Ennodius carmina 2, 151

Other sections


Vna domus duplici discreta iungitur aede

      Partiturque suum quod bene nectit opus.

In geminis simplex radiat pia gloria tectis

      Et de diuisis consociatur honos.

5

Ne procul aut ibidem sacros confunderet usus,

      Constanti numerum sors dedit ampla loco.