Ennodius carmina 1, 5

Other sections


Ingenii cultor, fons oris, copia linguae

Vmor Castalius ueniat, quo Thracius Orpheus

Naufraga diffuso succendit pectora fluxu,

Adsit et arentis coniungat cordis hiatus!

5

Eridani dicturus aquas nisi flumine largo

Sicca Pegaseo perfundam membra liquore,

Torrida ieiuno uix stillant uerba relatu.

Vndarum cumulos ut narrem, suggere, lympha!

Quam bene pandit aquas, cui blandus murmurat amnis!

10

Anni tempus erat, quo uernat mitibus uuis

Palmes et autumni dotes proponit in orbe,

Imbribus externis madida cum ueste Lyaeus

Distendit tunicas uuarum carcere musti.

Vberibus pluuiis riparum lege subacta

15

Tunc sibi forte Padus captiuos texerat agros,

Canebat spumis, et turgida dorsa minaci.

Currebant stantes per fluctus culmina uillae.

Seruauit raptum pelagus tunc litore tectum,

Et mutans terras mansit fortuna casarum.

20

Respiceres siluas stationem perdere iussas

Ad flammas properare Pado ducente uoraces.

Tunc ego feruenti germanae tractus amore,

Cui natum Parcae demessum pollice diro

Sustulerant uiduamque domum constante marito

25

Reddebant, turbis peperit quae semper Auerni,

Hanc ut solarer, uel uitam prodere legi.

Regnator Ligurum fluuiorum maximus ille

Sub iuga transmissus gemuit sub pondere cumbae,

Intumuit rursusque minas flatusque remisit,

30

Quique polos uicit soli mihi cedere iussus.

Sic pietas elementa domat, sic cuncta cohercet,

Cuius grata deo tenuit miseratio mentem.

Ecce iterum madidis contectus nubibus aether

Hausit aquas, quibus omne ruens submergeret aruum.

35

Non caeli faciem conspexit naufraga tellus

Et stellis uiduae micuerunt dira tenebrae.

Errauit piscis, sed non captiuus, in aedes

Et populus fluuii per mensas lambuit escam.

Euomuit pelagus hominum penetrale profundum,

40

Vmida pulueribus clauserunt aequora campos.

Perfunctus primis recidiua pericula uidi.

Ille triumphator tiro ad certamina Nerei

Frigida per liquidas gestabam pectora lymphas

Nec siccis oculis respexi marmoris iras:

45

Cum subito absortum uidit uetus accola pontum,

Risit et abiecti restantia signa pauoris.

Ditia permixto fulgebant arua metallo,

Eridanus claris radiabat comptus arenis.

Nauita me laetus suscepit protinus alno,

50

Sarcina cui felix dudum concesserat omen.

Indoctus clauum rexit de pondere tutus

Et me festiuis Christo duce pertulit oris.