Ennodius carmina 2, 149

Other sections


En sine nube pluit sub tectis imbre sereno

      Et caeli facies pura ministrat aquas.

Proflua marmoribus decurrunt flumina sacris

      Atque iterum rorem parturit ecce lapis.

5

Arida nam liquidos effundit pergula fontes,

      Et rursus natis unda superna uenit.

Sancta per aetherios emanat lympha recessus,

      Eustorgi uatis ducta ministerio.