Ennodius carmina 2, 141

Other sections


Terrarum culpis uitium, potator, obumbras:

      Ebrius esse nequis uina uomens Ligurum.

Dum replet madidus feruentia pectora Bacchus,

      Indicunt ualidam pocula nostra sitim.