Ennodius carmina 2, 100

Other sections


Creticus hic sollers quidam uocitatur homullus,

Naribus argutus, gressu celer, ore timendus,

Impauidus presso signans uestigia rostro.

Quo ceruus capreae lepores lupus ursa uagatur.

5

Inuenit, et tepido capitur fera prouida lecto.

Luditur agnellae post proelia tanta uolatu:

Molle pecus uolucrem praeuertit fraude molossum.