Ennodius carmina 2, 23

Other sections


Quis rogo per facinus crimen compescuit umquam?

Amplector sanctas, quae dant bona semina, fraudes.

Augmento rumpunt dum iurgia saeua perito.

Qui natum matris per culpam reddit amori,

5

Hunc odiis constat missurum semina pacis.

Ordine peruerso fallax concordia pugna est,

Cum belli facies tribuat mentita quietem.