Ennodius carmina 2, 145

Other sections


Si te, Messala, studiis mihi pandere uelles,

      Non deerant libri, quos tibi, dulce, darem.

Mens iniusta nimis quod spernat tollit amanti,

      Nec gratum est munus, quod fugit ingenium.