Ennodius carmina 2, 90

Other sections


Imperii custos, uocali pollice cordas

Per numeros animans tibi fila loquentia carmen

Verberibus plectri, doctor, seruire coegi.

Cirrha potens Phoebo, laticis pia turba sereni

5

Tu mihi semper eris, qui pectora clausa remotis

Inseris officiis et dextro numine comples.

Deprecor, exactam fauturus suscipe uocem.

Extortis pretium donans te iudice dictis.