Ennodius carmina 2, 75

Other sections


Gaudet equis recti dissuasor, et prodigus aequi,

Nomina qui digna studio superante caballis

Subtrahit, opponens ad sancta uocabula clunem.

Sed procul est pecudes quod censet mentis iniquae:

5

Propositum perstat generis quod stemmata fundunt.