Ennodius epistulae, 7,21-29, uersus inserti 21

Other sections


Sic tibi uirginitas mansuro constet in aeuo,

      Nec pereat quicquid uita beata dedit,

Sic tua non maculent nigrantis membra puellae,

      Nec iaceas propter Tartaream faciem:

5

Vt cupidum sanctis releues per scripta loquelis,

      Deque tuis fratri fontibus unda fluat.