Ennodius carmina 2, 97

Other sections


Algidus in uiuo moritur dum corpore sanguis,

Annorum glacies cum siccat pabula uuluae,

Seminis et custos refugit cruor utilis inguen.

Marcida cur iuueni sociaris, Galla, marito?

5

Pignoris in thalamis periet fiducia iuncto

Nam subolem laxis mendacem uiuere rugis

Insimulans, epulis das prolem feta cloacae.

Adtulit hoc uenter. quod coniunx iungat ad ora!