Ennodius carmina 2, 103

Other sections


Laesa Venus non est, naturae uincula constant:

Bucula Dedalei cessat mentita laboris.

Ingenio uiuens nil mugit uacca biformis,

Fictaque nec uerum coitum dant ligna iuuencae.

5

Ecce iterum tauro mulier summittitur uxor,

Humanas pecudum suspirant pectora flammas.

Vasta iugum ceruix, cur suscipit area colli,

Qualiter astricto sudauit marcida loro!