Ennodius carmina 2, 8

Other sections


Antistes genio pollens probitate pudore

Ornauit donum meritis, et lumina uitae

Ad pretium iungens operis haec templa locauit

Lapsa per incertos (non spargit fama) recessus.

5

Sed ueteris facti uiuit lex aucta per aeuum,

Quam dexter capiat Laurenti munere Syxtus.

Sic manet officium, quod sanctis contigit olim.

Obtulit hic templum, ueniens quod consecrat ille.