Ennodius carmina 2, 101

Other sections


Tot Iouis illecebras, tot crimina uiua figuris

Dum bene depingit, uitiosa est dextera fabri.

Argenti pretium est facinus retinere uetustum,

Ne purum superet, quod furtis Iuppiter egit.

5

Nil licet aetati scelerum monumenta resurgunt.

Admonet exemplis qui culpas format auitas.