Alcimus Auitus carminum appendix 9

Altre sezioni


Sanctorum uitam transactis cursibus aeui

      Scriptis posteritas cernere magna cupit,

Vt ualeat similis ceris consistere ueris

      Atque procul tendat uiuere post obitum.

5

Hoc igitur sancti conduntur membra sepulchro

      PANTAGATI patris pontificisque pii.

Cuius uita fuit gemino sublimis honore,

      Fascibus insignis, religione potens.

Arbitrio regum quaesturae cingula sumpsit,

10

      Stemmate praecipuus, plus probitate cluens.

Dans epulas primis et largo munere gazas

      Pauperibusque dedit caelica regna petens.

Ingenio sollers ingenti dogmate fulsit,

      Orator magnus uates et ipse fuit.

15

His igitur studiis primaeuo flore iuuentae

      Inter summates esse prior studuit.

Hinc subolem felix diuiso munere uidit:

      Pars sacrata deo, pars genitura manet.

Post matura uiro quam cessit tempore uita,

20

      Culmen apostolicum contulit alma fides.

Sic linquens mundum caelestem possidet arcem,

      Qui sit praesidium, celsa Vienna, tibi.

Bis senum uitae compleuit tramite lustrum,

      Annis quinque super saecula nostra uidens,

25

In quibus aeternae contemplans praemia uitae

      Lucem perpetuam promeruitque quiem.