Ennodius dictiones, 12, 24, 28, uersus inserti 24

Other sections


Perfunctus pelago Diomedes tutus in aruis

      Naufragium deflet, quod sine limfa fuit.

Quam propter uarios contendens uicerat aestus,

      Vxor ad alterius transierat copulam.

5

Causa querellarum simulato nomine uera est.

      Huius uerba, precor, comite uos placidi.