Maximianus elegiarum appendix 3

Reference basis text: A. Fo, 1985

Editing of the digital edition: L. Spinazzè, 2009

Other sections


Quisquis ad excelsi tendis fastigia montis,

Et uarium miraris opus, dum singula lustras

Aspice deuictas ullo sine funere gentes:

Non opus est conferre manus, caecoque furore

5

Casibus incertis dubiam committere uitam;

Cedunt arma loco: pugnant pro milite rupes;

Turriti scopuli atque adiectae molibus arces

Vndarumque minae, praeruptaeque undique ripae

Et tremulum quo pergis iter pendente ruina

10

Promittunt certam per tot discrimina uitam.

Stat muris innixa domus, compendia paruum

Distendunt spatium: recubans de culmine cuncta

Prospicit et placido fruitur custodia lecto.

Nec munisse locum satis est: iuuat eminus arcem

15

Conspicere, et blando uocat intra moenia uultu.

Quae tibi pro tali soluantur munere uota,

Theodade potens, cuius sapientia mundo

Prospiciens, castris ne quid minus esset in istis

Artem naturae permiscuit, utile pulchro?

20

Magna quidem uirtus bello prosternere gentes:

Sed melius nec bella pati, cum laude quietis;

Et titulo pietatis erit tot credere demptos,

Quot populos tua castra regunt, instante ruina.

1

tendis

tendit H