Vatibus antiquis dicendi maxima uirtus
Illa fuit, doctis si scirent fallere uerbis
Laus erat in laudem mentitum pangere carmen.
Tunc operi fraus apta fuit: nam more poetae
5
Seruantes quod crimen habet uetuere pudore
Vera loqui, carmenque fides despexit ubique.
Ars placuit, quam culpa decet: nam doctior error
Extorsit certis metuenda poemata linguis.
Lex docuit sine lege loqui, cum uindicat arte
10
Quidquid iura negant fandum. retinacula morum
Numina fallaci finxerunt sordida cantu:
Phoebum et ter ternas dixerunt esse sorores,
Castalium laticem, uarias quoque Palladis artes.
Tunc laurus tripodas cortinam tympana plectrum
15
Narrabant. illos a ueri tramite fugit
Sensus, et errantes uisus delusit imago.
Nunc linguam citharae, quae cantat pollicis ore,
Sperne, fides: magis ille ueni nunc spiritus, oro,
Cuius inexhausto reuiuiscit semper in anno
20
Quidquid terra creat, gignit mare, parturit aether:
Qui freta diffundit, solidum dat corpus in aruis,
Saxa ciet iussu, metuit quem cautibus horrens
Caucasus, aurito famuli cum fortia sensu
Corda domat: qui cuncta uidet, quem cuncta tremescunt:
25
Fons uia dextra lapis uitulus leo lucifer agnus
Ianua spes uirtus uerbum sapientia uatis
Hostia uirgultum pastor mons rete columba
Flamma gigans aquila sponsus patientia uermis
Filius excelsus dominus deus, omnia Christus
30
Nunc precor ut dictis adsit, qui pectora prisci
Vatis ut ingressus, Pharaonis tempore regis
Adiuuit gracili locuturum uoce profetam.
Se stupuit tunc ipse, reor, bene conscius oris
Murmuris et soliti, complentem principis aures
35
Pondere uoce sono sensu probitate pudore.
Tu famulum, tu, sancte, mone: da soluere grates,
Quas debere iuuat. sanctum complectimur omnes
Ecce diem, uoluit quo se iubar indere terris
Promptius et radiis animas animare propinquis,
40
Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi.
Cernis adorantem pauidos summittere uultus
Vatis in obsequium. natalis tempora sentit
Festa nec amissis contemnit tristis alumnis.
Iste dies cunctis uitae cunctisque salutis
45
Causa fuit, ueteris dissoluens uincula noxae.
Christus in hoc tribuit decus et tutamen in aruis
Ausoniis, parili populos qui mente gubernet
Et gentes pietate regat, quibus auctor Olympi
Pollicitus simili regem probitate parauit.
50
Dexter ut ipse deus solio dat iura corusco.
Proximus hic caelo, cui recti conscia mens est,
Semper erit, quem iusta probant, quem iudice mundo
Publica uota legunt. fateor, suffragia magna
Contulit, ut sedis gremio frueretur inemptae.
55
Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
Seruitio laudanda suo. pro, quantus ubique
Feruor erat! sancto mundi plaudente tumultu
Omnibus idem animus, turbis uox omnibus una.
Sic tamen alterutrum certabant uincere uotis,
60
Ceu sibi cum diro bellandi comminus hoste
Causa foret. uulgus proprio tunc sanguine uincit
Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
Caspia non aliter cum tigris feta Niphaten
Circuit aut catulos rapiendi format ad usus,
65
Ardet in absentes, saeuis mortalia mandit
Membra animis hominumque necem petit ore cruento.
Alter in hoc senium teneris miratus in annis,
Alter in antiqua iactabat stirpe parentes,
Alterius contenta parum de sanguine mens est,
70
Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
Commemorat. quanta tituli tunc laude superstant,
Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
Parturit insignem per saecula longa triumphum!
Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat
75
Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
Laudibus ad caelum portat. decus illa profecto
Attulit huic facies, quae multis causa pericli
Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
80
Sicubi contingat, uel formae commoda sanctis
Mentibus accrescant, bello se uincere certant
Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
Haec cum multiplici populus narraret ab ore
85
Vna fuit cunctis sententia fixa cateruis.
Turba sacerdotum uenerandaque curia saeclis
Elegit uoluit meruit suscepit amauit.
