Ennodius carmina 1, 21

Altre sezioni


Dionysio Christus dedit

Quot bella, tot uictorias.

Exul piorum ciuis est,

Vrbis supernae particeps.

5

Constantius uatem loco

Quondam tyrannus expulit.

Non cessit iste turbido,

Creuit periculis fides.

Hoc sancta dic professio:

10

Te poena tradit prosperis,

Optata mercaris malo!

Persiste, tortor adiuuans,

Lux haec negando ceditur.

O quam beata aduersitas,

15

Si sic triumphant exules!

Nihil uerendo martyre

Confessor ille distitit.

Dispersa mors quos adficit,

Ad uota mortis euolant.

20

Nil lenta perdit coctio,

Intrat latenter abdita.

Vitale funus maeror est,

Velox medella transitus.

Risit furorem principis

25

Fide manente cursitans.

Fixus per orbem ducitur,

Qua sol coruscat acrior

Negans bibendi copiam.

A te, tremende, sumimus

30

Ceu nostra quae remuneras.

Tu mitte sanctum poscere,

Quod ipse nobis conferas.