Ennodius carmina 2, 136

Other sections


Cornipedes cuncti, quos gignunt bellica rura

      Quosque cruentatis deluit unda toris,

Algida qui Tanais domuistis dorsa profundi.

      Quorum praeualidas ungula calcat aquas:

5

Ecce Padanus adest sonipes, cui iudice recto

      Cedant Haemonii quos fouet aura poli.

Ille pruinosis qui mandit gramina lustris,

      Et merito et forma dispar utroque uenit.

Molliter incedit membris formosus honestis,

10

      Oblectat uisum dulcis in obsequio.

Nil iam Phasiacam collaudet fabula prolem.

      Nec peregrina ferant nomina celsa caput.