos fortuna premet cautosque iuuabit

Audacesque simul: multos nam saepe reuisit,

Et quanti ex ipsis palmam sumpsere periclis!

Vt decet esse duces, cauti fortesque trucesque

565

Pandite quisque suas belli in discrimine uires.

Sit labor ille animis. acies componite turmis

Cunctaque dispositis incedant signa maniplis.

Haec sit praecipue summi cautela laboris,

Has uigiles seruate uices: his uincitis hostes.

570

Ordine quisque suo praecedant castra tribuni

Interdumque duces suspectas quaerere ualles

Et faciles praestare uias. exercitus omnis

His securus erit: cautum nec praeuenit hostis

Vallatumque suis. at si Maurusia bellum

575

Fraudibus occultis acies assueta parabit,

Nuntius ante leuis nostras deportet ad aures

Vectus equo cautasque ciat properare cohortes.

Hoc seruate, duces: ueram sperate salutem."

Dixerat haec ductor, latum cum uocibus agmen

580

Consequitur faustis: laudant plauduntque fauentque

Exultantque animis et laeti iussa facessunt.