Ennodius carmina 2, 98

Other sections


Nil fallit simulans: quod finxit dextera, uerum est.

Immobilis stantem fugitat lepus arte molossum.

Insertus rabidis ridet furor aureus ursis,

Gestandus manibus sileuit leo blandior ira.

5

Cognoscit dominam genius famulante metallo.

Mitigat illa feras, dum plebem pascit egentum.