Ennodius dictiones, 12, 24, 28, uersus inserti 12

Other sections


Littera de proprio laudetur splendida censu!

      Aduena nam cultus nil tribuit genii.

Ebria uestito plus lucent uellera Sere,

      Per se candentes colla decent lapides.

5

Non iuuat externo componere membra nitore:

      Lux naturalis sidera nobilitat.