Ecce aliud dictuque nouum mirabile cunctis
Transieram, quod quisque pauet, quod suspicit orbis.
90
Vix primaeuus erat, tremulis cum limina lucis
Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
Blandior a tenero sucus subducitur haustu,
Callida mentitum genetrix cum forte saporem
Herbarum querulis infundit dura labellis,
95
Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem,
Vnde subornatum sorbetur lacte negato
Faucibus insuetis ridenda fraude uenenum
Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno
100
Lumine, cum tantus micuisset splendor in illo,
Quantus in obsequium potuit tunc fungier aether,
Cum iussus seruire uiro mortalia raptim
Membra leuat lapsu gradiens celer ignis Olympi,
Cornipedum pernix cursus imitatus equorum.
105
Prospera non aliter puerum tunc flamma pererrans
Circuit illustrat ueneratur suspicit ambit.
Tum pauidus genitor summisso lumine fatur:
Summe deum, sancti custos, qui culmine caeli
Omina dextra facis, quae cernis lumine dextro,
110
Hunc tibi de primis et adhuc reptantibus annis,
Sancte pater, uoueo, quem necdum cassibus artis
Lubrica terrenis innectunt saecula culpis
(Nec faciant): sit, summe deus, tibi munus opimum".
Haec ait et lacrimas quas promunt gaudia fundit.
115
Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
Qui potuit rigidas de rupibus Appennini.
Flumina cum starent, ad plectrum ducere siluas.
Helias fuit hic mage: nam quis Heliseum
120
Linqueret in terris duplicato munere palmae?
Nutriuit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
Pressit, euangelicis plena est cui dextra papillis.
Salue, sancte parens, semper saluete, recepti
Crispini cineres, ad cuius iura redundat
125
Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum.
Tu bene transmissum tibi censum possides, heres.
Res non parua docet triplicatis iuncta talentis:
Monstrat ab occidui reuocatum partibus orbis
Quod supplex captum transmittit Gallia uulgus.
130
Effera te uiso didicerunt pectora flecti,
Armatum precibus superasti, maxime, regem.
Sic pugnax gladios obtundit uerbere lingua,
Sic ferrum expugnat uerborum lammina fortis.
Nam si fanda ferunt sociant qui maxima paruis,
135
Sic dominum expectat domitatis uilicus aruis,
Cum bene molitus incurui dente ligonis
Scribit agros faciemque soli sic pectit aratris,
Vt spumet plenis currens uindemia labris.
Inserit externus peregrino in cespite plantas,
140
Aduena coniunctis sociatur nexibus arbor,
Truncantur stirpes, demissum falce maritat
Virgultum, tenero lignum mordetur hiatu,
Germine nobilitas consurgit non sua paruo,
Surculus ignoto coalescit munere diues,
145
Dum madefacta nouo iungit plantaria libro.
Paestanis pariter depingit terga rosetis,
Regius agresti uestitur murice campus.
Lilia pro nitidae funduntur lumine calcis:
Tunc pingit uiolas cytisos colocasia calthas
150
Cinnama serpyllum narcissos balsama costos.
Tunc rediuiua serit quae portat germina phoenix.
Hunc iubet adueniens dominus discumbere seruum,
Surgit et ipse suis manibus dat fercula mensae.
Sic tua ter denis animarum cultor, in annis
155
Halant rura rosas, interpellata nec ullis
Frigoribus marcescit humus, quam uere perenni
Seruat odorato meritorum cespite doctor.
Arbuta siccantur quotiens tua rore negato.
Infundis lacrimis, cofinum quoque congeris illic
160
Stercoris immundi. tunc ramis surgit opimis,
Tunc fecunda deo nascendi iura superstat
Suscipe nunc dexter, uitae lux aurea nostrae,
Gaudia quem faciunt modicum tibi promere carmen.
Cum mea uota deus produxerit ordine coepto,
165
Fulserit et docilis quem plantat dextera palmes,
Debita post centum reddam tibi fortius annos.
En statui quodcumque tibi nunc scalpere carmen
Nodoso sub iure, pater, quod nexuit artis
Diuersa sub sorte modis lex proxima poenae.
170
Vsquam ne fallax nutaret syllaba. dixi.