Arator in historiam praefatio

Reference basis text: A. P. McKinlay, 1951

Editing of the digital edition: L. Calzavara, 2010


IN HISTORIAM PRAEFATIO

Versibus egregiis decursum clarus Arator

Carmen apostolicis cecinit insigne coronis

Historiamque prius praeponens cautus ubique

Substituit typicae sensatim uerba figurae.

5

Lingua canora bonum testatur iure poetam;

Mysticus ingenium sic indicat ordo profundum.

Da nobis prudens clarum pincerna falernum

Omnia dextra dei benedicat pocula Bacchi

Sancta dei nostrum benedicat dextera lyram.

vv. 1-9 leg. in M ; cett. codd. om.