Ennodius carmina 2, 95

Other sections


Nomine proposito meritis certamine Victor,

Despicis oppressas maculato semine terras.

Tu carnis uitiis possessor corporis expers,

Lubrica subiectis domuisti saecula membris,

5

Tranquillus patiens corrector prouidus acer.

Hic reddens tumulis cineres, ad celsa uocatus

Spiritus aetheria congaudet lucidus arce,

Busta supercilio miseratus cernit Olympi,

Vnde triumphati respectans funera mundi

10

Cassibus exutis concedis praemia membris.