Ennodius carmina 1, 19

Altre sezioni


Vt uirginem fetam loquar,

Quid laude dignum Mariae?

Det partus ornet exigat,

Quod clausa porta, quod patens

5

Exposcit, ipsa suggerat.

Sint uerba ceu miraculum,

Quid, mens, requiras? ordinem

Natura totum perdidit.

Hoc est salus, quod uincimur.

10

Cum sola uirgo degeret,

Concepit aure filium.

Stupente factum corpore

Turgescit aluus spiritu.

Quod lingua iecit semen est,

15

In carne Verbum stringitur.

De matre cunctus noster est,

De patre nil distans deus:

Vtrisque partus integer,

Quae gignit et qui praecipit.

20

Nil maior ille seruulis,

Sed nec minor creante fit.

Fons dicta clausus adcipit,

Fons membra clausus egerit;

Nec rima cessit artior,

25

Et uera proles emicat.

Dic, mater et uirgo, precor,

Quisquamne claudit exiens.

Artantur exta fetibus?

Vinclum pudoris natus est.

30

..... de Christi dignior

Quam sunt superna crederis,

Nostri memento praepotens.