Ennodius carmina 1, 16

Altre sezioni


Iam Christus ascendit polum

Necauit ante funera,

Letum sepultus expulit:

Mors mortis impulsu ruit.

5

Cantate factum saecula.

Funus subegit tartarum,

Vicit peremptus exitum:

Sors inde luget pallida,

Praesumpsit unde gaudium.

10

Escis uorator captus est,

Est praeda raptor omnium.

Iam rete uinctum ducitur,

Iacet catena in nexibus.

Serpens uenena pertulit,

15

Mitis terit superbiam,

Agnus leonem euiscerat.

Plus istud est potentiae,

Quod nostra, Christe, suscipis

Et ueste serui absconditus

20

Nos ad triumphum prouehis,

Quam si e coruscis sedibus

Fulgore terreres reos.

Deus patet per omnia,

Nullo remotus tegmine.

25

Sed ut iacentes erigat,

Dignatus esse quod sumus

Redemit ipse ius suum.

Ouem reuexit perditam

Pastoris ad custodiam.

30

Leuate portas, angeli:

Intrat tremendus arbiter,

Maior tropheis hostium.