Ennodius carmina 2, 25

Other sections


Pasiphae, niueum linquis nec in arte iuuencum

Diffusis collo manibus petis oscula supplex,

Pulcrior et certis illudis ficta puellis.

Candidus argentum superat bos luce coloris.

5

Viuit amor taurus mulier sine corpore uero.