Ennodius epistulae, 5,7-8, uersus inserti 7

Other sections


Nil sexus nec busta nocent, nil fila sororum

      Vltima, fallaci pollice quae tenuant.

Mixta deo mulier uiuit post funera factis,

      Mascula femineo tramite gesta ferens.

5

Sanguis honor genius probitas constantia uultus

      Vicerunt tantis exitium pretiis.

Moribus adseruit magnorum stemma parentum,

      Indicium generis mens cui clara fuit.

Instituit natos uitam seruare serenam,

10

      Dum docet exemplis semper amare deum.