Ennodius carmina 2, 128

Other sections


Astrorum populus necdum de lumine solis

Perdiderat lucem, gremio sed noctis adultae

Fundebat rutilos madefacto aspargine crines;

Cynthia per croceas fulgebat lactea bigas,

5

Rescindens quicquid descripserat orbita fratris;

Vernabat tacitus splendor de munere noctis,

Torrida frigoribus confringens tempora Cancri:

Cum me curarum cupientem spernere fasces

Ruris amoenati facies depicta uocauit.

10

Cornipedem scandi, qualem uix Cyllarus aequat,

Mollibus aetherias qui uincit cursibus auras,

Immobilis currit cuius per deuia sessor,

In statione uolans pedibus constanter adactis.