Ennodius carmina 2, 44

Other sections


Respice, qui gressum sinuas per amoena uirecta,

Vt discas cultis lucem praeferre diserti.

Arridet germen quod linguae pingitur ostro,

Ver habet in bruma qui flores carmine gignit,

5

Per glaciem zephyros exhalant uerba tepentes.

Ebria fulgenti maduerunt murice dicta.

Omnibus in rebus sermonum purpura regnat:

Oris ad imperium summittunt colla chelydri.

Algida cum roseo iuueniscant sanguine corda,

10

Primaeuos gelidis ostendit littera membris.

Vertit ad obsequium naturae munera doctus

Aetates species mensuras tempora formas.