Ennodius carmina 2, 148

Other sections


Funus obit, uirgo quotiens in busta refertur.

      Vnum iter est mortis criminis obsequium.

Dalmatiae meritis uicta est natura rebellis,

      Degeneri caelum nobilitate tenet.

5

Hoc satis est mundum calcasse in corpore mundi,

      De uitio sumptam cedere nil uitiis.

Stemmatis haec lucem transcendit sole pudoris,

      Mens cum proposito consociata fuit.