Corippus Iohannis praefatio

Other sections


Victoris, proceres, praesumpsi dicere lauros:

      Tempore pacifico carmina festa canam.

Scribere me libuit magnum per bella Iohannem,

      Venturo generi facta legenda uiri.

5

Omnia nota facit longaeuo littera mundo,

      Dum memorat ueterum proelia cuncta ducum.

Quis magnum Aeneam, saeuum quis nosset Achillem,

      Hectora quis fortem, quis Diomedis equos,

Quis Palamedeas acies, quis nosset Vlixem,

10

      Littera ni priscum commemoraret opus?

Smyrnaeus uates fortem descripsit Achillem,

      Aeneam doctus carmine Vergilius:

Meque Iohannis opus docuit describere pugnas

      Cunctaque uenturis acta referre uiris.

15

Aeneam superat melior uirtute Iohannes,

      Sed non Vergilio carmina digna cano.

Maxima ductoris quod sum temerarius acta

      Virtutesque uiri uictaque bella tonant.

Nutat in angusto discors fortuna poetae:

20

      Laureus inde fauor, pallidus inde timor.

Concitat ad cantus series ditissima rerum:

      Incalui gestis frigidus ingenio.

Ductorem egregium docto non carmine canto,

      Et retinet linguam torpor in ore meam.

25

Quid <quod ego> ignarus, quondam per rura locutus,

      Vrbis per populos carmina mitto palam?

Forsitan et fracto ponetur syllaba uersu,

      Confiteor: Musa est rustica namque mea.

Nempe admittenda est dicendae gloria laudi:

30

      Fraudabor solus munere nulla canens?

Concitat ora magis pulsus de pectore terror:

      Laudibus immissis sit fauor ore meo.

Quos doctrina negat confert uictoria uersus,

      Carminibus fessum gaudia tanta leuant.

35

Gaudeat in multis sic si Karthago triumphis,

      Sit mihi rite fauor, sit rogo uester amor.

Rustica Romanis dum certat Musa Camenis,

      Ductorem nostrum fama per astra uehit.

Si placet ut primi recitem mea dicta libelli,

40

      Tunc meritus iussis carmina prima cano.