Ennodius epistulae, 5,7-8, uersus inserti 8

Other sections


Tollitur adclini tellus subnixa tumore,

      Leniter elato fulta supercilio.

Verticibus nullis caput admouet illa superbum

      Nec similis pressis uallibus ima petit.

5

Fumifer hic patulis Aponus fluit undique uenis.

      Pacificus mixtis ignis anhelat aquis.

Vnda focos seruat, non sorbit flamma liquorem:

      Infuso crepitat fons sacer inde rogo.

Ebrius hic cunctis medicinam suggerit ardor,

10

      Corpora desiccans rore uaporifero.

Hic pyra gurgitibus, scintillis fluctuat umor:

      Viuitur alternae mortis amicitia.

Ne pereat, Nymphis Vulcanus mergitur illis.

Foedera naturae rupit concordia pugnax.