Ennodius carmina 2, 9

Other sections


Vilia tecta prius facibus cessere beatis,

Si splendor per damna uenit, si culmina flammis

Consurgunt habitura deum, si perdita crescunt

Ignibus innocuis si dant dispendia cultum.

5

Qualis erit reparans crepitantibus usta ruinis

Laurenti, tua bella gerens incendia uince.

Sordida marcenti latuisset terra recessu,

Si status faciem tenuissent antra uetusti.

Sed postquam superi flammas misere secundas.

10

Ad lumen cineres traxerunt ista colendum.

Huc oculos conuerte pios, qui cuncta uapore

Praedicis mundanda, pater, rebusque docendos

Instrue, ne uerbis titubet mens nescia recti.