Vatis Cypriani et martyris
Cor lingua sensus dignitas
Mortem ferendo proruunt:
Vitale bustum nex dedit,
5
Mucrone parta lux micat.
Dictis fuit praefulgidus
Et ore diues unico,
Torrentis undam gurgitis,
Inpacta cornu spicula
10
Sermone uincens promptulo,
Opes uerendi pectoris
Qui iure Christo reddidit.
Nunc munus inplet pristinum:
Orator orat optinet
15
Et dura causis temperat.
Facit beatos ex reis,
Peccata rumpens carmine.
Non flamma carcer uinculum
Potest nocere quos iuuat.
20
Mactare iussus hostias
Lugenda risit munia,
Instante mox periculo
Fugit pericla funere.
Paruas loquendi schemata
25
Moras remisit ictibus,
Acciuit enses laetior,
Currente leto plus celer.
Proconsule esse saeuior
Nequiuit ille Maximus,
30
Dum quod minatur munus est,
Nec tardat ira lenior
Christum uolentes uisere.