Fama refert, ueterum quae nescit perdere gesta,
Quae loquitur semper quidquid in orbe fuit:
Germina dum lucis Titan dispergit in axem
Et ditat mundum nobilibus radiis,
5
Vda uaporiferas cohibent dum lora quadrigas
Et nitidum gurges mittit ubique diem,
Vndantes doctis manibus Sol flexit habenas,
Artificem dominum lux bene nota tulit.
Sed Phaethonteo postquam dare regna precatu
10
Non exploratis uiribus instituit,
Degenerem primis rectorem motibus astrum
Sensit et excussis currere coepit equis.
Tunc totam sonipes lucem de naribus efflans
Non tenuit legis tempora certa suae.
15
In flammam cessit splendor, quod luminat ussit
Quodque animat terras exitium peperit.
Tunc et Hyperboreas dum frangit lampade crustas,
Epotis Tanais siccus abibat aquis.
Cristallum fluxit, sed cursus fluminis arsit:
20
Quod lapides soluit, nexuit Eridanum.
Sic ego rhetoricum temptans transcurrere callem,
Adgredior currus solis et imperium
Nescio quid uariis impendam sideris horis,
Nescio quid teneam: cuncta calor superat.
25
Curia te pollens teretem formauit ad unguem
Et patribus iussit lumina ferre suis.
Tu Phoebum reddis: fumat tibi uictima pinguis,
Pro qua cessissent fulmine caelicolae.
At mihi uix illud transmittunt pauperes horti
30
Rubra quod acceptum testa refutat holus.
Sum, fateor, cuius destillent uerba relatu,
Quae maciem monstrent pauperis ingenii.
Carmina nulla cano, nec me modulante Camenas
Mansurum dabitur pollicis ore sophos.
35
Quidquid Apollineo loquebamur pectine, cessi
Oblitus linguae, quam mihi fila dabant.
Rustica per teneras errat mihi dextera cordas,
Confringunt dulces barbara plectra modos.
A quotiens uitreis Helicon mihi fluxit in herbis
40
Adridens labiis quae facit unda sitim!
A quotiens hederis redimitus tempora duxi
Aonium mulcens carmine concilium!
At nunc per siluas, inter spelaea ferarum
Agrestem certus ducere militiam,
45
Grandia per ualidos commendo semina sulcos,
Vt germen uitae destituant lolia,
Lactea ne mentem denudent uerba solutam,
Et dictis mollis dicar et ingenio.
Non mihi per campos discurrat lingua patentes
50
Mascula nec lituis dicta feram grauibus,
Ne mea grandisono flammentur corda coturno
Et tumidus scriptis moribus esse puter.
Qui mihi tunc portus? famam petit undique lector.
Sed stabilis pudor est, si taceam, proprius.
55
Tu caelum teneas, me terris linque quietum,
Qui solum noui, quod bene nil didici.