Ennodius Grammatica, opusc. 6


Mentibus damus saporem, dum polimus fabulas.

Iudicem tenemus aequum, si quid errat paruulus.

Abstinens manu pudorem aure et ore uerbero.

Quicquid ars habet pauendum, ars loquendi temperat,

5

Cum pusillis et iocamur inter ipsa dogmata.

Nam iubet rigor magister, ne per omne terreas.

Nos parentes dixit aetas illa maior optimos,

Quod fauore conputamus esse nostra pignora

Quae dedit uenter tumescens litterati seminis,

10

Nec libido subiugauit iura clari pectoris.