Boethius elogia 4

Other sections


Inuictus constans Anicius, ortus ex urbe,

Torquati genus, exconsul famosus et exul

Patriciusque bonus mage ciuibus atque ΒΟΗΘΟΣ,

Vsque caput iugulis genero comitante seruauit.

5

Gnauiter exegit furiis monimenta uetustis

Flebilibus scribendo modis tot carmina felix

Et, quod libertas multo sermone bilingui

Artificale tulit, dum post interprete lingua

Quicquid Aristoteles docuit transferre sategit:

10

Pandens conditionis opes hinc inde coactas,

Quas ab Atheneis rapuit bibliopola gazis,

Ne Romana fames epulas inescret Achiuas.